|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus
theologica. Omnis enim virtus theologica habet Deum pro objecto.
Sed irascibilis objectum Deus esse non potest: quia cum sit appetitus
sensitivae partis, non extendit se ultra bonum sensibile. Cum ergo
spes ad irascibilem pertineat, videtur quod spes non sit virtus
theologica.
2. Praeterea, Isa. 30, 15, dicitur: in spe erit fortitudo
vestra. Sed fortitudo non est virtus theologica, sed cardinalis.
Ergo et spes; et praecipue cum eadem extrema videantur habere,
scilicet timiditatem et audaciam.
3. Praeterea, expectare est longanimitatis: Gal. 5, 22:
longanimitas expectationis. Similiter videtur esse patientiae; Rom.
8, 25: si quae non videmus, speramus, per patientiam expectamus.
Ergo cum spes sit expectatio, videtur quod spes sit idem quod
patientia vel longanimitas: quae quidem non sunt virtutes theologicae:
ergo nec spes.
4. Praeterea, spei est in arduum tendere. Sed hoc est
magnanimitatis, quae maxime magnum attendit. Ergo spes est idem quod
magnanimitas. Sed magnanimitas est virtus moralis et non theologica.
Ergo et spes.
1. Sed contra, spes dividitur ex opposito aliis virtutibus
theologicis; 1 Corinth. 13, 13: nunc autem manent fides,
spes, caritas, tria haec. Ergo est virtus theologica.
2. Praeterea, omnis virtus quae habet finem ultimum pro objecto,
est virtus theologica. Talis autem est spes, cum sit expectatio
futurae beatitudinis. Ergo spes est virtus theologica.
3. Praeterea, omnis virtus moralis est circa passiones, ut dicitur
in 2 Ethic. Hoc autem non competit spei. Ergo non est virtus
moralis. Neque est intellectualis, quia non pertinet ad cognitionem,
ut prius dictum est. Ergo est virtus theologica.
Respondeo dicendum, quod spes de ratione sua dicit extensionem
appetitus in aliquod arduum, quod non omnino excedit facultatem
sperantis. Ea enim quae excedunt, et velut excedentia
apprehenduntur, desperationem magis quam spem faciunt; unde secundum
hoc quod inest alicui facultas in aliquod arduum, secundum hoc est
inclinatio in illud arduum; et ideo in illud arduum quod proportionatur
facultati naturae sensitivae, inclinatio sensitivi appetitus spem
facit, quae est passio; in illud vero arduum quod proportionatur
naturae intellectivae, inclinatio illius facit spem, quae est actus
voluntatis. Sed quia est aliquod arduum quod excedit facultatem
naturae, ad quod homo per gratiam potest pervenire, scilicet ipse
Deus, inquantum est nostra beatitudo; ideo oportet quod ex aliquo
dono gratuito naturae superaddito fiat inclinatio in illud arduum; et
illud donum est habitus spei et quia habet objectum ipsum Deum, ideo
oportet quod sit virtus theologica: et ideo in secunda definitione spei
quam Magister ponit, exprimitur tota ratio spei secundum quod est
virtus theologica. Expectatio enim, ut ex dictis patet, proprie
loquendo, dicit extensionem appetitus in aliquod arduum; certa autem
dicit completionem praedictae extensionis, et quasi determinationem;
et in hoc completur ratio spei absolute. Objectum autem quod facit
spem esse theologicam virtutem, est futura beatitudo. Illud autem
unde est facultas perveniendi in finem istum, est gratia, et merita,
sive accipiatur gratia pro divina liberalitate, sive pro dono
gratuito.
Ad primum ergo dicendum, quod quidam dicunt quod etiam appetitus
rationis dividitur per irascibilem et concupiscibilem: et secundum hoc
propositio habet falsitatem. Sed quia omnes auctores distinguentes
irascibilem a concupiscibili, sive sancti, sive philosophi, ponunt
irascibilem et concupiscibilem in appetitu sensitivo; ideo dicendum,
quod subjectum spei, prout dicitur virtus theologica, non est vis
irascibilis, sed voluntas, inquantum actus ejus spes dici potest:
nisi forte ipsam voluntatem, inquantum habet actus similes actibus
irascibilis, dicamus irascibilem; sed tunc irascibilis et
concupiscibilis non erunt diversae potentiae, sed nominabunt eamdem
potentiam, scilicet voluntatem, secundum diversos actus.
