|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus
distincta ab aliis virtutibus theologicis. Virtutes enim distinguuntur
per actus et objecta. Sed spes est expectatio futurae beatitudinis,
quae est etiam objectum omnium virtutum theologicarum. Ergo spes non
distinguitur ab aliis virtutibus theologicis.
2. Praeterea, virtutes theologicae ordinant nos immediate ad Deum.
Sed aliquis sufficienter ordinatur per hoc quod cognoscit eum, et amat
ipsum: quod facit fides et caritas. Ergo spes non distinguitur ab
utraque.
3. Praeterea, expectare est actus spei. Sed expectare pertinet ad
fidem: quia in symbolo dicitur: expecto resurrectionem mortuorum.
Ergo spes non differt a fide.
4. Praeterea, videtur quod nec a caritate. Quia spei est tendere
in Deum, quod est proprium caritatis. Ergo spes non differt a fide,
et caritate.
1. Sed contra, 1 Corinth. 13, spes connumeratur aliis duabus.
Ergo differt ab eis.
2. Praeterea, spes in voluntate dicitur ad similitudinem spei quae
est in irascibili, ut prius dictum est. Sed spes quae est passio
irascibilis, differt a cognitione quae est fidei, et amore qui est
caritatis. Ergo spes quae est in voluntate, differt a fide et
caritate.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod spes non possit esse nisi formata
caritate. Spes enim praesupponit merita, ut patet ex definitione
ipsius. Sed meritum non potest esse in habente aliquam virtutem
informem. Ergo spes non potest esse informis.
2. Praeterea, ex hoc ipso quod tendit fides in Deum, est fides
formata. Sed spes habet in Deum tendere. Ergo semper est spes
formata.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod omnis affectio ex amore est.
Sed spes est affectio quaedam. Ergo est ex amore. Sed omne quod est
ex amore, est formatum: quia caritatis est formare alias virtutes.
Ergo spes semper est formata.
1. Sed contra, sicut timor est suppliciorum aeternorum, ita et spes
praemiorum. Sed timor potest esse formatus et informis. Ergo et
spes.
2. Praeterea, quicumque non habet spem, est desperatus. Sed
quicumque peccat mortaliter, non habet spem formatam. Si ergo omnis
spes esset formata, quicumque peccat mortaliter, esset desperatus.
Sed desperatio est peccatum in spiritum sanctum. Ergo quicumque
peccaret mortaliter, peccaret in spiritum sanctum, quod est falsum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra, dist.
13, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 2, in corp., dictum
est, virtutes theologicae sunt ad ordinandum nos in finem ultimum. Ad
hoc autem quod aliquis incipiat operari propter finem aliquem, oportet
primo quod cognoscat finem illum, et secundo quod desideret ipsum.
Sed quia voluntas est possibilium et impossibilium; neque aliquis
operatur propter aliquid quod est impossibile adipisci, quamvis illud
appetat: ideo oportet quod voluntas ad hoc quod operari incipiat,
tendat in illud sicut in possibile: et haec inclinatio voluntatis
tendentis in bonum aeternum quasi possibile sibi per gratiam, est actus
spei. Et ideo spes est aliquid distinctum a fide et caritate: quia
fides facit cognitionem de fine, inquantum ostendit finem bonum esse,
et sic insurgit motus caritatis; inquantum vero ostendit finem esse
possibilem, sic insurgit motus spei: quia fides est fundamentum omnium
virtutum, praecedens omnes quantum ad naturalem ordinem actuum.
Ad primum ergo dicendum, quod idem secundum rem est objectum omnium
virtutum theologicarum, sed differt secundum rationem: quia inquantum
est primum verum, est objectum fidei; inquantum est summum bonum, est
objectum caritatis; inquantum est altissimum arduum, est objectum
spei. Et quia beatitudo nominat maxime arduum, cum sit status omnium
bonorum aggregatione completus, ut dicit Boetius, ideo in definitione
spei praecipue ponitur beatitudo. Virtus autem et potentia non
differunt ex objectis secundum differentiam realem objecti, sed
secundum diversas rationes objecti: quae quidem rationes formaliter
complent objectum ipsum.
Ad secundum dicendum, quod illa duo non sufficiunt ad hoc quod aliquis
incipiat operari propter finem, ut dictum est in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod fides dicitur expectare, inquantum est
origo expectationis, ostendendo illud quod est expectandum, ex se
possibile acquiri.
Ad quartum dicendum, quod tendere in appetibile, est tam irascibilis
quam concupiscibilis, sed differenter; quia tendere in aliquod bonum
ut est bonum simpliciter, est concupiscibilis; sed tendere in aliquod
ut est arduum et difficile, est irascibilis: et per hunc modum
diversimode etiam tendit in Deum spes et caritas.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut supra dictum est,
quaest. praec., art. 8, in corp., desiderium et amor in hoc
differunt quod amor quodammodo importat quamdam convenientiam et
connaturalitatem ad amatum, quod quidem perficitur dum amatum aliquo
modo habetur; desiderium autem importat motum in ipsum amabile nondum
habitum; unde motus appetitus incipit in desiderio, et terminatur in
amore completo; et ideo desiderium est quaedam inchoatio amoris, et
quasi quidam amor imperfectus. Sed quia primum habere rei est secundum
quod est in potentia: quia quod est in facultate habentis, quasi jam
haberi reputatur: ideo primum quod amorem inducit, est facultas
habendi id quod desideratur. In hac autem facultate spes consistit;
et ideo amor rei distantis, quae actu non habetur, praesupponit spem.
Sed quia spes non est nisi boni, et primus motus appetitus in bonum,
est desiderium; ideo spes praesupponit desiderium, et est media inter
amorem et desiderium. Et hoc rationabiliter accidit: quia enim
irascibilis est propter concupiscibilem, ideo actus irascibilis a
concupiscibili incipit, et in concupiscibili terminatur. Amor enim et
desiderium in concupiscibili sunt; spes autem in irascibili; et
similis est eorum ordo secundum quod est in voluntate. Unde patet quod
actus fidei praecedit desiderium, quia omnis actus affectivae
praesupponit actum cognitivae; desiderium autem praecedit spem, spes
autem amorem; et ideo sicut fides potest esse informis, quia actus
ejus praecedit actum amoris; ita et spes.
Ad primum ergo dicendum, quod spes non praesupponit merita in actu,
sed in proposito. Non enim aliquis sperat propter merita, quasi
merita existentia producant actum spei; sed quia per merita quae
proponit, ad beatitudinem se pervenire sperat.
Ad secundum dicendum, quod fides formata tendit in Deum ex amore;
sed spes informis non est ex amore, sed ex desiderio.
Ad tertium dicendum, quod ibi accipitur amor large pro amore
imperfecto, quod est desiderium, quod est primus motus appetitivae
virtutis: desiderium autem non sufficit ad formandum actus virtutum.
|
|