|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo aliquid
active in conceptione Christi cooperata sit. Potentia enim pure
passiva est receptiva tantum. Sed Damascenus dicit, ut in littera
habetur, quod non tantum dedit spiritus sanctus virgini potentiam
receptivam verbi, sed simul etiam generativam. Ergo oportet quod per
potentiam generativam intelligatur virtus activa ipsius; et ita in
conceptione Christi aliquid active operata est.
2. Praeterea, hoc quod dicitur Luc. 1, 35: virtus altissimi
obumbrabit tibi, intelligitur quantum ad collationem alicujus virtutis
supra eam quam naturaliter habebat. Sed beata virgo naturaliter
habuit, sicut et aliae virgines, potentiam generandi per modum
passionis, seu receptionis. Ergo potentia quam sibi Damascenus per
spiritum sanctum dicit praeparatam, est potentia activa; et sic idem
quod prius.
3. Praeterea, dicit Augustinus: Christus secundum hoc est filius
matris quod accepit a matre. Sed dicitur filius matris secundum
humanam naturam. Ergo humanam naturam accepit a matre; et sic beata
virgo aliquid in conceptione operata est.
4. Praeterea, beata virgo fuit vera mater Christi. Sed non esset
vera mater ejus, si tantum materiam ministrasset: non enim dicitur
terra proprie mater hominis, quamvis limus, unde formatur homo, de
terra sumptus sit: nec similiter dici potest lignum mater scamni, eo
quod de eo fit. Ergo beata virgo non tantum ministravit materiam ad
conceptionem Christi, sed aliquid active fecit.
5. Praeterea, Commentator, in 2 de anima, ponit hanc
distinctionem potentiarum animae: quod potentiae nutritivae partis,
omnes sunt activae; potentiae sensitivae, omnes sunt passivae; in
intellectu autem est aliquid activum, ut intellectus agens, et aliquid
passivum, ut intellectus possibilis. Sed potentia generativa ad
vegetabilem animam pertinet; unde etiam plantis inest. Ergo est
potentia activa. Cum ergo per potentiam generativam mater filium
concipiat, videtur quod aliquid active in conceptione agat; et sic
idem quod prius.
6. Praeterea, motus naturalis est cujus principium est intra. Sed
generatio filii ex matre, est naturalis. Ergo in ipsa materia quam
mater ministravit ad formationem conceptus, est principium aliquod
active cooperans ad conceptionem; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, beata virgo non fuit nisi mater Christi. Sed ad
matrem non pertinet nisi ministrare materiam, non autem aliquid active
operari, quod est patris. Ergo beata virgo nihil active ad
conceptionem Christi operata est. Media probatur per hoc quod
philosophus dicit, 15 de animalibus: vir dat animam, formam, et
principium motus; femina dat corpus et materiam; sicut accidit in
lacte coagulato, quod corpus exit ex lacte, et coagulatio ex coagulo;
et post pauca subdit: manifestum est quod mas est operans, et femina
patens; sicut erit scamnum ex carpentario et ligno.
2. Praeterea, Augustinus dicit, 10 super Genesim ad litteram:
Christus visibilem carnis substantiam de carne virginis assumpsit;
ratio vero conceptionis non a virili semine, sed longe aliter, ac
desuper venit. Sed virtus activa in conceptione dicitur ratio
conceptionis. Ergo agens in conceptione Christi fuit tantum desuper,
et non in beata virgine.
3. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu Virgin.:
illud subjectum non creata natura, non voluntas creaturae, non ulli
data potestas producit aut seminat. Ergo in beata virgine non fuit
naturaliter neque divino dono potentia activa corpus Christi
producens.
4. Praeterea, nulla virtus creata subito operatur. Sed in
conceptione Christi simul et subito factum est quidquid ibi factum est
de organizatione, animatione, et hujusmodi. Ergo non fuit active
nisi per virtutem increatam.
