|
1. Ad primum sic proceditur. Dionysius 4 cap. de Div. Nom.
sic definit amorem: amor virtus est unitiva, movens superiora ad
providentiam minus habentium, idest inferiorum: coordinata autem,
idest aequalia, rursus ad communicativam alternam habitudinem:
subjecta, idest inferiora, ad meliorum, idest superiorum,
conversionem. Sed videtur quod inconvenienter definiatur hic amor.
Nulla enim passio est virtus, ut dicitur 2 Eth. Sed amor est
passio. Ergo non est virtus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod amor est jam habiti. Sed
illud quod jam habitum est, quodammodo est unitum. Ergo amor non est
virtus unitiva, sed unionem sequens.
3. Praeterea, illud quod magis salvatur in dissimilitudine non habet
vim uniendi. Sed amor magis salvatur in dissimilitudine quam in
similitudine. Videmus enim quod artifices unius artis, sicut figuli,
corrixantur ad invicem; cum aliis autem artificibus pacifice vivunt.
Similiter stomachus vacuus cibum amat, quem plenus abhorret. Ergo
amor non habet vim uniendi.
4. Praeterea, Dionysius, inter proprietates amoris ponit acutum et
fervidum; et etiam liquefactio ponitur effectus amoris; Cant. 5,
6: anima mea liquefacta est. Dionysius etiam ponit effectum amoris
extasim, idest extra se positionem. Haec autem omnia ad divisionem
pertinere videntur, quia acuti est penetrando dividere; fervidi vero
per exhalationem resolvi; liquefactio autem divisio quaedam est
congelationi opposita: quod etiam est extra se positum, a seipso
dividitur. Ergo amor magis est vis divisiva quam unitiva.
5. Praeterea, omnis concretio est quaedam unio. Ergo superfluum
fuit utrumque ponere in definitione amoris, unitivum, et concretivum.
6. Praeterea, amor est passio. Sed passionis non est movere, immo
motionis et actionis effectum esse. Ergo amor non est movens
superiora, ut ipse dicit.
7. Praeterea, superiora inclinantur ad agendum in inferiora ex
propriis formis. Sed agendo in ipsa eis provident. Ergo non est
amoris movere superiora ad providendum inferioribus, sed naturae.
8. Praeterea, omne quod communicat aliquid alicui praefertur illi.
Ergo non est aequalium ut sibi mutuo per amorem communicent.
9. Praeterea, omne quod fit ex amore procedit ex principio
intrinseco, quod est voluntarium. Sed conversio inferiorum ad
superiora est ex principio extrinseco, scilicet ex ipsa actione
superiorum, qua sibi ea assimilant. Ergo amor inferiora non convertit
ad superiora.
Respondeo dicendum, quod amor ad appetitum pertinet; appetitus autem
est virtus passiva; unde in 3 de anima, dicit philosophus, quod
appetibile movet sicut movens motum. Omne autem passivum perficitur
secundum quod informatur per formam sui activi; et in hoc motus ejus
terminatur et quiescit; sicut intellectus, antequam formetur per forma
intelligibilis, inquirit et dubitat: qua cum informatus fuerit,
inquisitio cessat, et intellectus in illo figitur; et tunc dicitur
intellectus firmiter illi rei inhaerere. Similiter quando affectus vel
appetitus omnino imbuitur forma boni quod est sibi objectum, complacet
sibi in illo, et adhaeret ei quasi fixus in ipso; et tunc dicitur
amare ipsum. Unde amor nihil aliud est quam quaedam transformatio
affectus in rem amatam. Et quia omne quod efficitur forma alicujus,
efficitur unum cum illo; ideo per amorem amans fit unum cum amato,
quod est factum forma amantis; et ideo dicit philosophus 9 Ethic.,
quod amicus est alter ipse; et 1 Corinth. 6, 17: qui adhaeret
Deo unus spiritus est. Unumquodque autem agit secundum exigentiam
suae formae, quae est principium agendi et regula operis. Bonum autem
amatum est finis: finis autem est principium in operabilibus sicut
prima principia in cognoscendis. Unde sicut intellectus formatus per
quidditates rerum ex hoc dirigitur in cognitione principiorum, quae
scitis terminis cognoscuntur; et ulterius in cognitionibus
