|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit
totaliter diligi. Dilectio enim cognitionem praesupponit. Sed Deus
non totaliter cognoscitur etiam in patria a sanctis. Ergo nec ab
aliqua creatura potest totaliter diligi.
2. Praeterea, sicut divina lux est infinita, ita et divina
bonitas. Sed lux divina ratione suae infinitatis comprehendi non
potest intellectu, ut totaliter videatur. Ergo nec divina bonitas
potest comprehendi affectu, ut totaliter diligatur.
3. Praeterea, Deus seipsum non diligit plusquam totaliter. Si
ergo aliqua creatura totaliter Deum diligere posset, dilectio alicujus
creaturae adaequaretur dilectioni divinae; quod falsum est.
1. Sed contra, Deut. 6, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto
corde tuo; ubi Glossa: hoc servabitur ad minus in patria. Ergo
Deus potest ab homine totaliter diligi.
Respondeo dicendum, quod ad dilectionem tria concurrunt, scilicet
diligens, dilectio, et dilectum; et cuilibet horum respondet suus
modus. Habet enim res dilecta modum quo est diligibilis; et diligens
modum quo est dilectivus, idest natus diligere. Sed dilectionis modus
attenditur in comparatione diligentis ad dilectum, quia dilectio media
est inter utrumque: et similiter etiam est de visione. Si ergo
totaliter dicat modum rei dilectae et visae, sic sancti qui sunt in
patria, Deum totaliter diligunt, et totaliter vident: quia sicut
nihil est de sua essentia quod non videant et diligant (propter quod
dicuntur totum videre et diligere), ita etiam nihil de modo quo Deus
est, remanet ab eis non visum aut non dilectum; unde totaliter vident
et diligunt: quia vident et diligunt totum quod Deus est. Similiter
etiam si totaliter dicat modum diligentis; quia secundum totum modum
suum, scilicet secundum totum suum posse diligent et videbunt, nihil
suae potentiae subtrahentes divinae visioni et dilectioni; et sic Deus
intelligitur diligi ex toto corde. Si autem totaliter dicat modum
dilectionis, sic neque totaliter diligent, neque totaliter videbunt:
quia modus dilectionis et visionis, ut dictum est, attenditur in
comparatione diligibilis et visibilis ad diligentem et videntem. Modus
autem quo Deus diligibilis est et visibilis, excedit modum quo homo
diligere et videre potest: quia lux et bonitas ejus est infinita: et
ideo non totaliter videtur et diligitur ab aliis, quia non diligitur
ita intense et ferventer, nec videtur ita clare, sicut est diligibilis
et visibilis, nisi a seipso; et ita ipse solus se comprehendit amando
et videndo.
|
|