|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod cognitio sit altior
amore. Quia altissimae potentiae est altissimus actus. Sed
intellectus est altissima potentia in nobis, ut dicit philosophus in
10 Ethic. Ergo cognitio est altissima operatio eorum quae in nobis
sunt, et ita dignior amore.
2. Praeterea, sicut Boetius dicit in Lib. 3, natura a perfectis
sumpsit originem. Sed cognitio praecedit amorem. Ergo cognitio est
altior quam amor.
3. Praeterea, illud quod est proprium homini, est nobilius quam
illud in quo communicat cum brutis. Sed intelligere est proprium
hominis, in amore autem convenit cum brutis. Ergo scientia et
intellectus sunt digniora quam amor.
4. Praeterea, vita contemplativa est nobilior quam vita activa, et
altior. Sed scientia pertinet ad vitam contemplativam: amor autem
videtur ad praxim pertinere, quia objectum ejus est bonum. Ergo
scientia est altior quam amor.
5. Praeterea, objectum amoris est bonum simpliciter. Sed verum est
melius quam bonum simpliciter, quia verum est summum in genere
bonorum; sicut et optimus homo est melior quam homo simpliciter. Ergo
scientia et cognitio est altior quam amor.
6. Praeterea, quanto aliquid est spiritualius, tanto est altius.
Sed cognitio est spiritualior quam amor: quia secundum motum a rebus
ad animam est cognitio, secundum autem motum ab anima ad res est amor.
Ergo cognitio est nobilior quam amor.
7. Praeterea, praemium est praestantius merito. Sed cognitio est
praemium amoris; Joan. 14, 21: qui diligit me, diligetur a
patre meo; et ego manifestabo ei me ipsum; et Augustinus dicit, quod
visio est tota merces. Ergo cognitio praeeminet amori.
8. Sed contra est quod dicitur Ephes. 3, 19: supereminentem
scientiae caritatem Christi.
9. Praeterea, 1 Cor. 13, dicitur, quod caritas est major
fide. Ergo eadem ratione quilibet amor est major et dignior cognitione
sibi respondente.
10. Praeterea, Hugo de sancto Victore super illud Dionysii:
mobile et acutum, dicit: dilectio supereminet scientiae, et major est
intelligentia; plus enim diligitur quam intelligitur: quia intrat
dilectio, ubi scientia foris est. Ergo amor excedit scientiam.
11. Praeterea, finis in unaquaque re est potissimum. Sed objectum
amoris est bonum, quod habet rationem finis. Ergo cum operationes
distinguantur penes objecta, amor inter omnes operationes animae est
potior.
12. Praeterea, sicut se habet potentia ad potentiam, ita se habet
operatio ad operationem. Sed voluntas est altior omnibus aliis
potentiis animae; quia movet omnes alias et non cogitur. Ergo et
amor, qui est operatio voluntatis, praeeminet omnibus aliis animae
operationibus.
13. Praeterea, sicut dicit Dionysius, illud quod in pluribus
invenitur, simplicius et nobilius est; sicut esse nobilius est quam
vivere, quamvis viventia sint nobiliora quam existentia tantum,
inquantum etiam viventia nobilius esse participant. Sed amor in
pluribus participatur quam cognitio; quia in omnibus aliquo modo est
amor, ut dictum est prius, in praec. art., non autem cognitio.
Ergo amor est praestantior cognitione. Ridiculum enim est dicere,
quod in lapidibus sit cognitio naturalis, sicut amor vel appetitus
naturalis.
