|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad malos homines
caritatem habere non possimus. Caritas enim exigit communicationem in
divina vita, quae est per gratiam, ut dictum est, 2, dist. 27,
quaest. 2, art. 2. Sed haec vita non est in peccatoribus. Ergo
non sunt ex caritate diligendi.
2. Praeterea, sicut similitudo est causa dilectionis, ita
dissimilitudo est causa contrarii. Sed mali sunt dissimiles bonis.
Ergo non sunt ab eis ex caritate diligendi.
3. Praeterea, sicut philosophus dicit, 9 Ethic., impossibile
est amicitiam esse inter eos qui non eisdem gaudent. Sed boni et mali
non gaudent eisdem, sed contrariis. Ergo non potest esse amicitia
eorum ad invicem.
4. Praeterea, amicitia redamantium est, ut philosophus dicit. Sed
mali non redamant nos, sed odiunt bonos. Ergo nec boni ex caritate
debent diligere malos.
5. Praeterea, amicorum est ad eumdem amicitiam habere. Si ergo
boni ex caritate diligunt malos, et mali seipsos diligent. Hoc autem
falsum est: quia philosophus probat, quod nullus malus sui ipsius
amicus est. Ergo mali non sunt ex caritate diligendi.
1. Sed contra, Matth. 5, 44: diligite inimicos vestros. Sed
omnis qui inimicatur, malus est. Ergo mali ex caritate sunt
diligendi.
2. Praeterea, quibuscumque est benefaciendum, illi sunt ex caritate
diligendi. Sed malis debemus benefacere, convertendo eos, et in
necessariis subveniendo eis. Ergo mali sunt ex caritate diligendi.
Respondeo dicendum, quod in malis est duo considerare: scilicet
naturam qua homines sunt, et malitiam qua mali sunt. Quia ergo
secundum naturam suam sunt ad imaginem Dei, et vitae divinae capaces
sunt, ideo secundum naturam sunt ex caritate diligendi. Malitia autem
ipsorum est contraria divinae bonitati, et ideo ipsa in eis odienda
est. Unde Augustinus dicit: sic diligendi sunt homines, ut eorum
non diligantur errores.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas non exigit communicationem in
divina vita in actu, sed sufficit ut sit in potentia: quia quod est in
potentia, quodammodo est.
Ad secundum dicendum, quod illud secundum quod nobis dissimiles sunt,
odire debemus naturam diligere, quia eorum malitia bonitati naturae
repugnat.
Ad tertium dicendum, quod quamvis quantum ad id quod nunc est, non
gaudeant eisdem, tamen possibile est ut eisdem gaudeant; et ideo dicit
philosophus in 9 Ethic., quod non confestim dissolvenda est amicitia
ad eum qui ex bono factus est malus, sed multo plus adjuvandi sunt ad
recuperandam bonitatem virtutis quam ad recuperandam possessionem
bonorum temporalium.
Ad quartum dicendum, quod quamvis actu non redament, tamen nati sunt
redamare, et praecipue in vita futura, cujus vitae communicationem
praecipue attendit caritas; unde bene potest esse etiam inter eos qui
se in hac vita non cognoscunt.
Ad quintum dicendum, quod malus in seipso divisus est, quia per
affectum malitiae impugnat bonitatem naturae; et secundum hoc dicitur
seipsum odire. Nos autem malos quantum ad naturam quam habent,
diligere debemus, non quantum ad malitiam.
|
|