|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod subjectum caritatis sit
ratio. Omnis enim virtutis, ut in 1 Ethic. dicitur, subjectum est
rationale per participationem, vel rationale per essentiam. Sed
caritas est virtus, ut dictum est. Cum ergo subjectum ejus non sit
rationale per participationem, quia sic esset virtus moralis, videtur
quod subjectum ejus sit rationale per essentiam.
2. Praeterea, ea quae mutuo se expellunt, oportet esse in eodem.
Sed caritas et peccatum mortale mutuo se expellunt. Cum ergo omne
peccatum mortale, sit vel in ratione superiori vel inferiori, ut in 2
Lib., dist. 30, dictum est; videtur quod etiam caritas sit in
ratione.
3. Praeterea, sicut caritas est principalis in gratuitis
virtutibus, ita prudentia in moralibus. Sed prudentiae subjectum est
ratio. Ergo et caritatis.
4. Praeterea, cum caritas sit virtus theologica, non potest esse in
parte sensitiva, cujus objectum Deus esse non potest. Ergo oportet
quod sit in parte intellectiva. Sed non est in libero arbitrio: quia
objectum ejus est contingens operabile a nobis; caritas autem est
ultimi finis, supra quem non cadit contingentia, neque nostra
operatio, neque electio. Similiter non potest esse in voluntate:
quia voluntas non habet determinatum actum, sed imperat omnes actus
animae; unde si caritas esset in voluntate, eadem ratione quaelibet
alia virtus. Ergo restat quod sit in ratione.
5. Praeterea, philosophi de virtutibus tractantes nullam virtutem in
voluntate posuerunt, ponentes intellectuales in rationali per
essentiam, morales vero in rationali per participationem, cujusmodi
est irascibilis et concupiscibilis, ut patet ex 1 Ethic. Cum ergo
caritas sit virtus, videtur quod non sit in voluntate.
1. Sed contra, objectum rationis est verum; caritatis autem non,
sed magis bonum. Ergo caritas est in voluntate, non in ratione.
2. Praeterea, amor ad appetitum pertinet. Sed ratio pertinet ad
cognitionem. Ergo caritas non est in ratione.
Respondeo dicendum, quod ad sciendum in qua potentia est aliqua
virtus, oportet considerare cui potentiae actus ejus competat. Actus
autem principalis caritatis est diligere Deum: qui quidem rationis est
quasi dirigentis, sed appetitus quasi exequentis. Unde oportet quod
ad appetitum reducatur. Non potest autem hunc actum exequi appetitus
sensitivus, quia ejus objectum Deus esse non potest. Ergo oportet
quod ad appetitum intellectivae partis pertineat, non inquantum est
electivus eorum quae sunt ad finem, sed inquantum se habet ad ipsum
ultimum finem; et hoc est voluntatis; unde proprium subjectum
caritatis est voluntas. Quidam autem dicunt, caritatem in
concupiscibili esse; quod esse non potest: quia concupiscibilis pars
appetitus sensitivae est partis. Et si dicatur concupiscibilis
humana, hoc non habet nisi per participationem rationis; nisi forte
ipsam voluntatem aequivoce irascibilem et concupiscibilem vocare
vellent.
Ad primum ergo dicendum, quod pars rationalis per essentiam non
dicitur solum ipsa ratio, sed etiam appetitus rationi annexus,
scilicet voluntas; unde philosophus dicit in 3 de anima, quod
voluntas in ratione est. Et ideo caritas non est virtus moralis, quia
non est circa passiones, quae sunt in appetitu sensitivo, qui est
rationalis per participationem: neque est virtus intellectualis; non
enim est in ratione per essentiam quantum ad vires apprehensivas; sed
est virtus theologica.
Ad secundum dicendum, quod peccatum mortale non semper dicitur esse in
ratione sicut in subjecto, cum quandoque sit in irascibili, quandoque
in concupiscibili; sed est semper in ratione sicut in dirigente, et in
voluntate, seu libero arbitrio, sicut imperante et dirigente actum
ejus: et sic etiam caritas habet rationem quasi dirigentem in suo
actu, vel magis intellectum.
Ad tertium dicendum, quod prudentia principalis est in virtutibus
moralibus, inquantum est directiva omnium; et ideo ad rationem
pertinet: sed caritas est principalis per modum imperantis et
conjungentis fini et informantis; quod pertinet ad voluntatem.
Ad quartum dicendum, quod nec appetitus sensitivus, nec liberum
arbitrium, proprie loquendo, est subjectum caritatis; sed voluntas,
quae quamvis habeat se quodammodo ut causa ad omnes actus humanos, non
tamen eodem modo se habet ad omnes. Quosdam enim actus ipsa elicit,
inquantum est quaedam specialis potentia, sicut velle; quosdam vero
imperat, ut est universalis motor virium animae. Unde virtutes
perficientes ad actus quod voluntas tantum imperat, non sunt in
voluntate sicut in subjecto, sed in illis potentiis quae illos actus
eliciunt; sed virtutes perficientes ad actus quos voluntas elicit,
sunt in voluntate quasi in subjecto: et sic non est eadem ratio de
omnibus. Diligere autem est actus a voluntate elicitus, cum importet
quietationem voluntatis, et transformationem quamdam in rem amatam; et
ideo caritas, quae ad hunc actum perficit, est in voluntate sicut in
subjecto.
Ad quintum dicendum, quod virtutes, ut supra dictum est, dist.
23, quaest. 1, art. 1, sunt nobis necessariae ad hoc quod
potentiae naturales determinentur ad bonum; unde in illis in quibus
potentiae naturales sunt ex sui natura ad bonum determinatae, non
requiruntur aliae virtutes. Voluntas autem habet bonum, quod est
finis, pro objecto; unde quantum in se est, naturaliter est
determinata ad bonum; quod est finis humanae naturae proportionatus:
et ideo in voluntate respectu finis ultimi, philosophi nullam virtutem
posuerunt. Tamen oportet ponere aliquam virtutem acquisitam in
voluntate secundum quod est eorum quae sunt ad finem, scilicet
justitiam, ut infra dicetur, dist. 33, quaest. 2, art. 4,
quaestiunc. 2, quae est circa bona quae in usum vitae veniunt, et
tamen inter morales computatur: quia voluntas quamvis secundum suam
essentiam sit in rationali per essentiam, tamen quantum ad
similitudinem actus convenit cum irascibili et concupiscibili, quae
dicuntur rationales per participationem: et ipsa etiam voluntas
aliqualiter rationem participat, inquantum a ratione apprehensiva
dirigitur. At secundum doctrinam fidei ponitur finis ultimus naturalem
inclinationem excedens; et ideo secundum theologos oportet ponere
virtutem aliquam in voluntate ad elevandum in praedictum finem: et hanc
dicimus caritatem.
|
|