|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod creaturae irrationales
ex caritate diligendae sint. Omnis enim dilectio meritoria ad
caritatem pertinet. Sed aliquis potest meritorie diligere aliqua
irrationalia, sicut cum quis diligit ea referendo in Deum, vel quia
factae sunt a Deo, vel quia juvant tendentes in Deum. Ergo
creaturae irrationales sunt diligendae ex caritate.
2. Praeterea, caritas facit hominem conformem Deo in diligendo.
Sed Deus ex caritate diligit creaturas irrationales. Sapient.
11, 25: diligis omnia quae sunt. Ergo et homo ex caritate
creaturas irrationales diligere debet.
3. Praeterea, creaturae rationales sunt ex caritate diligendae,
quia in ipsis est similitudo Dei. Sed in creaturis irrationalibus
invenitur aliqua similitudo Dei, licet non tanta sicut in
rationalibus. Ergo irrationalia sunt ex caritate diligenda.
4. Praeterea, fides est virtus theologica, sicut et caritas. Sed
fides extendit se etiam ad irrationales creaturas, secundum quod homo
eas a Deo creatas credit, et divina providentia regi. Ergo et
caritas.
1. Sed contra, Augustinus dicit, quod illa sola sunt ex caritate
diligenda quae nobiscum societate quadam referuntur in Deum. Sed
irrationalia non sunt hujusmodi. Ergo non sunt ex caritate diligenda.
2. Praeterea, caritas includit benevolentiam; ut supra dictum est,
dist. 27, art. 1. Sed benevolentia non potest esse ad
irrationalia, ut dicit philosophus in 8 Ethic. Ergo nec caritas.
Respondeo dicendum, quod ad res irrationales non potest esse amicitia
eisdem rationibus quibus nec ad accidentia. Quamvis enim esse habeant
in quo subsistant, et operationes aliquas habeant, non tamen nobiscum
in vita communicant humana neque quantum ad esse, neque quantum ad
operationem vitae; et ideo non est ad ea benevolentia, secundum quam
volumus amicum esse, et habere bona; quod irrationalibus non volumus,
nisi secundum quod ad hominem referuntur: neque concordia, secundum
quod eadem volumus et agimus amicis: quod ad irrationalia esse non
potest, cum nobiscum in eisdem operibus non possint communicare; et
ideo non possunt diligi ex caritate, sicut ad quae caritas terminatur:
possunt tamen diligi ex caritate, sicut ea ad quae amor, quem caritas
includit, terminatur, qui est amor concupiscentiae; sicut amicus amat
possessiones, et alia sui amici, non tamen ad ea amicitiam habet.
Nec ista dilectio est tantum imperata ex caritate, sed etiam elicita:
quia caritas elicit actum dilectionis non tantum ad ea ad quae
principaliter est caritas, sed etiam ad alia quae in illa ordinantur:
et sic diliguntur ex caritate inanimata, inquantum ordinantur ad ea ad
quae principaliter et directe est caritas.
Ad primum ergo dicendum, quod dilectio inanimatorum ad caritatem
pertinet non sicut ad quae caritas habeatur.
Ad secundum dicendum, quod Deus diligit ex caritate creaturas, non
tamen habet caritatem nisi ad creaturas rationales, quas ad
beatitudinem creavit per quam efficiuntur suae vitae participes.
Ad tertium dicendum, quod similitudo imaginis quae est in creaturis
rationalibus, facit eas cum Deo et ad invicem capaces unius et ejusdem
vitae, scilicet gloriae, ad quod non sufficit similitudo vestigii,
quae est in aliis creaturis; unde non est simile.
Ad quartum dicendum, quod fides non importat aliquam associationem
credentis ad creditum, sicut caritas amantis ad amatum; et ideo non
est similis ratio utrobique.
|
|