|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod corpora nostra non sint
ex caritate diligenda. Caritas enim non refugit conversationem cum eo
ad quem caritas est. Sed caritas facit refugere communicationem ad
corpus, ut patet Rom. 7, 24: quis me liberabit de corpore mortis
hujus? Ergo corpus non est ex caritate diligendum.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod vituperabile est hominem
seipsum diligere quantum ad id quod est exterius in seipso. Sed corpus
nostrum est maxime exterius. Ergo vituperabile est corpus nostrum
diligere. Ergo non diligitur ex caritate.
3. Praeterea, beatitudo nostra erit in fruitione Dei. Sed illius
fruitionis corpus nostrum particeps esse non potest. Ergo non est
particeps nostrae beatitudinis: ergo non est ex caritate diligendum.
4. Praeterea, pars non ponitur in numerum contra totum. Sed corpus
nostri pars est. Ergo non debet poni aliud diligibile corpus nostrum
quam nos ipsi.
5. Praeterea, proximum debemus diligere sicut nos. Sed non ponitur
aliud diligibile proximus et corpus proximi. Ergo non debet poni aliud
diligibile nos ipsi et corpus nostrum.
1. Sed contra, Eph. 5, viri debent diligere uxores suas sicut
corpora. Sed uxores debent diligere ex caritate. Ergo et corpora.
2. Praeterea, omne beatificabile est ex caritate diligendum. Sed
corpus nostrum est beatificabile. Ergo est diligendum ex caritate.
Respondeo dicendum, quod corpus nostrum est unum de quatuor quae sunt
ex caritate diligenda. Dilectio enim caritatis habet pro fundamento
communicationem beatae vitae principaliter ut ex dictis patet, et vitae
gratiae secundum quod ordinatur ad ipsam. Haec autem vita tripliciter
habet relationem ad habentem caritatem. Est enim uno modo in aliquo
sicut in principio diffundente vitam istam in aliis, et sic est in
Deo. Est etiam in ipso amante sicut in participante vitam istam: et
hoc dupliciter; quia secundum animam principaliter, et per quamdam
redundantiam secundum corpus. Est etiam in aliis sicut
comparticipantibus; et sic est in proximo. Et ideo quatuor sunt ex
caritate diligenda, scilicet Deus, proximus, nos, et corpus
nostrum.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas non refugit communicationem
corporis secundum quod est capax gloriae, sed secundum quod est
subjectum miseriae, quae impedit ad gloriam.
Ad secundum dicendum, quod hominem diligere seipsum secundum
exteriorem naturam in his quae repugnant rationi, est vituperabile;
sed in his in quibus natura exterior interiori concordat, est
laudabile.
Ad tertium dicendum, quod quamvis corpus non fruatur Deo immediate,
tamen ex anima fruente erit quaedam redundantia gloriae in corpus.
Ad quartum dicendum, quod unusquisque homo proprie dicitur esse id
quod est nobilissimum in eo, ut dicit philosophus. Unde dilectio sui
ipsius intelligitur quantum ad ea quae ad animam pertinent; et ideo
dilectio corporis dividitur contra dilectionem sui ipsius, non sicut
pars contra totum, sed sicut pars contra partem.
Ad quintum dicendum, quod corpus proximi et anima in eadem relatione
se habent ad habentem caritatem respectu beatae vitae, scilicet ut
simul participans; et ideo non distinguitur diversum diligibile penes
animam et corpus proximi.
|
|