Ad secundum dicendum, quod, sicut supra, praec. quaest., art. 3
et 4 ad 5, dictum est, extendi in aliquod arduum, est dupliciter:
quia vel est bonum in quod extenditur ut acquiratur; et sic extendi est
spei: vel in aliquod arduum, ut repellatur; et hoc est audaciae. Et
similiter resilire ab aliquo arduo est dupliciter: quia vel est bonum
quod propter difficultatem dimittitur; et sic est desperatio: vel est
malum quod propter difficultatem fugitur; et sic est timor. Et sic
patet quod spes non inter audaciam et timiditatem est, sed inter
praesumptionem et desperationem. Fortitudo autem quae habet pericula
pro objecto, est inter timiditatem et audaciam. Et ideo spes et
fortitudo non est idem. Nec fortitudo potest esse virtus theologica:
quia Deus, qui est objectum virtutis theologicae, non habet rationem
periculi quamvis habeat rationem ardui. Sed quia ex fine diriguntur ea
quae sunt ad finem, ideo virtutes theologicae, quae habent finem
ultimum pro objecto, non solum operantur circa ipsum secundum se, sed
ut est directivum aliorum quae sunt ad finem; et ideo sunt quodammodo
principia aliarum virtutum. Sicut fides non solum cognoscit verum
primum, sed etiam alia quae ex veritate prima manifestantur ordinantia
in ipsam; unde et in articulis fidei multa continentur quae ad
creaturas pertinent. Similiter et caritas non solum facit diligere
Deum, sed etiam proximum propter Deum. Similiter et spes non facit
tendere in ipsum Deum ut quoddam arduum consequendum, sed etiam ut ex
ipso est auxilium in omnibus aliis arduis, vel bonis acquirendis, vel
malis vincendis. Unde qui habet spem, sperat Deum consequi,
speratque per ipsum omnia necessaria, quantumcumque sint difficilia,
obtinere: sperat omnia nociva, quantumcumque sint difficilia,
repellere. Et secundum hoc spes est in homine principium omnium
operationum quae ad bonum arduum ordinantur, sicut caritas omnium quae
in bonum tendunt, et sicut fides omnium quae ad cognitionem pertinent.
Unde fides est in gratuitis, sicut intellectus principiorum in
naturalibus et acquisitis; unde secundum hoc dicitur: in spe erit
fortitudo vestra; non quasi spes sit ipsa fortitudo, sed quia est
principium ipsius fortitudinis.
Ad tertium dicendum, quod expectatio patientiae est expectatio divini
auxilii in periculis; expectatio autem longanimitatis est expectatio
divini auxilii in laboribus actionis tendentis in aliquod bonum arduum
obtinendum. Unde patet ex praedictis quod expectatio patientiae et
longanimitatis est per participationem expectationis a spe, secundum
quod virtutes posteriores participant aliquid a prioribus; sicut omnes
morales a prudentia, et omnes aliae virtutes participant aliquid a
caritate, scilicet desiderium summi boni, propter quod operantur.
Ad quartum dicendum, quod magnanimitas magis accedit ad spem quam
aliqua dictarum virtutum: quia est secundum extensionem appetitus in
aliquod bonum arduum obtinendum; et ideo circa spem passionem
versatur, et ejus opposita, ut sic sint in irascibili tres virtutes
quantum ad tria genera passionum. Magnanimitas quidem quantum ad genus
spei et aliarum passionum circumstantium ipsam, quae habent bonum
arduum expectatum pro objecto; fortitudo autem circa timorem et
audaciam; mansuetudo autem circa iram. Sed tamen magnanimitas non est
idem quod spes virtus: quia est circa arduum quod consistit in rebus
humanis, non circa arduum quod est Deus; unde non est virtus
theologica, sed moralis, participans aliquid a spe.
|
|