|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod spes non sit principalis
passio. Amor enim vehementius affectionem immutat quam spes; unde
hominem extra se facit, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom.
Sed amor non ponitur una de principalibus passionibus. Ergo neque
spes.
2. Praeterea, concupiscere est de futuro bono, sicut et spes. Sed
concupiscentia, vel desiderium, non ponitur passio principalis. Ergo
nec spes.
3. Praeterea, denominatio semper fit a principaliori. Sed
irascibilis denominatur ab ira. Ergo est principalior spe, quae est
in irascibili.
4. Praeterea, objectum irascibilis est difficile et arduum. Sed
audacia tendit in arduum magis quam spes, vel non minus. Ergo audacia
est magis principalis quam spes.
5. Praeterea, sicut spes est de futuro, ita poenitentia est de
praeterito. Sed praeteritum est certius quam futurum. Cum ergo
poenitentia non ponatur principalis passio, nec spes principalis passio
debet poni.
1. Sed contra est quod Boetius in Lib. de Consolat., dicit:
gaudia pelle, pelle timorem; spemque fugato, nec dolor adsit: et ita
spes connumeratur aliis principalibus passionibus.
2. Praeterea, spes opponitur quodammodo timori. Sed timor est
principalis. Ergo et spes.
3. Praeterea, passio quae est in concupiscibili de bono, est
principalis, sicut gaudium. Ergo eadem ratione passio quae est de
bono in irascibili, est principalis. Haec autem est spes. Ergo spes
est principalis passio.
Respondeo dicendum, quod principalitas passionis in duobus consistit:
quorum unum est ex parte objecti, ut scilicet passio sequatur secundum
rationem et aptitudinem objecti, scilicet ut bonum prosequatur et malum
fugiat; secundum est ex parte ipsius passionis, ut scilicet motus ille
perfectus sit quantum possibile est secundum genus illud. Et ideo in
concupiscibili sunt duae principales passiones tantum, scilicet,
gaudium et tristitia: quia motus concupiscibilis terminatur in ipsa re
conjuncta, quae facit gaudium et tristitiam; et iterum bonum de sua
ratione natum est facere gaudium, inquantum est conveniens; et
tristitiam, inquantum nocivum est. In irascibili etiam sunt tantum
duae, scilicet timor et spes; quia in his perficitur motus irascibilis
quantum est possibile in genere illo, unde non important motum
perfectum simpliciter; sed inquantum possibile est in genere
irascibilis: quia motus irascibilis, inquantum hujusmodi, non
perficitur ad praesens, ut prius dictum est, art. praec., sicut
concupiscibilis; sed perficitur in certitudine inclinationis respectu
sui objecti. Unde timor et spes habent quamdam certam inclinationem ad
objectum suum: timor ad non posse fugere malum, spes ad posse consequi
bonum; unde confidentia non dicitur principalis passio, quae habeat
certitudinem, nec importat. Similiter etiam timor consequitur ex malo
inquantum est malum, quia de natura sui habet ut fugiatur; spes autem
ex ratione boni inquantum est bonum, quia de natura sui habet ut
expectetur. Et ideo consuevit numerus principalium passionum hoc modo
accipi. Quia aut sunt de praesenti, in quo perficitur motus
concupiscibilis; aut de futuro in quo consistit motus irascibilis,
inquantum est de difficili. Si primo modo, aut de bono, et sic est
gaudium; aut de malo, et sic est tristitia. Si secundo modo, aut de
bono, et sic est spes; aut de malo, et sic est timor.
Ad primum ergo dicendum, quod amor non dicit terminum in motu
concupiscibilis, cum non sequatur ex conjunctione rei, sicut
delectatio vel gaudium.
Ad secundum dicendum, quod motus concupiscibilis potest ulterius
terminari quantum ad futurum; et ideo concupiscentia et desiderium non
sunt passiones principales: motus autem irascibilis non; et ideo in
futuro terminatur; et propter hoc spes et timor sunt principales
passiones.
Ad tertium dicendum, quod potentia in qua est spes, denominatur ab
ira, quia est ultimum in passionibus ejus: denominatio autem consuevit
fieri ab his quae sunt ultima in re. Non tamen est principalis, quia
habet motum in nocivum, non quidem fugiendum, quod est de ratione mali
et nocivi, sed aggrediendum.
Ad quartum similiter dicendum est de audacia, quod timor qui fugam
importat, consequitur ex ratione mali, quod de se est fugibile, non
autem aggressibile, quod audacia facit; et ideo non est principalis
passio.
Ad quintum dicendum, quod poenitentia continetur sub tristitia. Unde
sciendum est, quod omnes praedictae passiones ad has principales
passiones reducuntur vel sicut species ad genus, sicut admiratio ad
timorem; vel sicut imperfectum ad perfectum, sicut concupiscentia ad
gaudium; vel sicut effectus ad causam, et participans ad
participatum, sicut audacia et ira ad spem: quia spes tendit in bonum
arduum, quod de se est tale ut in illud debeat tendi; audacia autem et
ira tendunt in arduum nocivum repellendum; quod quidem non est tale ut
in ipsum tendi debeat, sed magis ut fugiatur; tendunt tamen in ipsum
inquantum participat aliquid de ratione boni, quod est victoria
ipsius; et ideo etiam spes participatur quodammodo in audacia et ira,
sicut quod est per se, in eo quod est per accidens.
|
|