|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caritas sit idem quod
concupiscentia. Augustinus enim dicit, quod caritas est virtus qua
Deum videre perfruique eo desideramus. Hoc autem concupiscentiae
est. Ergo caritas est concupiscentia.
2. Item, videtur quod sit idem quod amor. Quia, sicut dicit
Dionysius, dilectio est idem quod amor. Sed in littera dicitur,
quod amor est dilectio qua diligitur Deus propter se, et proximus
propter Deum. Ergo caritas est idem quod amor.
3. Item, videtur quod sit idem quod benevolentia. Benevolentia
enim est qua alicui aliquod bonum optamus. Sed hoc facit caritas,
quia optat sibi et aliis vitam aeternam, secundum quod dicitur habens
caritatem diligere proximum sicut seipsum. Ergo caritas est idem quod
benevolentia.
4. Praeterea, videtur quod sit idem quod concordia. Quia caritas
unitatem Ecclesiae facit, quae in hoc consistit ut idem dicamus
omnes, et non sint in nobis schismata, ut dicitur 1 Corinth., 1.
Hoc autem ad concordiam pertinet. Ergo caritas est idem quod
concordia.
5. Praeterea, videtur quod sit idem quod beneficentia. Quia modus
caritatis est ut diligamus non lingua tantum, sed opere et veritate;
1 Joan. 3. Sed diligere per effectum, ad beneficentiam pertinet.
Ergo caritas videtur esse idem quod beneficentia.
6. Praeterea, videtur quod sit idem quod pax. Caritas enim est
vinculum faciens spirituum unitatem. Hoc autem paci attribuitur;
Ephes. 4, 3: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Ergo caritas est idem quod pax.
7. Praeterea, videtur quod sit idem quod amicitia. Quia, ut dicit
philosophus in 9 Ethic., amicitia superabundantiae amoris
similatur. Sed caritas habet superabundantissimum amorem; unde et
caritas dicitur, eo quod sub inaestimabili pretio, quasi carissimam
rem, ponat amatum. Ergo caritas est idem quod amicitia.
8. Sed contra, amicitia, ut dicit philosophus, est redamantium.
Sed caritas est etiam ad inimicos. Ergo non est idem quod amicitia.
9. Praeterea, amicitia est non latens. Sed caritas maxime latet.
Ergo non est amicitia.
10. Praeterea, amicitia est eorum qui convivunt ad invicem, et
communicant in eisdem operibus. Sed caritas est ad Deum et ad
Angelos, quorum conversatio non est cum hominibus. Ergo caritas non
est amicitia.
11. Praeterea, amicitia quaerit maxime colloqui, et videre
amicum, ut dicit philosophus. Sed hoc non quaerit caritas, ut dicit
Hieronymus in prologo Bibliae. Ergo non est idem quod amicitia.
12. Praeterea, amicitia non est nisi ad paucos, et virtuosos.
Sed caritas est ad omnes, etiam malos. Ergo caritas non est idem
quod amicitia.
Respondeo dicendum, quod amor est quaedam quietatio, ut supra dictum
est, quaest. praec., art. 1; unde sicut appetitus invenitur in
parte sensitiva et intellectiva, ita et amor. Ea autem quae ad
sensitivum appetitum pertinent, ad intellectivum transferuntur, sicut
nomina passionum. Quod autem appetitus intellectivi est proprium,
sensitivo appetitui non convenit, ut nomen voluntatis. Et ideo amor
in utroque appetitu invenitur. Et secundum quod invenitur in appetitu
sensitivo, proprie dicitur amor, eo quod passionem importat; secundum
autem quod invenitur in intellectiva parte, dicitur dilectio, quae
electionem includit, quae ad appetitum intellectivum pertinet.
Nihilominus nomen amoris etiam ad superiorem partem transfertur; nomen
autem dilectionis ad inferiorem nunquam. Omnia autem alia nomina quae
ad amorem pertinere videntur, vel includuntur ab istis, vel includunt
ea, quasi addentia aliquid supra dilectionem et amorem. Quia enim
amor unit quodammodo amantem amato, ideo amans se habet ad amatum quasi
ad seipsum, vel ad id quod est de perfectione sui. Ad seipsum autem
et ad ea quae sui sunt, hoc modo se habet ut primo velit sibi praesens
esse quidquid de perfectione sua est; et ideo amor includit
concupiscentiam amati, qua desideratur ejus praesentia. Secundo homo
alia in seipsum retorquet per affectum, et sibi appetit quaecumque sibi
expediunt; et secundum quod hoc ad amatum efficitur, amor
benevolentiam includit, secundum quam aliquis amato bona desiderat.
