|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod amor non sit prima et
principalis inter omnes alias animae affectiones. Motus enim praecedit
terminum. Sed amor est determinatio appetitivi motus, ut patet ex
dictis, art. 1. Ergo amor sequitur desiderium quod motum ipsum
appetitus importat.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed amoris
causa est delectatio; unde et quaedam amicitia super delectabili
fundatur. Ergo delectatio est principalior affectio quam amor.
3. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. 83 Quaestion., quod
nemo est qui non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem. Sed
fuga doloris facit odium, sicut appetitus delectationis facit amorem.
Ergo odium est vehementior passio quam amor.
4. Praeterea, illud quod vincitur ab alio, est minus potens. Sed
amor vincitur ab ira: quia ira odium parit, ut dicit Augustinus.
Ergo ira est vehementior passio quam amor.
5. Praeterea, illud propter quod agunt quaecumque agunt, est
efficacissimum. Sed sicut Dionysius dicit in Lib. de Divin.
Nom. propter pacem agunt quaecumque. Ergo pax inter omnes
affectiones est efficacissima, etiam respectu amoris.
1. Sed contra est quod dicit Augustinus, quod omnis affectio ex
amore est.
2. Praeterea, bonum est objectum affectus. Sed illud quod primo
respicit ad bonum, est amor. Ergo amor est principium totius
affectionis, et principalior passio.
3. Praeterea, amor igni comparatur, et etiam morti, ut patet
Cant. 8. Sed his nihil est vehementius. Ergo nulla passio est
vehementior amore.
4. Praeterea, Chrysostomus dicit: magnum amor, nec est aliquid
quod ejus impetum sustinere possit.
Respondeo dicendum, quod inter alias affectiones animae amor est
prior. Amor enim dicit terminationem affectus per hoc quod informatur
suo objecto. In omnibus autem hoc invenitur quod motus procedit a
primo immobili quieto: quod quidem patet in naturalibus: quia primum
movens in quolibet genere est non motum illo genere motus, sicut primum
alterans est non alteratum. Similiter patet de intellectualibus: quia
motus rationis discurrentis procedit a principiis et quidditatibus
rerum, quibus intellectus informatus terminatur. Cum ergo affectus
informetur et terminetur amore, sicut intellectus principiis et
quidditatibus, ut prius dictum est, oportet quod omnis motus
affectivae procedat ex quietatione et terminatione amoris. Et quia
omne quod est primum in aliquo genere, est perfectius, sicut
intellectus principiorum in demonstrabilibus; et motus caeli in
naturalibus; ideo oportet quod amor inter ceteras affectiones etiam sit
vehementior, ut patebit per singula.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in operatione intellectus
concluditur quidam circulus, ita et in operatione affectus.
Intellectus enim ex certitudine principiorum, quibus immobiliter
assentit, procedit ratiocinando ad conclusiones, in quarum cognitione
certitudinaliter quiescit, secundum quod resolvuntur in prima
principia, quae in eis sunt virtute. Similiter etiam affectus ex
amore finis, qui est principium, procedit desiderando in ea quae sunt
ad finem, quae prout accipit ut finem in se aliquo modo continentia,
per amorem in eis quiescit; et ideo desiderium sequitur amorem finis,
quamvis praecedat amorem eorum quae sunt ad finem. Est etiam amor
vehementior affectio quam desiderium, inquantum dicit terminationem et
informationem affectus per appetibile ad quod movetur desiderium.
Ad secundum dicendum, quod amor naturaliter praecedit delectationem:
delectatio enim contingit ex conjunctione rei convenientis realiter;
amor autem facit quod amatum sit amanti conveniens, et quasi
connaturale, inquantum unit affectum amantis amato, ut dictum est; et
ideo ex amati reali praesentia consurgit delectatio. Sed quia
delectabile etiam potest amari ut quoddam bonum, ideo contingit per
accidens ut aliquis amor ex delectatione causetur, sicut actus ab
objecto vel fine. Qui enim aliquid propter delectationem amat,
delectationem ipsam praecipue amat. Quamvis ergo quaedam delectatio
quodam amore sit prior, tamen amor delectatione simpliciter est prior.
Similiter etiam vehementior: quia amor est per informationem appetitus
ab appetibili; delectatio autem per conjunctionem rei, ex re praesente
sibi conveniente. Non est autem tanta conjunctio rei ad rem, sicut
appetitus ad appetibile: quia res adveniens, quae delectationem
causat, non conjungitur secundum naturam, quia hoc non fit illud;
unde est ibi conjunctio quasi contactus: sed appetitus est ipsius
appetibilis secundum suam naturam et substantiam. Unde quando
appetitus informatur per appetibile, est quasi conjunctio continuitatis
et concretionis; unde amor plus unit quam delectatio, quia facit quod
amans sit secundum affectum ipsa res amata; delectatio autem est per
participationem alicujus ab illo, secundum quod est realiter praesens.
Sciendum autem, quod quando amatum est praesens realiter, secundum
quod possibile est, tunc est delectatio, sicut ex conjunctione maxime
convenientis. Quando autem est omnino absens secundum rem, tunc
maxime affligit; sicut ex divisione continui sequitur dolor, quia amor
est continuativa vis, ut dictum est; et inde dicitur, quod amor
languere facit. Quando autem est secundum aliquid praesens, et
secundum aliquid absens, tunc habet delectationem admixtam
afflictioni.
Ad tertium dicendum, quod bonum est vehementius in agendo quam malum:
quia bonum non habet de necessitate admixtionem boni; et iterum bonum
agit in virtute propria, sed malum agit in virtute boni, ut dicit
Dionysius; unde magis amatur bonum quam odiatur malum illi oppositum.
Sed dolor corporalis est magis malum quam delectatio quaedam sit
bonum: quia delectatio de qua Augustinus ibi loquitur, contingit ex
superadditione perfectionum secundarum, sicut in cibis vel in
venereis; sed tristitia vel dolor, propter quae dimittitur delectatio
talis, contingit ex subtractione primarum perfectionum, quae pertinent
ad esse rei, sicut ex divisione continui. Unde si acciperetur
tristitia opposita delectationi illi, magis appeteretur delectatio quam
fugeretur tristitia; sicut qui appeteret delectationem in cibo, ut
postea pateretur tristitiam quae est de subtractione cibi, vel alicujus
hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod amor est prior ira, et vehementior. Ira
enim ex tristitia causatur, ut prius dictum est, dist. 26,
quaest. 1, art. 3, corp., sicut omnes passiones irascibilis.
Et ideo, cum amor sit prior et vehementior passionibus
concupiscibilis, erit prior et vehementior passionibus irascibilis.
Quamvis autem ira odium pariat, non tamen amorem destruit; sed amoris
destructionem sequitur, quia non posset appetitus moveri in nocumentum
alicujus, nisi antea affectus ab amore superatus esset.
Ad quintum dicendum, quod pax non distinguitur ab amore, sed est
aliquid amoris: dicit enim quasi quietationem appetitus; sed amor
dicit ulterius transformationem, et quamdam conversionem ipsius in
amatum; unde pax est medium inter desiderium et amorem.
|
|