|
Qua spiritualia et aeterna bona sperantur. Contra. Aeternum est
unum tantum. Ergo non debuit pluraliter dicere aeterna. Praeterea,
spes est de futuro. Omne autem futurum, est temporale; nullum
temporale aeternum. Ergo spes non est de aeternis. Praeterea,
nullum temporale aeternum. Ergo superfluit quod dixit, spiritualia.
Et dicendum, quod illud quod per se est aeternum, est unum tantum;
sed ejus aeternitas participatur quantum ad multa bona in beatis,
scilicet quantum ad diversas dotes; et hae participationes dicuntur
bona aeterna, non quia careant principio, sed quia carent fine. Vel
referendum est ad pluralitatem attributorum. Ad secundum dicendum,
quod illud quod in se est aeternum, est futurum speranti; et sic de
Deo potest esse spes. Ad tertium dicendum, quod spiritualia dicit
propter dotes corporis, quae corporalia sunt, et quodammodo aeterna,
inquantum in perpetuum durabunt. Vel dicendum, quod utrumque posuit,
ut quasi gradatim ad objectum proprium spei perveniretur: quia est de
bono spirituali, neque quolibet, sed de aeterno, quod est Deus.
Est enim spes certa expectatio futurae beatitudinis. Haec definitio
datur per actum, ut dictum est. Prima autem data fuit per genus.
Quam natura praeit caritas. Verum est secundum quod est virtus, quod
non habet nisi secundum quod est informata caritate. Vel natura
praeit, sicut perfectum imperfecto prius est natura, tempore
posterius. Spes est de invisibilibus. Contra, aliquis sperat
pecuniam quam videt. Dicendum, quod spes, proprie loquendo, est de
non habitis. In spiritualibus autem et aeternis, ea videre, est ipsa
habere; non autem in corporalibus; et ideo dicitur esse de
invisibilibus. Vel dicendum, quod dicitur esse de invisibilibus,
inquantum est de futuris: quia pecunia etsi videatur in se, non tamen
videtur ut possessa; et hoc modo spes in ipsam tendit. Spes autem non
nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum rerum, et ad eum
pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Contra, Luc. 24,
21: nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Ergo
spes est etiam de alienis. Praeterea, aliquis desperat de aliquo
alio, sicut dicit Augustinus, quod de nemine est desperandum,
quamdiu est in hac vita. Ergo et sperari potest de alienis.
Praeterea, sicut homo expectat bonum proprium, ita et per invidiam
malum alienum. Ergo spes est etiam de malis. Praeterea, beatitudo
nec in se est futura, sed aeterna; nec respectu praesciti, quia
nunquam habebit eam. Ergo spes non semper est de futuris. Et
dicendum ad primum, quod spes est de re aliqua, sicut dicitur: spero
beatitudinem; et sic non est nisi de pertinentibus ad se. Est etiam
de eventu, sicut dicimus: spero quod hoc eveniat; et sic est de illis
quae ad alios pertinent: tamen de hoc eventu non est spes nisi
inquantum aestimatur ut bonum speranti. Et per hoc patet solutio ad
secundum. Ad tertium dicendum, quod malum alterius invidus aestimat
bonum suum; unde est de malo alieno sicut de bono suo. Ad quartum
dicendum, quod quamvis praescitus non sit habiturus vitam aeternam in
rei veritate, et ita non sit ei futura; est tamen ei futura quantum ad
suam aestimationem, alias non speraret; et iterum inquantum est in
ordine divinae largitatis et possibilitatis istius vel ad recipiendum
gratiam vel merendum; sicut dicitur illud futurum ad cujus eventum sunt
causae ordinatae in natura, quamvis nunquam eveniat, secundum quod
dicit philosophus 2 de generatione, quod futurus quis incedere, non
incedet.
|
|