|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit a nobis
in statu viae immediate amari. Intellectus enim velocior est quam
affectus: unde dicit Augustinus, quod praecedit intellectus;
sequitur tardus aut nullus affectus. Sed intellectus noster in statu
viae non potest Deum immediate videre. Ergo nec affectus amare.
2. Praeterea, amor non potest esse incogniti et non visi; unde
philosophus in 9 Ethic., dicit, quod nullus amare incipit specie
non praedelectatus. Sed in statu viae non videmus essentiam divinam.
Ergo nec ipsum immediate per essentiam amare possumus.
3. Praeterea, cognitio patriae excedit cognitionem viae, inquantum
homo in patria videt Deum per essentiam immediate. Si ergo in via
homo Deum immediate amaret, caritas patriae non excederet caritatem
viae.
4. Praeterea, ex hoc contingit quod Deum in statu viae immediate
videre non possumus, quia ex visibilibus in invisibilium cognitionem
devenimus. Sed similiter devenimus ex amore visibilium in amorem
invisibilium; unde Gregorius dicit in quadam Homil.: regnum
caelorum rebus terrenis simile dicitur, ut per hoc quod animus novit
diligere, discat et incognita amare; et in praefatione dicitur: ut
dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem
rapiamur. Ergo similiter in statu viae non diligimus Deum immediate.
5. Praeterea, voluntas, quae est prima radix peccati, magis debuit
corrumpi per peccatum quam aliqua alia potentiarum animae. Sed
intellectus non potest actum suum, qui est videre, exercere circa
Deum immediate. Ergo neque voluntas actum delectationis.
1. Sed contra, Augustinus in Lib. Confess.: vae illis qui
diligunt nutus tuos pro te. Nutus autem divini dicuntur participatio
bonitatis divinae in creaturis. Ergo Deus amatur a sanctis in statu
viae immediate, non solum secundum quod ejus bonitas in creaturis
participatur.
2. Praeterea cognitio viae, propter hoc quod Deum mediantibus
creaturis cognoscit, evacuatur, et est aenigmatica. Sed caritas
nunquam excidit, 1 Corinth. 13. Ergo non diligit Deum mediante
creatura.
3. Praeterea, illud quod est medium cognoscendi, est ratio
cognitionis; et similiter debet esse de dilectione. Sed ratio
diligendi Deum non sunt creaturae, immo potius e converso, maxime
loquendo de dilectione caritatis. Ergo Deus immediate per essentiam
amatur.
Respondeo dicendum, quod in potentiis ordinatis ita est quod ubi
terminatur operatio prioris potentiae, ibi incipit operatio sequentis;
sicut patet quod sensus terminatur ad imaginationem, quae est motus
factus a sensu secundum actum; et intellectus in termino imaginationis
incipit, quia phantasmata accipit pro objecto, ut dicitur in 2 Lib.
de anima; et ideo illarum rerum quae non habent phantasmata,
cognitionem non potest accipere, nisi ex rebus quarum sibi
repraesentantur phantasmata. Unde in statu viae, in qua accipit a
phantasmatibus, non potest Deum immediate videre; sed oportet ut ex
visibilibus, quorum phantasmata capit, in ejus cognitionem deveniat.
Quamvis autem ipsam essentiam non videat immediate, tamen cognitio
intellectus ad ipsum Deum terminatur, quia ipsum esse ex effectibus
apprehendit; unde cum ad intellectum affectus sequatur, ubi terminatur
operatio intellectus, ibi incipit operatio affectus, sive voluntatis.
Dictum est autem, quod operatio intellectus, scilicet ejus cognitio,
ad ipsum Deum terminatur, quem esse ex effectibus apprehendit; unde
operatio voluntatis circa ipsum Deum potest esse immediate nullo medio
interveniente quod ad voluntatem pertineat; multis tamen mediis
praecedentibus ex parte intellectus, quibus in Deum cognoscendum
pervenit.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus est velocior quantum ad hoc
quod praevenit affectum: sed affectus in amando magis pertingit ad
intima, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod amor oportet quod sit cogniti et visi
aliqualiter, sed non cogniti et visi in se; unde illud quod
cognoscitur in alio, potest in seipso amari.
Ad tertium dicendum, quod quanto bonum plenius cognoscitur, tanto
magis est amabile; et praecipue illud bonum quod est finis, et in quo
non invenitur aliquod quo offendatur affectus; et ideo, quia Deus
plenius cognoscetur in patria, quam nunc, etiam plenius amabitur.
Sed ista diversitas ex parte cognitionis erit per id quod est proprium
cognitioni, scilicet cognoscere per se, non alio; et ideo non erit
unius rationis cognitio. In affectu autem erit per diversitatem, non
ejus quod per se ad ipsam pertineat, sed per diversitatem cognitionis;
et tamen erit eadem ratio amoris, sed differt amor per magis et minus.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod amor ex visibilibus ad invisibilia
tendat, non est ex parte sui, sed ex parte cognitionis praecedentis;
unde in utraque auctoritate inducta fit mentio de cognitione.
Ad quintum dicendum, quod per peccatum non est ablata potentiarum
animae natura, nec illud quod eas secundum naturam suam consequitur.
|
|