|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes ex caritate sint
diligendae. Augustinus enim dicit: qui diligit fratrem, dilectionem
qua diligit magis diligit. Sed dilectio qua proximus diligitur, est
virtus caritatis. Ergo virtutes ex caritate sunt diligendae, cum
proximus diligatur ex caritate.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed amicitia
vera diligit amicum propter honestum. Ergo diligit honestum etiam
magis quam amicum. Ergo et caritas, quae est amicitia quaedam, ut
dictum est, dist. 27, quaest. 2, art. 1, corp., magis est
dilectiva virtutum quam etiam proximorum.
3. Praeterea, actus primi et actus reflexi super eos ad eamdem
potentiam pertinent, quia sunt ejusdem rationis; sicut intelligere
aliquod intelligibile, et intelligere se intelligere. Sed ad actus
ejusdem rationis pertinet eadem virtus. Ergo cum per caritatem
diligatur proximus, per caritatem diligetur dilectio qua diligitur
proximus: et eadem ratione aliae virtutes.
4. Praeterea, ex caritate diligenda sunt illa quae ad beatitudinem
referuntur. Sed virtutibus in beatitudinem ducimur, et nobiscum
manent in beatitudine. Ergo virtutes ex caritate sunt diligendae.
5. Praeterea, caritas est dilectio finis ultimi. Sed ultimus finis
nostrae vitae est beatitudo. Ergo beatitudinem ex caritate diligere
debemus. Sed virtutes et gratiae, cum consummantur, in beatitudinem
transeunt. Ergo virtutes diligendae sunt ex caritate.
1. Sed contra est quod Augustinus sufficienter enumerat ea quae sunt
diligenda ex caritate, et nullam mentionem facit de virtutibus, ut
patet in littera.
2. Praeterea, illud quod propter nos tantum diligimus, non
diligitur ex caritate: quia caritas non quaerit quae sua sunt; 1
Cor. 13, 5. Sed virtutes propter nos tantum diligimus, quia in
seipsis non subsistunt, cum accidentia sint; unde neque bonitatem
habent, nisi secundum quod in nobis sunt. Ergo non sunt diligendae ex
caritate.
3. Praeterea, illa sola sunt ex caritate diligenda quae nobiscum
participant beatitudinem. Sed virtutes, cum sint accidentia, non
sunt capabilia beatitudinis, nec etiam vitae. Ergo non sunt ex
caritate diligendae.
Respondeo dicendum, quod cum caritas amorem includat, et aliquid
addat, diligi aliquid ex caritate contingit dupliciter. Uno modo
sicut id ad quod amicitia caritatis terminatur; et hoc modo non
diligitur ex caritate nisi illud ad quod nata est amicitia esse.
Amicitia autem non potest esse ad virtutes, nec ad aliqua accidentia,
propter duo. Primo, quia amicitia facit ut homo velit amicum esse,
et bona habere. Accidentia autem non habent esse per se, nec
bonitatem per se, sed eorum esse et bene esse est eis in substantiis;
unde quod volumus virtutes et accidentia esse, hoc ad substantiam
refertur, quam volumus sub illis accidentibus esse vel bene esse
habere. Secundo, quia amicitia consistit in quadam societate,
secundum quod amati seipsos redamant, et eadem operantur, et simul
conversantur; unde amicitia non potest esse nisi ad aliquid quod sit
natum agere. Et quia agere non est accidentium, sed substantiarum,
ideo non potest esse amicitia ad virtutes, neque ad alia accidentia;
et ideo non possunt virtutes diligi ex caritate, sicut ad quae caritas
terminetur. Alio modo potest aliquid diligi ex caritate sicut ad quod
terminatur amor, seu dilectio, qui in caritate includitur, quamvis ad
illud amicitia non sit; et hic amor ordinatur ad amorem alicujus quod
principaliter amatur, et concupiscentiae dilectio dicitur; sicut
amicus dicitur amare sanitatem amici sui; et hoc modo virtutes ex
caritate diliguntur.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de dilectione quae
Deus est, qua diligitur proximus effective et exemplariter.
Ad secundum dicendum, quod virtus vel honestum non est causa finalis
quare amicus diligatur, sed formaliter facit eum diligibilem; unde non
sequitur quod virtus sit magis diligibilis, vel eadem ratione
diligibilis: sicut non sequitur quod albedo sit magis alba quam corpus
album.
Ad tertium dicendum, quod diligere dilectionem, ad caritatem
pertinet, sed non sicut ad quod caritas terminatur.
Ad quartum dicendum, quod caritas terminatur ad illa quae ad
beatitudinem referuntur sicut possibilia participare beatitudinem. Sic
autem non refertur ad beatitudinem virtus, quia virtus beata fieri non
potest.
Ad quintum dicendum, quod finis ad quem principaliter terminatur
caritas, est ipsa beatitudo increata. Sed de beatitudine creata est
eadem ratio et de virtutibus.
|
|