|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod spes non possit esse in
parte intellectiva. Quia passiones sunt tantum in parte sensitiva, ut
dicit philosophus 7 Physic. Sed spes est passio. Ergo est in parte
sensitiva.
2. Praeterea, ea quae sunt in parte intellectiva, sunt ipsius
animae secundum se sine hoc quod communicat corpori. Spes vero non est
ipsius animae secundum se, sed cum conjunctione corporis, eadem
ratione qua gaudium et amor, ut dicitur in 1 de anima. Ergo spes non
est in parte intellectiva.
3. Praeterea, subjectum spei est irascibilis. Sed irascibilis non
est in parte intellectiva, sed in sensitiva, quae animus dicitur in 3
de anima. Cum ergo passio non excedat subjectum suum, nec spes erit
in rationali.
4. Praeterea, sicut dicit philosophus in Lib. de Memor.,
memoria non est in parte intellectiva: quia concernit determinatam
temporis differentiam, scilicet praeteritum. Sed sicut memoria
concernit praeteritum, ita spes concernit futurum. Ergo spes non
potest esse in parte intellectiva.
5. Praeterea, in parte intellectiva non sunt contrariae passiones:
quia delectationi quae est secundum intellectum, nihil est contrarium,
ut dicit philosophus 1 Topic. Cum ergo spes sit passio
contrarietatem habens ad timorem et desperationem, videtur quod non
possit esse in parte intellectiva.
1. Sed contra, quidquid invenitur communiter in Deo et in nobis de
operibus animae, ad partem intellectivam pertinet, quae solum est
immaterialis, et in hoc Deo similis. Sed delectatio convenit non
solum nobis, sed etiam Deo, ut dicitur in 7 Ethic., quia ipse
simplici operatione gaudet. Ergo delectatio est in nobis etiam in
parte intellectiva; et ita eadem ratione spes, quae est de
delectatione futura.
2. Praeterea, quidquid permanet in nobis post separationem animae a
corpore, hoc ad partem intellectivam pertinet, quae sola est
separabilis, secundum philosophum. Sed spes est hujusmodi: quia erat
in illis patribus qui in Limbo erant, ut dicitur in littera. Ergo
spes est in parte intellectiva.
3. Praeterea, ad quamcumque potentiam pertinet objectum passionis,
et passio. Sed objectum spei est arduum bonum, quod etiam ad
intellectivam partem pertinere potest. Ergo spes potest esse in parte
intellectiva.
Respondeo dicendum, quod operationes sensitivae sunt nobis magis notae
quam operationes partis intellectivae: quia cognitio nostra incipit a
sensu, et terminatur ad intellectum. Et quia ex notioribus minus nota
cognoscuntur, nomina autem ad innotescendum rebus imponuntur; ideo
nomina operationum sensitivae partis transferuntur ad operationes
intellectivae partis, et ulterius ex humanis in divina. Et hoc patet
in apprehensivis operationibus: quia illud quod certitudinaliter quasi
praesens tenemus per intellectum, dicimur sentire, vel videre; et
imaginari dicimur, cum quidditatem rei intellectu concipimus; et sic
de aliis: quamvis ista diversimode intelligantur, cum dicuntur de
apprehensione sensitiva quae apprehendit materialiter et in
particulari; et de intellectiva, quae apprehendit immaterialiter et in
universali. Et ideo etiam imponitur nomen intellectivae operationi,
per quod discernitur a sensitiva, sicut intelligere et scire, et
hujusmodi. Similiter nomina operationum appetitivae sensibilis partis
transferuntur in operationes appetitivae intellectivae partis: tamen in
sensitiva parte sunt per modum materialis passionis, in parte autem
intellectiva per modum simplicis actus non materialiter; et ideo etiam
aliqua nomina imponuntur appetitui intellectivo, quae ipsum distinguunt
ab aliis, sicut velle, eligere, et hujusmodi. Sic ergo spes in
parte sensitiva nominat quamdam passionem materialem, sed in parte
intellectiva simplicem operationem voluntatis immaterialiter tendentis
in aliquod arduum.
Ad primum ergo dicendum, quod spes, secundum quod est in appetitu
rationali, scilicet voluntate, non est passio proprie loquendo, ut
patet ex his quae dicta sunt 15 dist., quaest. 2, art. 1, in
corp.
Ad secundum dicendum, quod philosophus loquitur ibi de istis secundum
quod sunt passiones sensitivae partis, et ita indigent corpore
materialiter: vel secundum quod sunt in parte intellectiva, quae
indiget corpore, inquantum accipit a sensibus, vel a sensitivis
potentiis, quantum ad statum viae.
Ad tertium dicendum, quod quidam distinguunt irascibilem humanam et
brutalem, similiter et concupiscibilem; et dicunt, quod brutalis est
in parte sensitiva, humana autem in parte intellectiva. Sed hoc non
est verum: quia appetitus rationalis non dividitur per irascibilem et
concupiscibilem, ut prius dictum est art. 2: unde irascibilis
dicitur humana non per essentiam, sed per participationem, sicut dicit
philosophus in 1 Ethic., et etiam Damascenus in 2 Lib. Unde
quod objicitur quod spes in irascibili est; verum est de spe secundum
quod est passio.
Ad quartum dicendum, quod intellectiva apprehensio est secundum motum
a rebus in animam; et quia in anima intellectiva recipitur aliquid
abstractum ab omnibus conditionibus materialibus individuantibus, ideo
nulla apprehensio intellectiva concernit aliquod tempus determinate,
quamvis possit esse de quolibet tempore: unde componendo et dividendo
implicat tempus, ut dicitur in 3 de anima: et ideo etiam memoria cum
sit pars imaginis quae est in parte intellectiva, est omnium temporum,
ut dictum est in 1 Lib., dist. 3. Operatio autem appetitus est
secundum motum ab anima in res; et ideo quia res per se cadunt sub hic
et nunc, ideo et operatio intellectivi appetitus potest aliquod tempus
concernere.
Ad quintum dicendum, quod delectatio, ut prius dictum est, ex duobus
consurgit. Uno modo ex ipso actu qui est conveniens potentiae; et hoc
modo delectationi intellectus non est aliquid contrarium. Cum enim
intelligibile omnino immaterialiter in intellectu recipiatur, non
potest aliquam laesionem intellectui inferre, sicut sensibile
excellens, quod corrumpit sensum. Et ideo omnis actus intellectus est
conveniens intellectui, et delectabilis, quidquid sit illud quod
intelligitur; et sic delectationi intellectus non est aliquid
contrarium. Alio modo consurgit delectatio ex conjunctione rei
convenientis, circa quam est operatio. Et quia id quod
apprehenditur, potest esse conveniens intelligenti, vel inconveniens,
inquantum est res quaedam, licet inquantum intellectum, semper sit
conveniens; ideo ex parte ista delectationi quae est in parte
intellectiva, potest esse tristitia contraria, non quae sit passio,
ut dictum est.
|
|