|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit
virtus. Caritas enim, ut dictum est, est quaedam amicitia hominis ad
Deum. Sed amicitia a philosophis non ponitur virtus, sed habet
virtutem pro fundamento; quia est propter bonum honestum, quod est
virtus. Ergo caritas non est virtus.
2. Praeterea, praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed finis
praecepti est caritas, 1 Timoth. 1. Ergo caritas est finis
virtutum. Sed finis virtutum non est virtus, sed felicitas. Ergo
caritas non est virtus.
3. Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in Lib. 1
de Cael. et Mun. Sed delectatio est magis ultimum quam amor: quia
ipsa est ex ipsa conjunctione rei amatae, quam amor quaerit. Ergo
delectatio magis debet esse virtus quam amor. Cum ergo delectatio non
ponatur virtus, neque caritas virtus dici debet.
4. Praeterea, ad illud ad quod natura sufficit, non oportet quod
elevetur per virtutem. Sed diligere Deum super omnia, quod est actus
caritatis, potest homo per naturalia, inquantum naturali ratione
potest cognoscere ipsum esse summum bonum. Ergo non oportet superaddi
aliquam virtutem caritati.
5. Praeterea, ad hoc quod tendamus in finem, sufficit ipsum
cognoscere et desiderare. Sed caritas plus facit; quia facit ipsum
amare, et amicitiam ad ipsum habere. Ergo non fuit necessarium quod
caritas esset virtus theologica, sed subjecisset desiderium.
6. Praeterea, virtus est circa difficile, ut dicitur 2 Ethic.
Sed amare non est difficile, immo amor omnia difficilia levigat.
Ergo caritas non est virtus.
1. Sed contra, praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed
caritas est quae implet omnia praecepta legis: quia plenitudo legis est
dilectio: Rom. 13, 10. Ergo caritas est virtus.
2. Praeterea, esse spirituale est a virtute. Sed non est sine
caritate; unde apostolus dicit 1 Corinth. 13, 2: si habuero
omnem fidem (...) caritatem autem non habeam, nihil sum. Ergo
caritas est maxima virtutum.
3. Praeterea, nihil expellit peccatum nisi virtus. Hoc autem
maxime facit caritas, quae operit universa delicta, ut dicitur Prov.
10; ergo caritas est virtus.
Respondeo dicendum, quod finis humanae vitae est felicitas: unde
secundum diversas vitas etiam distinguuntur diversae felicitates. Qui
enim sunt extra vitam civilem, ad felicitatem civilem non possunt
pervenire, quae attingit summum illius vitae. Similiter ad hoc quod
ad felicitatem contemplativam quis perveniat, oportet quod illius vitae
particeps fiat; unde felicitas ad quam homo per naturalia sua potest
devenire, est secundum vitam humanam; et de hac philosophi locuti
sunt; unde 1 Ethic. dicitur: beatos autem ut homines. Sed quia
nobis promittitur quaedam felicitas in qua erimus Angelis aequales, ut
patet Matth. 22, quae non solum vires hominis, sed etiam
Angelorum, excedit, qui per gratiam ad hanc perducuntur sicut nos;
soli autem Deo est naturalis; ideo oportet ad hoc quod ad felicitatem
illam divinam homo perveniat quod divinae vitae particeps fiat. Illud
autem quod ad alterum convivere facit, maxime amicitia est; quia, ut
dicit philosophus 9 Ethic., unusquisque cum suo amico conversatur in
illis quae maxime diligit, et quae suam vitam reputat, quasi amico
convivere volens; unde quidam simul venantur, quidam simul potant,
quidam philosophantur, et sic de aliis. Et ideo oportuit haberi
quamdam amicitiam ad Deum, qua sibi conviveremus; et haec est
caritas, ut dictum est. Haec autem communicatio divinae vitae
facultatem naturae excedit, sicut et felicitas ad quam ordinatur; et
ideo oportet quod per aliquod bonum superadditum natura in hoc
perficiatur; et haec est ratio virtutis. Unde oportet dicere
caritatem virtutem theologicam, quae diffunditur in cordibus nostris
per spiritum sanctum qui datus est nobis: Rom. 5.
Ad primum ergo dicendum, quod amicitia de qua philosophus tractat,
causatur vel ex inclinatione naturae quantum ad amicitiam delectabilis
et utilis; vel ex inclinatione habitus virtuosi praesupposita
inclinatione naturae quantum ad amicitiam honesti, inquantum omne quod
facit similitudinem cum aliquo, inclinat ad amorem illius; et ideo non
ponitur aliqua virtus, sed quiddam consequens ad virtutes. Sed
amicitia quam habemus ad Deum, non potest habere aliquod hujusmodi
fundamentum, cum naturae metas excedat; et ideo oportet quod per
speciale donum in dictam amicitiam elevemur; et hoc donum dicimus
virtutem.
Ad secundum dicendum, quod caritas non dicitur esse finis praecepti,
quasi ultimus finis virtutum, sed sicut id quo omnes aliae virtutes in
finem ultimum ordinantur. Et excludit ibi apostolus tria a caritate,
quae verae amicitiae repugnant: quorum primum est fictio, sicut est in
simulantibus amicitiam, cum non sint amici: quod removet per hoc quod
dicit: fides non ficta; fidem pro fidelitate accipiens. Secundum est
malum fundamentum, sicut eorum qui communicant in peccato, et ex hoc
fiunt amici; et ad hoc removendum dicit: conscientia bona. Tertium
obliquata intentio, sicut cum quis diligit amicum propter lucrum; et
hoc excludit per hoc quod dicit: de corde puro.
Ad tertium dicendum, quod actus virtutum cum sint laudabiles, oportet
quod habeant principium in nobis. Delectatio autem cum sit ex
conjunctione rei convenientis, in quamdam receptionem sonat, et ita in
passionem, cujus principium est ab agente; et ideo magis se tenet ex
parte praemii: sed dilectio dicit extensionem appetitus in rem amatam,
et hoc operationem importat: et ita caritas ponitur virtus: sed
fruitio, quae delectationem importat, ponitur dos.
Ad quartum dicendum, quod caritas, ut ex praedictis, art.
praeced., patet, amicitiam et amorem et desiderium includit.
Desiderium autem naturale non potest esse nisi rei quae naturaliter
haberi potest; unde desiderium naturale summi boni inest nobis secundum
naturam, inquantum summum bonum participabile est a nobis per effectus
naturales. Similiter amor ex similitudine causatur; unde naturaliter
diligitur summum bonum super omnia, inquantum habemus similitudinem ad
ipsum per bona naturalia. Sed quia natura non potest pervenire ad
operationes ejus, quae sunt vita sua, et beatitudo, scilicet visio
divinae essentiae; ideo etiam ad amicitiam non pertingit, quae facit
amicos convivere, et in omnibus communicare; et ideo oportet superaddi
caritatem, per quam amicitiam ad Deum habeamus, et ipsum amemus, et
desideremus assimilari ei per participationem spiritualium donorum, ut
participabilem per gloriam ab amicis suis.
Ad quintum dicendum, quod non sufficit desiderium, sed oportet esse
communicationem in vita, ut dictum est, art. 1.
Ad sextum dicendum, quod difficultas quae est in operibus virtutum,
non semper est laboris, vel alicujus contristantis; sed proprie ea
quorum est virtus dicuntur habere difficultatem, inquantum supra vires
elevantur eorum qui virtutem non habent.
|
|