|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint
diligendi ex caritate. Quia, ut dictum est, art. 1 et 2,
corp., caritas non est hominis ad ea quae vitam humanam non
participant. Sed Angeli non vivunt vita humana. Ergo caritas non
facit Angelos ab hominibus diligi.
2. Praeterea, caritas, cum sit amicitia, est inter eos qui ad
invicem nati sunt conversari. Sed Angelorum qui dicuntur dii,
conversatio non est cum hominibus, ut dicitur Daniel. 11. Ergo
Angeli ex caritate non sunt diligendi.
3. Praeterea, caritas, cum sit amicitia, aequalitas quaedam est.
Sed Angeli sunt nobis multo superiores. Ergo ad eos caritas vel
amicitia haberi non potest.
4. Praeterea, plus distant a nobis Angeli, cum sint incorporei,
et ita alterius generis, quam animalia irrationalia, quae sunt unius
generis nobiscum. Sed animalia irrationalia non possumus diligere ex
caritate. Ergo multo minus Angelos.
1. Sed contra, proximi sunt diligendi ex caritate. Sed Angeli
sunt nobis proximi, ut dicitur in littera. Ergo sunt ex caritate
diligendi.
2. Praeterea, amicitia facit amicos idem velle, et ejusdem amicos
esse. Sed Deus ex caritate diligit Angelos, sicut et nos. Ergo et
nos debemus ex caritate Angelos diligere.
Respondeo dicendum, sicut dictum est, quod caritas non potest esse,
sicut nec amicitia, nisi inter eos qui eamdem vitam participant. Vita
autem hominis et Angeli est duplex. Una quae competit eis secundum
naturam suam; et sic homines et Angeli non communicant in eadem vita;
sed homines ad invicem, et Angeli ad invicem, quia convenit eis circa
easdem operationes occupari. Alia vita utriusque est per gratiam,
secundum quam fiunt participes divinae vitae; et in hac vita
communicant et ad invicem, et cum Deo. Et ideo secundum hanc vitam
potest esse amicitia eorum ad invicem, et haec amicitia est caritas.
Ad primum ergo dicendum, quod vita humana dicitur dupliciter: vel
quae est secundum humanam naturam, et sic non communicant Angeli in
vita humana; vel quae est hominis secundum participationem divinae
vitae, et sic communicant in humana vita.
Ad secundum dicendum, quod nati sunt ad invicem conversari homines et
Angeli in patria, quando erimus aequales Angelis, ut dicitur
Matth. 22: et sic in hac vita aliquo modo cum Angelis
conversamur, inquantum angelicam vitam in terris ducimus.
Ad tertium dicendum, quod amicitia non requirit aequalitatem
aequiparantiae, sed aequalitatem proportionis, ut scilicet unus
amicorum operetur ad alterum secundum suam proportionem, ut dicitur in
8 Ethic.: tamen magna inaequalitas amicitiam solvit, quando
scilicet non communicant in eadem vita.
Ad quartum dicendum, quod cum Angelis magis communicamus quam cum
brutis quantum ad animam: sed cum brutis quantum ad corpus, et ad
virtutes corporeas. Homo autem, ut dicit philosophus in 9 Ethic.,
magis est id quod est ex parte animae quam ex parte corporis: quia
unumquodque est id quod est potissimum in ipso; et ideo, simpliciter
loquendo, magis distamus a brutis quam ab Angelis.
|
|