|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo non debeat seipsum
diligere ex caritate. Quia, sicut dicit Gregorius, caritas minus
quam inter duos haberi non potest. Ergo non potest esse alicujus ad
seipsum.
2. Praeterea, amicitia redamationem exigit, et communicationem in
vita, et alia hujusmodi, quae non sunt hominis ad seipsum. Sed
caritas amicitia quaedam est. Ergo caritas non est hominis ad
seipsum.
3. Praeterea, caritas amor quidam est. Amor autem, ut dicit
Dionysius, est unitiva virtus. Cum ergo unio non sit nisi
diversorum, videtur quod caritas non possit esse ad seipsum.
4. Praeterea, amicitia in aequalitate consistit, sicut justitia,
ut dicitur 8 Ethic., cap. 9. Sed justitia non est ad seipsum,
proprie loquendo, ut philosophus dicit. Ergo neque amicitia seu
caritas.
5. Praeterea, nihil vituperabile est diligendum ex caritate. Sed
amare seipsum est vituperabile, ut patet 2 Tim. 3, 2: erunt
homines se ipsos amantes. Ergo ex caritate homo seipsum non diligit.
1. Sed contra, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed
proximum debet ex caritate diligere. Ergo et seipsum.
2. Praeterea, misericordia ex caritate causatur. Sed homo sibi
ipsi potest misericors esse. Ergo et seipsum potest ex caritate
diligere.
Respondeo dicendum, quod processus amoris se habet ad similitudinem
processus cognitionis. In cognoscitivis autem invenitur aliquid ubi
primo figitur intellectus cognoscentis, sicut in primis principiis, et
ex his ad alia derivatur; et ipsa quidem cognitio, secundum quod stat
in principiis, accipit nomen intellectus; secundum autem quod
derivatur ad conclusiones, quae ex principiis cognoscuntur, accipit
nomen scientiae. Sed quia cognitio principiorum est in conclusionibus
sicut causa in causato, et e converso cognitio conclusionis est in
principiis sicut causatum in causa; ideo etiam dicuntur intelligi
conclusiones et sciri principia. Similiter et affectus amantis primo
figitur in ipso amante, et ex eo derivatur ad alios; ut philosophus
dicit in 9 Ethic., quod ex his quae sunt hominis ad seipsum venerunt
ea quae sunt hominis ad amicum, dum se habet ad amicum sicut ad
seipsum. Nec est mirum; quia unita ad similitudinem se habent eorum
quae sunt unum. Et quamvis nomen amicitiae imponatur proprie secundum
quod amor ad alios se diffundit, tamen etiam amor quem quis habet ad
seipsum amicitia et caritas potest dici, inquantum amor quem quis habet
ad alterum, procedit a similitudine amoris quem quis habet ad seipsum.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius loquitur quantum ad primam
impositionem nominis caritatis.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de amicitia secundum
quod importat amorem diffusum ad alios.
Ad tertium dicendum, quod illa quae sunt unum secundum numerum,
possunt adhuc uniri per affectum; et ideo potest esse amor, etiam
proprie dictus, ad seipsum.
Ad quartum dicendum, quod amicitia consistit in adaequatione quantum
ad affectum; sed justitia in adaequatione rerum. Sed per operationem
animae possunt accipi sicut diversa ut unum, ita idem ut plura; quod
contingit quando actus animae in ipsum agentem reflectitur: et ideo
amicitia magis potest esse ad se quam justitia: quamvis etiam justitia
possit esse hominis ad seipsum metaphorice dictum, inquantum in homine
etiam diversa secundum rem inveniuntur, scilicet diversae vires,
quarum adaequatio in eo quod unicuique competit, justitiam metaphoricam
facit, ut in 5 Ethic. dicitur.
Ad quintum dicendum, quod amare seipsum quantum ad hominem exteriorem
nimis est vituperabile: sed amare seipsum quantum ad hominem interiorem
est valde laudabile; et hoc est caritatis.
|
|