|
Postquam determinavit Magister de fide et spe, hic tertio determinat
de caritate. Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat
de caritate qua nos diligimus Deum; in secunda de caritate qua nos
diligit Deus, dist. 32: praemissis adjiciendum est de dilectione
Dei qua ipse diligit nos. Prima in duas: in prima determinat de ipsa
caritate; in secunda de caritatis duratione, ibi: illud quoque non
est praetermittendum quod quidam asserunt caritatem semel habitam ab
aliquo non posse excidere. Prima in duas: in prima determinat de ipsa
dilectione caritatis; in secunda de his quae per caritatem diliguntur,
dist. 28, ibi: hic quaeri potest, utrum in illo mandato
dilectionis proximi totum proximum (...) diligere praecipiamur.
Prima in tres partes: in prima continuat se ad praecedentia; in
secunda prosequitur suam intentionem, ibi: caritas est dilectio qua
diligitur Deus; in tertia continuat se ad sequentia, ibi: sed quae
hac dilectione diligenda sint, inquiramus. Secunda harum partium
dividitur in duas: in prima determinat de dilectione caritatis,
secundum quod duobus praeceptis imperatur; in secunda ostendit quod
illa duo praecepta mutuo se includunt, ibi: cum autem duo sint
praecepta caritatis, pro utroque saepe unum ponitur. Prima in duas:
in prima determinat de dilectione caritatis, secundum quod per duo
praecepta in duo diligenda dirigitur, scilicet Deum et proximum; in
secunda inquirit modum dilectionis quantum ad utrumque diligibile,
ibi: consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod per caritatem Deus et proximus
diligitur; secundo ostendit quod ex eadem caritate, ibi: hic
quaeritur, si ex eadem dilectione diligitur Deus qua diligitur
proximus. Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. Hic
ostendit modum praedictae dilectionis: et primo quantum ad dilectionem
proximi; secundo quantum ad dilectionem Dei, ibi: dilectionis autem
Dei modus insinuatur cum dicitur, ex toto corde. Et circa hoc tria
facit: primo ostendit dilectionis nostrae modum respectu Dei; secundo
ostendit ubi modus ille observari possit, ibi: illud autem praeceptum
non penitus impletur ab homine in hac mortali vita. Tertio movet
quamdam quaestionem, ibi: sed cur praecipitur homini ista perfectio.
Hic est triplex quaestio. Prima de amore in generali. Secunda de
caritate. Tertia de actu et modo caritatis. Circa primum quaeruntur
quatuor: 1 quid sit amor; 2 in quo sit; 3 de comparatione ejus ad
alias animi affectiones; 4 de comparatione ejus ad ea quae in
cognitione sunt.
|
|