conclusionum, quae notae fiunt ex principiis; ita amans, cujus
affectus est informatus ipso bono, quod habet rationem finis, quamvis
non semper ultimi, inclinatur per amorem ad operandum secundum
exigentiam amati; et talis operatio est maxime sibi delectabilis,
quasi formae suae conveniens; unde amans quidquid facit vel patitur pro
amato, totum est sibi delectabile, et semper magis accenditur in
amatum, inquantum majorem delectationem in amato experitur in his quae
propter ipsum facit vel patitur. Et sicut ignis non potest retineri a
motu qui competit sibi secundum exigentiam suae formae, nisi per
violentiam; ita neque amans quin agat secundum amorem; et propter hoc
dicit Gregorius, quod non potest esse otiosus, immo magna operatur,
si est. Et quia omne violentum est tristabile, quasi voluntati
repugnans, ut dicitur 5 Metaphys.; ideo etiam est poenosum contra
inclinationem amoris operari, vel etiam praeter eam; operari autem
secundum eam, est operari ea quae amato competunt. Cum enim amans
amatum assumpserit quasi idem sibi, oportet ut quasi personam amati
amans gerat in omnibus quae ad amatum spectant; et sic quodammodo amans
amato inservit, inquantum amati terminis regulatur. Sic ergo
Dionysius completissime rationem amoris in praedicta assignatione
ponit. Ponit enim ipsam unionem amantis ad amatum, quae est facta per
transformationem affectus amantis in amatum, in hoc quod dicit amorem
esse unitivam et concretivam virtutem; et ponit inclinationem ipsius
amoris ad operandum ea quae ad amatum spectant, sive sit superius,
sive inferius, sive aequale, in hoc quod dicit: movens superiora et
cetera.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus hic non sumitur pro habitu,
sicut in 2 Ethic., sed communiter pro omni eo quod potest esse
principium alicujus operationis vel motus. Et quia amor inclinationem
facit ad operandum, ut dictum est, ideo amorem virtutem dicit.
Ad secundum dicendum, quod amor dicitur esse habiti, si ut formatum
habet suam formam: quam quidem formationem desiderium praecedit in
ipsam tendens, sicut ratio intellectum vel scientiam; et ideo dicitur
esse non habiti. Unde amor dicitur virtus unitiva formaliter: quia
est ipsa unio vel nexus vel transformatio qua amans in amatum
transformatur, et quodammodo convertitur in ipsum. Vel dicendum,
quod quietatio affectus in aliquo, quam amor importat, non potest esse
nisi secundum convenientiam unius ad alterum: quae quidem convenientia
est secundum quod ab uno participatur id quod est alterius; et sic
amans quodammodo habet amatum; unde conjunctio quae in habere
importatur, est conjunctio rei ad rem, et praecedit unionem rei ad
affectum, quae est amor.
Ad tertium dicendum, quod amoris radix, per se loquendo, est
similitudo amati ad amantem; quia sic est ei bonum et conveniens.
Contingit autem per accidens dissimilitudinem amoris et similitudinem
odii esse causam tripliciter. Uno modo quando affectus amantis non
sibi complacet, neque quiescit in conditione vel aliqua proprietate sui
ipsius, sicut cum quis aliquid in se ipso odit; et tunc oportet quod
diligat ipsum qui in hoc est sibi dissimilis, quia ex hoc ipso quod est
dissimilis sibi in conditione, efficitur similis affectui suo; et e
contrario odit illum qui sibi similatur, et affectui suo non
similatur. Secundo quando aliquis ex ipsa similitudine impedit amantem
ab amati fruitione; et hoc invenitur in omnibus rebus quae non possunt
simul a multis haberi, sicut sunt res temporales; unde qui amat lucrum
de aliqua re, vel delectationem, impeditur a fruitione sui amati per
alium, qui sibi vult similiter illud appropriare; et hinc oritur
zelotypia, quae non patitur consortium in amato; et invidia,
inquantum bonum alterius aestimatur impeditivum boni proprii. Tertio
secundum quod dissimilitudo praecedens facit percipi amorem sequentem.