Respondeo dicendum, quod in rebus omnibus duplex perfectio invenitur;
una qua in se subsistit; alia qua ad res alias ordinatur; et utraque
perfectio in rebus materialibus terminata et finita est; quia et formam
unam determinatam habet, per quam in una tantum specie est; et etiam
per determinatam virtutem ad res quasdam sibi proportionatas
inclinationem habet et ordinem, sicut grave ad centrum. Ex utraque
autem parte res immateriales infinitatem habent quodammodo, quia sunt
quodammodo omnia, sive inquantum essentia rei immaterialis est exemplar
et similitudo omnium, sicut in Deo accidit, sive quia habet
similitudinem omnium vel actu vel potentia, sicut accidit in Angelis
et animabus; et ex hac parte accidit eis cognitio. Similiter etiam ad
omnes res inclinationem et ordinem habent, ex qua parte accidit eis
voluntas, secundum quam omnia placent vel displicent vel actu vel
potentia. Et secundum quod aliquam immaterialitatem participant,
secundum hoc cognitionis et voluntatis participativa sunt. Unde et
animalia cognoscunt, inquantum species sensibilium immaterialiter in
organis sensuum recipiuntur, et secundum intentiones spiritualiter ex
rebus perceptas per appetitum sensibilem ad diversa inclinantur. Patet
ergo quod cognitio pertinet ad perfectionem cognoscentis, qua in seipso
perfectum est: voluntas autem pertinet ad perfectionem rei secundum
ordinem ad alias res; et ideo objectum cognoscitivae virtutis est
verum, quod est in anima, ut dicit philosophus, 6 Metaph.:
objectum autem appetitivae bonum, quod est in rebus, ut dicitur
ibidem. Potest ergo comparari potentia cognoscitiva ad appetitivam
tripliciter. Primo secundum ordinem; et sic cognitiva potentia
naturaliter prior est, quia prius est perfectio rei in seipsa quam
secundum ordinem ad aliam. Secundo quantum ad capacitatem; et
secundum hoc sunt aequales: quia sicut cognoscitiva est respectu
omnium, ita et appetitiva; unde etiam mutuo se includunt, quia
intellectus voluntatem cognoscit, et voluntas ea quae ad intellectum
pertinent, appetit et amat. Tertio possunt comparari secundum
eminentiam vel dignitatem; et sic se habent ut excedentia et excessa:
quia si consideretur intellectus et voluntas, et quae ad ipsa
pertinent, ut quaedam proprietates et accidentia ejus in quo sunt, sic
intellectus est praestantior, et quae ad ipsum pertinent. Si autem
considerentur ut potentiae, idest secundum ordinem ad actus et
objecta; sic voluntas, et quae ad ipsam pertinent, excedit. Si
autem quaeratur quid horum simpliciter dignius sit, dicendum quod res
quaedam sunt anima superiores, et quaedam inferiores; unde cum per
voluntatem et amorem homo in ipsas res volitas et amatas quodammodo
trahatur, per cognitionem autem e converso res cognitae in cognoscente
efficiantur per suas similitudines; respectu earum rerum quae sunt
supra animam, nobilior et altior est amor quam cognitio; illarum vero
quae sunt infra animam, cognitio est potior; unde etiam malarum rerum
quarum est malus amor, est bona cognitio.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus loquitur de potentiis
secundum quod sunt proprietates quaedam ejus in quo sunt. Vel
dicendum, quod philosophus sub intellectu comprehendit voluntatem
intellectui respondentem, sicut et sub ratione quandoque
comprehenditur; et ideo non est ibi comparatio intellectus ad
voluntatem, sed intellectus ad vires inferiores.
Ad secundum dicendum, quod quamvis primum principium in quolibet
genere sit perfectissimum, non tamen oportet quod omne quod est prius,
sit perfectius, cum aliquid sit prius in via generationis quod est
imperfectius, sicut puer viro, et addiscens sciente: et ita etiam
cognitio quodammodo amorem praecedit.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio procedit de intellectu et
voluntate secundum respectum ad id in quo sunt. Vel dicendum, quod
intellectu aliquo modo alia animalia participant per quamdam obscuram
resonantiam, inquantum sentiunt; sicut et voluntate participant,
inquantum habent appetitum sensualem, unde et in brutis voluntarium
invenitur, ut dicit philosophus 3 Ethic., non quod simpliciter
voluntatem habeant.
