|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod generatio Christi ex
virgine sit naturalis. Filiatio enim nativitatem consequitur. Sed
Christus dicitur naturalis filius matris, sicut et naturalis filius
patris, ut dicit Augustinus in Lib. de fide ad Petrum. Ergo
generatione naturali nascitur ex matre.
2. Praeterea, virtus naturalis passiva completa ab agente
naturaliter exit in suam operationem, sicut visus motus a colore
naturaliter videt. Sed in beata virgine fuit naturalis potentia ad
generandum, quamvis incompleta, ut ex dictis patet. Ergo postquam
fuit perfecta virtute spiritus sancti, naturaliter generavit.
3. Praeterea, in illuminatione caeci quamvis potentia visiva
miraculose detur, tamen post acceptam potentiam naturaliter videt.
Sed spiritus sanctus virgini potentiam generativam dedit. Ergo postea
naturaliter generavit.
4. Praeterea, si generatio Christi ex virgine esset miraculosa,
sicut formatio hominis de limo terrae; tunc ita se haberet materia quam
virgo ministravit ad Christum, sicut limus de terra sumptus ad Adam.
Sed talis materia non sufficit ad rationem matris, ut prius dictum
est. Ergo beata virgo non esset vera mater Christi; quod dicere est
haereticum.
5. Praeterea, operatio miraculosa non est ab aliqua creatura. Sed
vere dicitur quod virgo genuit Christum. Ergo generatio talis non est
miraculosa.
1. Sed contra, Dionysius dicit in epistola 4 ad Gajum, de Jesu
loquens: super homines, inquit, operatur ea quae sunt hominis; et
hoc monstrat virgo supernaturaliter concipiens, et aqua instabilis,
materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem. Sed hoc quod fit
supernaturaliter, dicimus esse miraculosum. Ergo conceptio Christi
ex virgine miraculosa fuit.
2. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginis, cap.
22: spiritus sanctus virtus altissimi de muliere virgine virum
virginem mirabiliter propagavit. Ergo generatio Christi ex virgine
miraculosa est.
3. Praeterea, sicut est contra naturae ordinem ut caecus videat;
ita etiam ut virgo manens virgo pariat. Sed illuminationem caecorum
dicimus miraculosam esse. Ergo et conceptio Christi ex virgine
miraculosa est.
Respondeo dicendum, quod praeter unionem duarum naturarum in unam
hypostasim, quae completa est in conceptione Christi, quae est
miraculum omnium miraculorum, est etiam aliud miraculum ut virgo manens
virgo concipiat hominem Deum. Ad hoc enim quod generatio aliqua
naturalis dicatur, oportet quod fiat ab agente naturaliter, et ex
materia naturali ad hoc proportionata. Quodcumque autem horum
defuerit, non potest dici generatio naturalis, sed miraculosa; si
virtute fiat supernaturali. Agens autem naturale, cum sit finitae
virtutis, non potest ex materia non naturaliter proportionata effectum
producere: agens vero supernaturale, cum sit infinitae virtutis,
potest ex utraque materia operari, naturali scilicet et non naturali;
et ideo duobus modis contingit esse miraculum. Uno modo quando neque
agens est naturale neque materia naturaliter proportionata ad talem
formam, ut patet in formatione hominis de limo terrae. Alio modo
quando materia est naturalis, sed agens est supernaturale, ut quando
aliquis miraculose a febre sanatur: corpus enim hominis est naturalis
materia sanitatis, quae per supernaturale agens confertur ei. Et
similiter fuit in conceptione hominis Christi. Materia enim quam
virgo ministravit, fuit materia ex qua naturaliter corpus hominis
formari potuit; sed virtus formans fuit divina. Unde simpliciter
dicendum est, conceptionem illam miraculosam esse, naturalem vero
secundum quid: et propter hoc Christus dicitur naturalis filius
virginis, quia naturalem materiam ad ejus conceptum praeparavit.
Inde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod quando potentia passiva completur per
operationem naturalis agentis, tunc operatio sequens est naturalis.
Hoc autem non fuit in proposito; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod caeco nato illuminato datur potentia visiva
sine omni dispositione contraria visioni; et ideo operatio seu visio
sequens est naturalis. Sed potentia generandi data est virgini manente
virginitate, quae est dispositio contraria ad conceptum: et ideo sicut
potentia miraculose data est, ita et actus sequens miraculosus fuit.
Vel dicendum, quod caeco illuminato datur potentia passiva, cujus
operatio est per hoc quod movetur ab agente naturali, scilicet colore;
et ideo visio ipsa naturalis est. Sed virgini dicitur data potentia
generativa per hoc quod mota est ejus potentia passiva ad generandum ab
agente supernaturali; et ideo operatio sequens est miraculosa.
Ad quartum dicendum, quod formatio hominis de limo terrae fuit
miraculosa quantum ad agens et quantum ad materiam; sed conceptio est
miraculosa quantum ad agens, et non quantum ad materiam; et ideo non
est simile de utroque.
Ad quintum dicendum, quod beata virgo dicitur genuisse Christum, non
sicut principium activum ad generationem praebens, sed sicut ministrans
materiam naturalem; unde non est inconveniens quod generatio illa
miraculosa fuerit. Operatio vero miraculosa non est alicujus creaturae
sicut agentis, est tamen alicujus creaturae sicut materiae, ut patet
ex eo quia miraculose ex aliqua creata materia Deus quandoque aliquid
facit.
|
|