Respondeo dicendum, quod circa hoc diversimode opinatum est. Quidam
enim dicunt in conceptione Christi matrem aliquid active operatam
esse; quorum quidam hoc ponunt fuisse per naturalem modum, quidam vero
per supernaturale donum. Cum enim beata virgo vera mater Christi
credatur, oportet sibi attribuere totum illud quod matris est. Ad
officium autem matris pertinere aestimant ut aliquod principium activum
ad conceptionem ministret, et non materiale tantum. Hoc tamen ponitur
diversimode. Quidam enim in materia quam mater ministrat, ponunt esse
virtutem activam principaliter: tum quia ex commixtione seminum
conceptionem fieri ponunt; unde sicut semen viri est activum in
generatione, ita et semen mulieris, quamvis non sit in ea tanta
efficacia ad agendum: tum etiam quia ponunt conceptam prolem
sensificari et vegetari per animam matris, ut sic etiam principalior
inveniatur in generatione mater quam pater. Hoc autem philosophus
reprobat in 15 de animalibus. In his enim quae habent vitam
perfectam, distinguuntur agens et patiens in generatione propter
perfectam generationem in eis. In plantis autem quae imperfectam vitam
habent, est in eodem utraque virtus, activa scilicet et passiva:
quamvis forte in una planta dominetur virtus activa, et in alia virtus
passiva: propter quod dicitur etiam una planta masculina, et alia
feminina. Cum igitur impossibile sit illud quod est determinatum ut
patiens, habere virtutem activam respectu ejusdem, oportet quod femina
non sit agens in conceptione, sed tantum patiens. Et ideo alii
dicunt, quod id quod mater ministrat, se habet in generatione sicut
materia naturalis. In materia autem naturali non est potentia passiva
tantum (alias generatio esset violenta, et non naturalis), sed
oportet inesse materiae ipsam formam quae per generationem adducenda
est, in potentia, et secundum esse incompletum; et ideo non habet
perfectam virtutem ad agendum, sed tantum imperfectam; et ideo per se
non potest agere nisi quodammodo excitetur ab agente exteriori, et sic
ei cooperetur. Hoc autem non potest stare: quia impossibile est idem
esse alterans et alteratum; unde non potest esse quod forma quae est in
aliqua materia, agat in ipsam, sive sit perfecta, sive imperfecta:
forma enim quae per se non existit, non agit, nec proprie patitur,
sed compositum agit ratione formae, et patitur ratione materiae; et
ideo non est possibile quod illa forma imperfecta in agendo cooperetur
agenti exteriori. Praeterea agere sequitur ad esse perfectum, cum
unumquodque agat secundum quod est in actu; unde oportet quod forma
imperfecte existens in materia, prius perficiatur in esse per agens
exterius quam detur sibi agere; unde non potest in agendo cooperari ad
generationem per quam forma in esse perfectum adducitur. Et
praeterea, si esset de necessitate matris ut active ad generationem
operaretur, beata virgo non posset dici mater. Cum enim conceptio
illa tota sit simul facta, non potuit per aliquam creatam activam
virtutem fieri; unde beata virgo non potuit active operari ad
conceptionem; et sic non habuisset illud quod ad matrem pertinet; unde
nec mater esset. Nec potest dici quod cooperata sit ad introductionem
formae tantum, quae etiam secundum naturam in instanti inducitur.
Inducens enim formam est nobilius quam praeparans materiam per
alterationem; et sic spiritui sancto attribueretur id quod minus est,
et virgini id quod dignius est. Et praeterea forma substantialis ad
quam terminatur conceptio, est anima, quae est actus totius et omnium
partium; unde remota ea, nec os nec caro dicitur nisi aequivoce. Ad
animam autem Christi constat nihil active beatam virginem cooperatam
esse. Et ideo alii dicunt, quod beata virgo habuit aliquid plus ex
supernaturali virtute quam aliae matres: materia enim quae ab aliis
ministratur, non potest seipsam complete in actum educere, nisi sit
agens exterius: sed materia corporis Christi, quam beata virgo
ministravit, hoc habuit ex dono divino, ut posset seipsam formare per
virtutem superadditam naturae. Sed non poterat in instanti hoc fieri;
et ideo, quia decebat conceptionem in instanti esse, praevenit
spiritus sanctus, subito formationem corporis Christi complens, quae
tamen aliter, licet successive, completa fuisset. Istud autem non
videtur conveniens. Primo, quia si illa virtus non cooperata est ad
formationem corporis Christi, frustra collata est: quod non contingit
in operibus naturae, et multo minus in operibus miraculosis.