Ad quartum dicendum, quod a vita contemplativa non excluditur voluntas
et amor, sicut nec intellectus a vita activa; et ideo non potest harum
gradus distingui secundum gradus duarum vitarum.
Ad quintum dicendum, quod particulare non habet naturam et rationem
sui universalis nisi secundum quod natura universalis invenitur in
ipso; unde impossibile est quod ratio universalis magis sit in
particulari quam in ipso universali, quamvis ratio alicujus alterius
possit inveniri magis in particulari quam in universali: sicut homo non
potest esse magis animal quam animal commune; potest tamen esse magis
bonum, vel aliquid hujusmodi; et ideo neque verum neque aliquod bonum
particulariter acceptum potest dici praestantius quam ipsum bonum.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad illas res quae
sunt infra animam; quae sunt minus spirituales quam anima.
Ad septimum dicendum, quod visio illa, non erit sine amore in
praemio, sicut nec amor fuit sine cognitione in merito: ideo tamen
praemium magis attribuitur cognitioni, meritum vero amori, quia
praemium est secundum receptionem, qua aliquis in seipso perficitur;
meritum vero secundum operationem, qua aliquis in remunerationem se
extendit, et ei se conjungit.
Et quia oportet etiam ad alia respondere, ideo dicendum ad octavum et
nonum, quod illae rationes procedunt de cognitione Dei quae est supra
animam; unde amor ejus cognitionem de ipso excedit.
Ad decimum dicendum, quod amor magis intrat ad rem quam cognitio:
quia cognitio est de re secundum id quod recipitur in cognoscente: amor
autem de re, inquantum ipse amans in rem ipsam transformatur, ut
dictum est prius. In hac autem via, qua perficitur anima in ordine ad
res alias, dictum est, quod voluntas cognitionem excedit, ad quam
viam pertinet esse magis vel minus intimum rei.
Ad undecimum dicendum, quod ratio finis proprie respicit motum et
operationem, et ordinem rei ad rem, et non esse rei absolute; unde in
mathematicis, in quibus non est operatio et motus, non invenitur
finis, ut dicitur in 3 Metaph.; et ideo etiam haec ratio procedit
secundum illum modum quo voluntas dicitur intellectui praeeminere.
Ad duodecimum dicendum, quod movere alias vires et non cogi ab
objecto, pertinet ad voluntatem secundum quod ipsa est primum
determinans alias potentias humanas in ordine ad res alias circa quas
operantur, et ipsa non determinatur ab alio: unde quantum ad hoc ad
quod a Deo determinatur naturali inclinatione, quodammodo libertatem
non habet, sed quasi cogitur naturali inclinatione, sicut respectu
beatitudinis, quam nullus non potest non velle. Ex hac autem parte
qua homo ab alio ordinatur, dictum est, quod amor cognitionem
excedit.
Ad tertium decimum dicendum, quod amor, proprie loquendo, non est
nisi in illis in quibus est cognitio; sed amoris nomen transumitur ad
ea ad quae cognitionis nomen extendi non potest: quia amor dicitur
secundum quod amans ad rem aliam ordinatur; aliquid autem ad alterum
ordinari potest etiam ab exteriori ordinante; et ideo illa quae ad
aliquid ordinantur ab habentibus cognitionem (quorum proprie est amor,
inquantum ex seipsis ad amata ordinantur) nomen amoris vel appetitus
recipere possunt. Cognitio autem dicitur secundum quod res cognita fit
in cognoscente per modum cognoscentis, scilicet secundum esse
spirituale et immateriale. Dispositio autem talis non inest alicui
nisi ex proprietate suae naturae; unde nomen cognitionis ad animalia
quae talem naturam non habent, extendi non potest, ut dicantur
insensibilia naturaliter cognoscere, sicut naturaliter amant vel
appetunt.
|
|