|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus.
Spes enim dividitur contra timorem, gaudium, et tristitiam. Sed
nullum istorum ponitur in genere virtutis; quinimmo tristitia ponitur
in genere vitii, quantum ad accidiam et invidiam: ponitur etiam inter
sacramenta quantum ad poenitentiam; gaudium autem in genere fructus,
ut patet Gal. 5; timor autem in genere doni, ut dicitur Isa.
11. Ergo neque spes debet esse virtus.
2. Praeterea, sicut virtutes infusae ordinantur ad aliquod arduum,
quod est vita aeterna; ita et virtutes acquisitae ad aliquod arduum,
quod est felicitas civilis, vel contemplativa. Sed philosophi
tractantes de virtutibus acquisitis, non posuerunt spem esse virtutem.
Ergo apud theologos spes non debet poni virtus.
3. Praeterea, nulla virtus provenit ex meritis: quia virtutem Deus
operatur in nobis sine nobis, ut Augustinus ait. Sed spes provenit
ex meritis, ut in littera dicitur. Ergo spes non est virtus.
4. Praeterea, nulla virtus opponitur alicui bono: quia bonum bono
non est contrarium, sicut malum malo, ut dicitur in praedicamentis.
Sed spes opponitur timori, quod est bonum et laudabile. Ergo spes
non est virtus.
5. Praeterea, nulla virtus habet actum mercenarium: quia virtus
operatur bonum propter seipsum. Sed spes habet actum mercenarium, cum
intendat in remunerationem. Ergo spes non est virtus.
1. Sed contra, nihil inducit ad vitam aeternam, nisi virtus. Sed
spes inducit ad vitam aeternam, ut patet in Psal. 5, 12:
laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exultabunt, et
habitabis in eis. Ergo spes est virtus.
2. Praeterea, spes est propinquior caritati, quae est mater omnium
virtutum, quam fides, quia est in affectu. Sed fides est virtus.
Ergo et spes.
3. Praeterea, nihil est meritorium, nisi actus virtutis. Sed spei
actus est meritorius: quia a confusione liberat. Psal. 30, 1:
in te domine speravi: non confundar in aeternum. Ergo spes est
virtus.
Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 23, quaest. 1,
art. 2 et 3, dictum est, virtus secundum communem usum loquendi
dicitur habitus inclinans ad actum; qui est bonus dupliciter, scilicet
secundum convenientiam ad potentiam agentem, et secundum objectum;
quod habet rationem boni, inquantum est objectum talis actus. Haec
autem duo sunt in actu spei. Cum enim spes in appetitiva parte sit,
oportet quod objectum ejus sit bonum sub ratione boni; et sic actus
spei habet bonitatem ex ratione objecti. Similiter etiam spes supra
expectationem addit certitudinem, ut patet per definitionem in littera
positam. Certitudo autem importat determinationem respectu ejus ad
quod dicitur certitudo. Unde cum certitudo spei sit de bono
expectato, importat determinationem ad bonum. Et ex hoc aliquis actus
est perfectae potentiae conveniens, quod ad bonum ipsius
determinationem habet; sicut actus scientiae, qui determinat
intellectum ad verum, quod est bonum intellectus; non autem actus
opinionis, quae est veri et falsi: propter quod scientia est virtus,
et non opinio, ut dicitur in 6 Ethic. Unde patet quod spes virtus
debet dici etiam secundum communem usum loquendi.
Ad primum ergo dicendum, quod spes, secundum quod est passio, non
est virtus, sed secundum quod est in appetitu intellectivae partis.
Nec aliarum passionum nomina ita convenienter ad virtutes transumi
possunt sicut nomen spei: quia spes dicitur in ordine ad bonum, et
propter hoc importat motum appetitus in bonum tendentis; et sic habet
quamdam similitudinem cum intentione et electione boni, quae
requiruntur in omni virtute; timor autem dicitur in ordine ad malum.
Recedere autem a malo, quamvis ad virtutem pertineat, non tamen in
hoc consistit perfectio virtutis, sed in electione boni. Gaudium
autem et tristitia magis dicunt impressionem boni et mali in appetitum,
quam motum appetitus in ea; unde non habent similitudinem cum electione
virtutis.
Ad secundum dicendum, quod illud arduum in quod ordinant virtutes
acquisitae, est finis proportionatus facultati naturae; et ideo natura
per seipsam determinata est ad sperandum illum finem; unde non indiget
aliquo habitu superaddito, per quem determinetur in illud. Sed hoc
arduum quod est vita aeterna, excedit facultatem naturae. Unde cum ex
se natura non sit determinata ad sperandum illud, oportet quod
determinetur per aliquem habitum infusum; et haec est spes, quae est
virtus.
Ad tertium dicendum, quod spes multis modis dicitur. Quandoque enim
nominat passionem; et sic non est virtus. Quandoque nominat habitum
inclinantem ad actum voluntatis similem spei quae est in parte
sensitiva, quae est passio; et sic est virtus. Quandoque vero
nominat ipsum actum; et sic est actus virtutis. Quandoque autem
nominat ipsam rem speratam; Tit. 2, 13: expectantes beatam
spem; et sic est objectum virtutis. Quandoque autem nominat
certitudinem, quae consequitur spem; Rom. 5, 4: probatio vero
spem, idest spei certitudinem; et sic nominat statum perfectionis in
virtutem, quantum ad certitudinis intentionem. Habitus ergo spei quae
est virtus, ex meritis non procedit: sed objectum, idest ipsa res
sperata, pro meritis redditur; et ideo etiam actus spei in suum
objectum tendit ex praesuppositione meritorum; et secundum hoc dicitur
ex meritis provenire ratione sui actus.
Ad quartum dicendum, quod spes quae est virtus, non opponitur timori
qui est donum: quia spes extendit se in Deum ex consideratione divinae
largitatis, timor vero dicit resilitionem ex consideratione propriae
parvitatis; et ita non est secundum idem resilitio timoris et extensio
spei; unde non sunt contraria.
Ad quintum dicendum, quod facere aliquid propter aliquod commodum
temporale, facit actum mercenarium, non autem facere propter
remunerationem aeternam; quia continentia non sibi sufficit ad
salutem, si pro solo amore pudicitiae retinetur, ut dicitur in Lib.
de Eccles. Dogmat., et eadem ratio est de aliis humanis actibus.
Vel dicendum, quod actus dicitur esse mercenarius qui propter mercedem
fit, non autem qui est circa ipsam mercedem. Quamvis ergo actus spei
sit expectare beatitudinem, quae est merces; non tamen eam expectat
propter ipsam mercedem, sed ex inclinatione habitus, sicut et in aliis
virtutibus contingit. Et praeterea non expectat eam inquantum est
merces, sed inquantum est summum quoddam arduum: habet enim Deum pro
principali objecto.
|
|