|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Daemones ex caritate
sint diligendi. Lev. 19, 18: dilige proximum tuum. Glossa:
proximus non propinquitate sanguinis intelligendus est, sed societate
rationis. Sed Daemones et damnati nobiscum habent societatem in
ratione. Ergo sunt ex caritate diligendi.
2. Praeterea, dictum est, art. praec., quod malos debemus
diligere ratione naturae, quae in eis bona est. Sed, sicut dicit
Dionysius, in Daemonibus est etiam natura bona: quia bona naturalia
per peccatum non amiserunt. Ergo sunt diligendi ex caritate.
3. Praeterea, omnem creaturam rationalem quam Deus diligit, ex
caritate diligit. Sed Deus diligit Daemones, quia diligit omnia
quae fecit. Ergo ex caritate diligit eos, cum sint rationales
creaturae. Ergo et nos ex caritate debemus eos diligere.
4. Praeterea, quod facit ad cumulum nostri meriti et ad Dei
gloriam, debemus ex caritate diligere. Sed Daemones, inquantum nos
tentant, nobis proficiunt, sicut in 2 Lib., dist. 6, dictum
est; et iterum gloria Dei in eis manifestatur. Ergo sunt ex caritate
diligendi.
1. Sed contra, cum amicis communicandum est. Sed omnis
communicatio ad Daemones est nobis interdicta; unde Isaiae 38
reprehenduntur illi qui dicuntur cum morte et Inferno pactum iniisse.
Ergo Daemones non sunt ex caritate diligendi.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod proximus ex caritate
diligitur, vel quia justus est, vel ut justus sit. Sed Daemones
neque justi sunt, neque justi esse possunt. Ergo ex caritate
diligendi non sunt.
Respondeo dicendum, quod, sicut praedictum est, ex caritate
diligitur aliquid dupliciter: uno modo sicut id ad quod habetur
caritas; alio modo sicut id ad quod terminatur aliquo modo amor, quem
includit caritas, inquantum ordinatur ad aliquod eorum ad quae habetur
caritas. Primo igitur modo Daemones non sunt ex caritate diligendi:
quia non communicant nobiscum in vita divina neque actu neque potentia;
et similiter est etiam de damnatis. Unde philosophus dicit, quod
amicitia est dissolvenda ad illos qui sunt insanabiles propter malitiam
abundantem. Haec autem insanabilitas quamvis in hac vita contingat in
quibusdam consideratis humanis viribus, non tamen contingit nisi post
hanc vitam considerato ordine divinae misericordiae. Caritas autem
attendit quod divinum est, sed amicitia quod humanum; et ideo amicitia
politica dissolvitur ad illos qui secundum humanas considerationes,
insanabiles sunt effecti; quod etiam in hac vita quandoque contingit;
sed caritas non dissolvitur ad aliquem in hac vita, quantumcumque sit
malus: quia adhuc secundum ordinem divinae misericordiae, manet
possibilitas ad vitam gloriae; sed post hanc vitam non manet; et ideo
per modum praedictum neque damnati, neque Daemones sunt ex caritate
diligendi. Quantum autem ad secundum modum, Daemonum natura ex
caritate diligi potest, inquantum est creatura Dei; non autem
Daemones, quia hoc nomen vitium principaliter ipsorum designat.
Ad primum ergo dicendum, quod intelligendum est de societate
rationis, in qua manet ordo ad vitam gratiae, cujusmodi
communicationem requirit caritas.
Ad secundum dicendum, quod in peccatoribus quamdiu in hac vita sunt,
adhuc ratione naturae manet potestas ad gratiam, non autem in damnatis
et Daemonibus; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod Deus diligit naturam Daemonum, non quasi
ad eam caritatem habeat, sed inquantum est effectus ejus: et hoc modo
etiam nos eam debemus diligere.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod Daemones prosint nobis ad
meritum, et quod eorum actus et vita in gloriam Dei cedant, est per
accidens, praeter intentionem eorum: et ex eo quod est secundum
accidens, non est sumendum judicium de re aliqua.
|
|