Tertio homo ea quae sibi appetit, operando sibi acquirit; et secundum
quod hoc ad alium exercetur, beneficentia in amore includitur. Quarto
homo ea quae sibi bona videntur, implere consentit: et secundum quod
hoc ad amicum fit, amor concordiam includit, secundum quam aliquis
consentit in his quae amico videntur: non quidem in speculativis: quia
concordia in his, secundum philosophum, 9 Ethic., ad amicitiam non
pertinet, et discordia in eisdem esse potest sine amicitiae
praejudicio, eo quod in his concordare vel discordare, voluntati non
subjacet, cum intellectus ratione cogatur. Amor tamen super quatuor
praedicta aliquid addit, scilicet quietationem appetitus in re amata,
sine qua quodlibet praedictorum quatuor esse potest. Sunt etiam
quaedam quae super dilectionem vel amorem aliquid addunt. Amatio enim
addit super amorem intensionem quamdam amoris, quasi fervorem quemdam.
Amicitia vero addit duo: quorum unum est societas quaedam amantis et
amati in amore, ut scilicet mutuo se diligere sciant; aliud est ut ex
electione operentur, non tantum ex passione. Unde dicit philosophus,
quod amicitia similatur habitui, amatio autem passioni. Sic ergo
patet quod amicitia est perfectissimum inter ea quae ad amorem
pertinent, omnia praedicta includens; unde in genere hujusmodi ponenda
est caritas, quae est quaedam amicitia hominis ad Deum, per quam homo
Deum diligit, et Deus hominem; et sic efficitur quaedam associatio
hominis ad Deum, ut 1 Joan., 1, 7: si in luce ambulamus,
sicut et ipse in luce est, societatem habemus ad invicem.
Ad primum ergo dicendum, quod quaelibet amicitia concupiscentiam seu
desiderium includit, et aliquid super eam addit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod caritas addit aliquid supra dilectionem et
amorem.
Et similiter dicendum ad tertium de benevolentia, et ad quartum de
concordia, et ad quintum de beneficentia.
Ad sextum dicendum, quod pax ad concordiam reducitur: nisi quod magis
pax dicitur quantum ad remotionem discordiae, concordia autem quantum
ad ipsam unionem.
Ad septimum dicendum, quod caritas est amicitia, sed aliquid addit
supra ipsam, scilicet determinationem amici: quia est amicitia ad
Deum, quae omnibus pretiosior est et carior.
Ad octavum dicendum, quod amicus non tantum diligit amicum ad quem
amicitiam habet, sed omnia quae ad ipsum pertinent, quamvis ab illis
non ametur, sicut filios ejus, fratres et hujusmodi. Similiter et
caritas diligere facit principaliter Deum, qui amantes se amat, et in
amando praevenit et homines, inquantum illius sunt. Unde quod
dicitur, quod amicitia est redamantium, intelligitur quantum ad eos
inter quos principaliter est amicitia.
Ad nonum dicendum, quod inquantum homines per caritatem deiformes
efficiuntur, sic sunt supra homines, et eorum conversatio in caelis
est; et sic cum Deo et Angelis ejus conveniunt, inquantum ad similia
se extendunt, secundum quod dominus docet: estote perfecti, sicut et
pater vester perfectus est.
Ad decimum dicendum, quod amicitia dicitur esse non latens, non quod
per certitudinem amor amici cognoscatur, sed quia per signa probabilia
amor mutuus hinc inde colligitur; et talis manifestatio potest esse de
caritate inquantum per aliqua signa potest aliquis probabiliter
aestimare se habere caritatem.
Ad undecimum dicendum, quod amicitia vera desiderat videre amicum, et
colloquiis mutuis gaudere facit, ad quem principaliter est amicitia;
non autem ita quod delectatio quae est ex mutua visione et
perfruitione, finis amicitiae ponatur, sicut est in amicitia
delectabilis; et hoc intendit removere Hieronymus, scilicet quod non
est amicitia caritatis principaliter ad homines, sed est Christi
glutino copulata, et quod delectatio principaliter de amicis non est
quaerenda.
Ad duodecimum dicendum, quod objectio illa procedit quantum ad illum
ad quem attenditur principaliter amicitia, et non de illis qui
diliguntur inquantum ad amicum principaliter pertinent, quia sic
multorum est.
|
|