|
Multorum caritas inordinata est. Caritatem hic large pro dilectione
vel amicitia ponit. Qui si boni sint, malis filiis praeponendi sunt:
non in illis quae ad naturalem communicationem pertinent, sicut est
hereditatis dimissio, educatio, et hujusmodi; nisi forte
superabundans malitia filiorum eos indignos paterno beneficio faciat.
Perfecta caritas est, ut quis sit paratus pro fratribus mori.
Contra. Imperfectus non est paratus pro Deo mori. Ergo perfectus
magis diligit proximum quam imperfectus Deum. Et dicendum, quod hoc
contingit ex hoc quod perfectus minus amat vitam corporalem quam
imperfectus. Et iterum perfectus hoc facit ex superabundantia divinae
caritatis. Non enim potest esse ut aliqua caritas tantum diligat
proximum quantum aliqua Deum. Sed hae duae dilectiones non sunt nisi
unius generis; sed una est ut finis et causa diligendi; alia ut ejus
quod est ad finem, et ut ejus quod rationem diligendi ex alio
sortitur; unde non sunt comparabiles. Cum ad perfectionem
pervenerit, dicit: cupio dissolvi. Instantiam videtur habere in
beato Petro, cui dominus dixit, Joan. 21, 18: extendes manum
tuam, et alius ducet te quo tu non vis; et in beato Martino, qui
vivere non recusavit. Ad primum ergo dicendum, quod illud
intelligitur de voluntate naturali; hoc autem de voluntate rationis.
Ad secundum dicendum, quod perfecta caritas, inquantum habet aliquid
de amore concupiscentiae, sic vult potissime frui Deo; sed secundum
quod consistit principalius in benevolentia, sic facit appetere id quod
est Deo placitum; et secundum hoc loquebatur beatus Martinus. De
augmento autem caritatis dictum est in Lib. 1, dist. 27,
quaest. 2, art. 1, 2, 3, 4.
|
|