|
Postquam determinavit Magister quid esset ex caritate diligendum, hic
determinat de ordine caritatis. Dividitur autem haec pars in duas: in
prima determinat ordinem caritatis respectu diligibilium quantum ad
quantitatem dilectionis; in secunda quantum ad quantitatem meriti,
distinct. 30, ibi: hic quaeri solet. Prima pars dividitur in
duas: in prima determinat de ordine caritatis quantum ad diversos
gradus diligibilium; in secunda quantum ad diversos respectu status
ipsius diligentis, ibi: sciendum quoque est, diversos esse gradus
caritatis. Prima in duas: in prima determinat ordinem caritatis
respectu diligibilium; in secunda movet quasdam quaestiones circa
determinata, ibi: solet etiam quaeri, si parentes nostri mali sint,
vel filii, vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis bonis
hac ratione nobis non copulatis. Circa primum duo facit: primo
ostendit caritatem habere ordinem; secundo ostendit secundum quid
attendendus sit ordo iste, ibi: unde super hoc saepe movetur
quaestio. Et circa hoc duo facit: primo ponit diversas circa hoc
opiniones; in secunda determinat quid sibi videatur, ibi: verum quia
praemissa movetur quaestio. Circa primum duo facit: primo ponit
quaestiones diversas, et rationes earum; secundo ostendit quomodo
prima opinio rationibus alterius partis respondet, ibi: sed inquiunt
illi, quae de ordine dilectionis supra dicuntur, esse referenda ad
operis exhibitionem. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem
illorum qui dicunt, ordinem caritatis attendendum esse solum secundum
effectum; secundo illorum qui dicunt etiam secundum affectum
attendendum esse, ibi: quibus obviat illud praeceptum legis de
diligendis parentibus. Sed inquiunt illi, quae de ordine dilectionis
supra dicuntur, esse referenda ad operis exhibitionem. Hic ostendit
quomodo prima opinio respondet rationibus alterius partis; et circa hoc
duo facit: primo ostendit quomodo prima opinio respondet rationibus
secundae. In secunda ostendit quomodo prima opinio addit aequalem
dilectionem esse impendendam proximo quantum ad affectum, sicut et sibi
ipsi, ibi: quorum etiam nonnulli tradunt affectu caritatis tantum
proximos esse diligendos. Solet autem quaeri, si parentes nostri mali
sint vel filii, vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis
bonis. Hic movet quasdam quaestiones circa veritatem determinatam; et
dividitur in duas partes secundum duas quaestiones quas movet; secunda
incipit ibi: quaeri etiam solet, cur dominus praeceperit diligere
inimicos. Hic quaeruntur octo. 1 utrum caritatis sit habere
ordinem; 2 utrum ille ordo sit attendendus secundum affectum et
effectum simul, vel secundum affectum tantum; 3 utrum Deus super
omnia diligendus sit; 4 utrum ejus dilectio admittat intuitum alicujus
mercedis; 5 utrum proximos quantum nosipsos diligere debeamus; 6
utrum inter proximos propinqui extraneis praeferendi sint; 7 de ordine
propinquorum ad invicem; 8 de perfectione caritatis, et gradibus
enumeratis.
|
|