Quia enim sentimus in hoc quod sensus movetur (quae quidem motio
cessat, quando sensibile jam effectum est forma sentientis), ideo ea
quae consuevimus, non ita percipimus; sicut patet de fabris, quorum
aures plenae sunt sonis malleorum; et propter hoc amor magis sentitur,
quando affectus de novo per amorem ad aliquid transformatur. Et ideo
etiam quando aliquis non habet praesentiam sui amati, magis fervet et
anxiatur de amato, inquantum magis amorem percipit, quamvis apud
praesentiam amati non sit amor minor, sed minus perceptus. Unde
Augustinus: amor ipse non ita sentitur cum eum non prodit indigentia:
quoniam semper praesto est quod amatur.
Ad quartum dicendum, quod in amore est unio amantis ad amatum, sed
est ibi triplex divisio. Ex hoc enim quod amor transformat amantem in
amatum, facit amantem intrare ad interiora amati, et e contra; ut
nihil amati amanti remaneat non unitum; sicut forma pervenit ad intima
formati, et e converso; et ideo amans quodammodo penetrat in amatum,
et secundum hoc amor dicitur acutus: acuti enim est dividendo ad intima
rei devenire; et similiter amatum penetrat amantem, ad interiora ejus
perveniens; et propter hoc dicitur quod amor vulnerat, et quod
transfigit jecur. Sed quia nihil potest in alterum transformari nisi
secundum quod a sua forma quodammodo recedit, quia unius una est
forma, ideo hanc divisionem penetrationis praecedit alia divisio, qua
amans a seipso separatur in amatum tendens; et secundum hoc dicitur
amor extasim facere, et fervere, quia quod fervet extra se bullit, et
exhalat. Quia vero nihil a se recedit nisi soluto eo quod intra
seipsum continebatur, sicut res naturalis non amittit formam nisi
solutis dispositionibus quibus forma in materia retinebatur, ideo
oportet quod ab amante terminatio illa, qua infra terminos suos tantum
continebatur, amoveatur; et propter hoc amor dicitur liquefacere cor,
quia liquidum suis terminis non continetur; et contraria dispositio
dicitur cordis duritia.
Ad quintum dicendum, quod unio est duplex. Quaedam quae facit unum
secundum quid, sicut unio congregatorum se superficialiter tangentium;
et talis non est unio amoris, cum amans in interiora amati
transferatur, ut dictum est. Alia est unio quae facit unum
simpliciter, sicut unio continuorum, et formae et materiae; et talis
est unio amoris, quia amor facit amatum esse formam amantis; et ideo
supra unionem addit concretionem, ad differentiam primae unionis, quia
concreta dicuntur quae simpliciter unum sunt effecta; unde et alia
littera habet continuativa.
Ad sextum dicendum, quod appetitus, ut dictum est, movet motus:
unde passio, quia movetur ab amato, est ulterius movens secundum
exigentiam amati.
Ad septimum dicendum, quod ipsa inclinatio superiorum ad providendum
inferioribus, quae est eis ex propriis formis, amor eorum dicitur, ut
infra patebit.
Ad octavum dicendum, quod non est inconveniens aequalium simpliciter,
unum altero, quo ad quid, majus esse, secundum quod unum indiget
altero.
Ad nonum dicendum, quod conversio qua inferiora ad superiora
convertuntur, est ordinatio eorum ad finem a superioribus intentum.
Et quamvis hujusmodi ordinatio sit a principio extrinseco inquantum ab
ipsis superioribus inferiora ordinantur in fines superiorum;
nihilominus est et a principio intrinseco, inquantum in inferioribus
est quaedam inclinatio ad hoc, vel ex natura, sicut in amore
naturali, vel ex voluntate, sicut est in amore animali; et propter
hoc Deus dicitur omnia suaviter disponere, inquantum singula etiam ex
seipsis faciunt hoc ad quod ordinata sunt.
|
|