|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dilectio qua Deum
diligimus, modum habeat. Omne enim finitum mensuram habet. Sed
motus ex mensura causatur, ut dictum est, in 1 Lib., dist. 3.
Cum ergo dilectio qua Deum diligimus, finita sit, oportet quod modum
habeat.
2. Praeterea, sicut dicit Bernardus, caritas in sapientiam
proficit. Sed sapientia habet modum: Rom. 12: non plus sapere
quam oportet. Ergo dilectio habet modum.
3. Praeterea, omnis actus virtutis moderatus est: quia quod
immoderatum est, vituperabile est et vitiosum. Sed dilectio qua Deum
diligimus, actus est praecipuae virtutis. Ergo habet modum.
4. Praeterea, omnes actus aliarum virtutum ex caritate fiunt. Si
ergo caritas in suo actu non habet modum, nec aliae virtutes modum
habent.
1. Sed contra, Bernardus in Lib. de diligendo Deum: causa
diligendi Deum, Deus est: modus, sine modo diligere.
2. Praeterea, dilectio mensuranda est ad diligibile. Sed divina
bonitas est immensa. Ergo dilectio ipsius non habet modum.
Respondeo dicendum, quod modus mensurationem quamdam importat. Actus
autem ab eo mensuratur quod est ratio agendi; sicut misericordia
accipit mensuram in subventione misero facienda ex quantitate miseriae
quae misericordiam movet. Causa autem diligendi Deum est divina
bonitas, quae est infinita. Actus autem creaturae est finitus, cum
ex finita potentia procedat; et ideo non potest esse commensuratus
rationi dilectionis; et propter hoc in dilectione Dei non ponitur
aliquis modus, ultra quem non oporteat progredi; sed quantumcumque
diligat, semper ad ulteriora se extendit: et propter hoc dicitur,
quod non habet modum, scilicet praefixum, ultra quem non oportet
progredi.
Ad primum ergo dicendum, quod quia dilectio qua Deum diligimus, est
finita, ideo habet quemdam modum ad quem pertingit; non autem habet
modum in quo sistat vel sistere debeat, sicut est in aliis virtutibus.
Ad secundum dicendum, quod sicut supra dictum est, qu. 1, art.
1, res per cognitionem quodammodo trahitur ad cognoscentem; et ideo
ea quae ad cognitionem pertinent, ex potentia cognoscentis sunt
mensurata, quamvis veritas cognitionis ad rem mensuretur. Sed per
amorem amans trahitur ad ipsum amatum; et ideo amor mensurandus est ad
ipsam rem amatam magis quam ad amantem.
Ad tertium dicendum, quod quantumcumque Deus diligatur, actus non
erit immoderatus, quia non excedit proportionem sui objecti.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod dicitur quod caritas non habet
modum, intelligitur quantum ad actum quem caritas elicit, non quantum
ad actus quos imperat: quia illi modos accipere debent ex ratione
proprii objecti circa quod fiunt.
|
|