|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod spes non habeat
certitudinem in suo actu. Certitudo enim ad cognitionem pertinet,
quia dubitationi opponitur. Sed spes non pertinet ad cognitionem, sed
ad affectionem. Ergo ad spem non pertinet certitudo.
2. Praeterea, de eo quod nunquam erit, non potest esse certitudo.
Sed aliquis habet spem de vita aeterna, quam nunquam habebit. Ergo
spes non habet certitudinem.
3. Praeterea, omne quod dependet ex contingenti, non potest habere
certitudinem, nisi quando jam est. Sed hunc habere vitam aeternam,
dependet ex meritis, quae sunt ex libero arbitrio, quod est maxime
contingens causa. Ergo non potest esse certitudo de hoc quod iste
habeat vitam aeternam; ergo cum spes sit de hoc, videtur quod spes non
habeat certitudinem.
4. Praeterea, non potest de eodem esse certitudo, seu securitas,
et timor. Sed homo quamdiu in hac vita est, habet timorem castum de
separatione a Deo. Ergo non potest habere certitudinem de habendo
vitam aeternam.
5. Praeterea, nullus habebit vitam aeternam, nisi habeat caritatem
et gratiam. Sed nullus scit se habere gratiam et caritatem, necdum ut
finaliter habeat. Ergo non potest esse in spe certitudo de vita
aeterna.
1. Sed contra, 2 Tim. 1, 12: scio cui credidi, et certus
sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Sed hoc ad
spem pertinet. Ergo spes habet certitudinem.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod virtus est certior omni
arte. Sed spes est virtus. Ergo habet certitudinem.
3. Praeterea, sicut fides innititur primae veritati, ita spes
summae largitati: quia ex gratia provenit, ut in littera dicitur.
Sed summa largitas non potest alicui deficere, sicut neque prima
veritas aliquem decipere. Ergo sicut fides habet certitudinem, ita et
spes.
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod spes non habet aliam
certitudinem nisi a fide; sed in hoc differunt quod certitudo fidei est
in universali, sicut quod quilibet bonus habebit vitam aeternam;
certitudo autem spei est in particulari, sicut quod iste, si bene
facit, habebit vitam aeternam; et ideo certitudo fidei est absoluta et
universalis, certitudo autem spei particularis est, et conditionata.
Sed hoc non potest stare: quia universale et particulare non
diversificant potentiam neque habitum; unde secundum hoc spes a fide
non differret secundum habitum, neque in alia potentia esset; quod
omnino falsum est. Et ideo aliter est dicendum, quod certitudo
proprie dicitur firmitas adhaesionis virtutis cognitivae in suum
cognoscibile. Sed omnis operatio et motus cujuscumque tendentis in
finem est ex cognitione dirigente, vel conjuncta, sicut in agentibus
per voluntatem, vel remota, sicut in agentibus per naturam. Quia
vero non tenderet determinate in finem suum nisi ab aliqua cognitione
praecedente in ipsum ordinaretur, inde est quod opus naturae est simile
operi artis, inquantum per determinata media tendit in suum finem. Et
hoc habet ex determinatione divinae sapientiae instituentis naturam; et
ideo nomina quae ad cognitionem pertinent, ad naturales operationes
transferuntur; sicut dicitur quod natura sagaciter operatur et
infallibiliter; et sic etiam dicitur certitudo in natura tendente in
finem. Et quia virtus in modum naturae operatur inclinando in
determinatum finem, ideo virtus dicitur esse certior arte; sicut et
natura inquantum inclinat infallibiliter, quantum ex ea est, in
finem: et talis est certitudo spei; aliter tamen quam in aliis
virtutibus. Quia enim spes supponit facultatem in finem perveniendi,
quae quidem est ex liberalitate divina ordinante nos in finem, et ex
meritis, secundum quae omnes virtutes in finem ultimum perveniunt;
ideo certitudo spei causatur ex liberalitate divina ordinante nos in
finem, et etiam ex inclinatione omnium aliarum virtutum, et etiam ex
inclinatione ipsius habitus: et ideo praeter certitudinem quam habet ut
quaedam virtus, includit certitudinem quae est in omnibus aliis
virtutibus, et ulterius certitudinem divinae ordinationis.
Ad primum ergo dicendum, quod certitudo primo et principaliter est in
cognitione: sed per similitudinem et participative est in omnibus
operibus naturae et virtutis.
Ad secundum dicendum, quod certitudo cognitionis est ex seipsa;
certitudo autem naturae est ex alio ordinante in finem; et ideo
certitudo cognitionis nunquam deficit, sed certitudo naturae deficit
quidem non per se, sed per accidens, quia talis defectus non est ex
ipso directivo in finem, ex quo habet certitudinem, sed ex aliquo
accidente; sicut ignis habet certitudinem absolutam calefaciendi, et
tamen deficit quandoque ex aliquo impedimento. Et similiter est de
spe; unde etiam ipsa inclinationis naturae certitudo dicitur spes, ut
patet Rom. 4, 18: qui contra spem in spem credidit.
Et similiter dicendum ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod quamdiu in hac vita sumus, potest esse
accidentale impedimentum ne spes, quae de se certitudinem habet, suum
finem consequatur; et ideo nunc cum spe adjungitur timor separationis;
sed in futuro, quando non poterit esse accidentale impedimentum, tunc
non erit timor separationis, neque etiam spes; quia quod sperabatur,
tunc habebitur.
Ad quintum dicendum, quod licet nesciam utrum finaliter habiturus sim
caritatem, tamen scio quod caritas et merita quae in proposito habeo,
ad vitam aeternam certitudinaliter perducunt. Ex praedictis patet quod
certitudo spei et fidei in quatuor differunt. Primo in hoc quod
certitudo fidei est intellectus, certitudo autem spei est affectus.
Secundo, quia certitudo fidei non potest deficere; sed certitudo spei
per accidens deficit. Tertio, quia certitudo fidei est de complexo;
certitudo autem spei est de incomplexo, quod est appetitus objectum.
Quarto, quia certitudini fidei opponitur dubitatio; certitudini autem
spei opponitur diffidentia vel haesitatio. Ideo sciendum est, quod
certitudo spei, quantum ad inclinationem habitus, est major in habente
spem formatam, etiam praescito ad mortem, quam in praedestinato
habente spem informem; sed inquantum includit certitudinem quae est ex
Dei ordinatione, et ex meritis quae sunt in proposito, est aequalis
in utroque.
|
|