Secundo, quia beata virgo non eligebatur ut esset simul pater et mater
Christi, sed ut esset mater tantum: unde non oportebat ut in materia
quam virgo ministravit, conjungeretur hoc quod in aliis est ex parte
patris et matris. Tertio, quia secundum activam vel passivam
potentiam generandi nullus dicitur pater vel mater; sed secundum quod
potentia in actum procedit. Unde si in materia quam virgo
ministravit, fuit potentia activa quae exigitur ad patrem et matrem
sine hoc quod virtus illa operata sit, non diceretur neque pater neque
mater, aut eadem ratione pater et mater, quod absurdum est: nisi
forte sufficiat ad esse matrem hoc solum quod materiam ministravit,
quod non sufficit ad esse patrem, propter quod mater dicitur et non
pater: et hoc quidem videtur esse secundum intentionem philosophi,
secundum quam perfectissime salvatur virginitas matris et vera
maternitas; unde et fidei maxime consona est. Hanc igitur viam
tenendo, dicendum videtur, quod in conceptione prolis invenitur
triplex actio. Una quae est principalis, scilicet formatio et
organizatio corporis; et respectu hujus actionis, agens est tantum
pater, mater vero solummodo ministrat materiam. Alia actio est
praecedens hanc actionem, et praeparatoria ad ipsam; cum enim
generatio naturalis sit ex determinata materia, eo quod unusquisque
actus in propria materia fit, sicut in 2 de anima dicit philosophus,
oportet ut formatio prolis fiat ex materia convenienti, et non ex
quacumque. Unde oportet esse aliquam virtutem agentem, per quam
praeparetur materia ad conceptum. Sicut autem dicit philosophus, ars
quae operatur formam, principatur et imperat ei quae praeparat
materiam, sicut ars compaginans navim ei quae complanat ligna; et ideo
virtus quae praeparat materiam ad conceptum est imperfecta respectu ejus
quae ex materia praeparata prolem format. Haec autem virtus praeparans
est matris, quae imperfecta est respectu virtutis activae quae est in
patre; unde dicit philosophus, quod mulier est sicut puer qui nondum
potest generare. Tertia actio est concomitans, vel sequens actionem
principalem. Sicut enim locus facit ad bonitatem generationis; ita et
bona dispositio matricis operatur ad bonam dispositionem prolis, quasi
praebens fomentum: et hoc est quod dicit Avicenna in cap. de
diluviis: matrix non facit nisi ad meliorationem concepti. Secundum
hoc ergo dico, quod in principali actione formationis corporis Christi
nihil fuit ex parte beatae virginis quod esset activum; sed id quod
beata virgo ministravit, se habuit materialiter tantum ad hanc
actionem; virtus autem divina fecit totum quod fit in aliis
conceptionibus per virtutem seminis quod est a patre; et ideo
Damascenus divinam virtutem dicit quasi divinum semen, ut in littera
habetur. In secunda vero et tertia actione beata virgo active operata
est, sicut aliae matres; unde et vere mater fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod in conceptione Christi fuit duplex
miraculum; unum quod femina concepit Deum, aliud quod virgo peperit
filium. Quantum ergo ad primum beata virgo se habebat ad conceptionem
secundum potentiam obedientiae tantum, et adhuc multo remotius quam
costa viri, ut ex ea mulier formaretur. In talibus autem simul dantur
actus et potentia ad actum, secundum quam dici posset quod hoc est
possibile. Sed quantum ad secundum, habebat virgo potentiam
passivam, naturalem tamen, quae per agens naturale in actum reduci
posset. Unde quantum ad primum dicit: potentiam acceptivam verbi
Dei; quantum vero ad secundum dicit: simul autem et generativam.
Utramque enim potentiam in actum reduxit spiritus sancti virtus.
Ad secundum dicendum, quod potentia passiva potest accipi dupliciter:
vel secundum substantiam potentiae; et sic potentia fuerat ante in
beata virgine: vel secundum quod potentia passiva suae operationi
conjungitur; et tale posse non habet patiens nisi ab agente; sicut
dicimus, quod visibile movendo visum, dat sibi posse videre in actu;
et per hunc modum potentiam generandi spiritus sanctus virgini dedit.
Ad tertium dicendum, quod Christus accepit humanam naturam a matre,
non tamen sicut a principio agente, sed sicut a materiam ministrante.
Ad quartum dicendum, quod praebere materiam simpliciter ad
generationem alicujus non facit matrem, sed praebere talem materiam sic
praeparatam, est id quod matrem facit. In ligno enim non est potentia
naturalis ut ex eo fiat scamnum, cum per agens naturale in actum non
compleatur: similiter nec in limo terrae ut ex ea fiat homo; unde quod
inducitur, non est simile.
Ad quintum dicendum, quod potentia generativa activa est; sed haec
potentia est perfecte in viro (unde ejus actio se extendit usque ad
formationem generati); in femina autem est imperfecta; unde non
extendit se ejus actio nisi ad praeparationem materiae.
Ad sextum dicendum, quod cujuslibet motus naturalis principium est in
eo quod movetur, non tamen eodem modo, ut in 2 Physic. dicit
Commentator. In quibusdam enim est principium activum, ut in motu
gravium et levium; in quibusdam vero principium passivum, ut in
generatione simplicium corporum. Unde et philosophus naturam, quam
principium motus in eo quod movetur definit, statim subdividit in
materiam et formam. Unde non oportet, quamvis generatio perfecti
animalis sit naturalis, quod in materia quam femina ministrat, sit
principium activum, sed passivum tantum.
|
|