|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caritas ordinem non
habeat, Bernardus enim dicit, quod amor gradum nescit, dignitatem
non considerat. Sed omnis ordo habet aliquem gradum. Ergo in
caritate non est aliquis ordo.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod amicitia aequalitas quaedam
est. Sed aequalitas est uniformis diversitatem non patiens, sicut nec
unitas divisionem. Ergo caritas non habet ordinem.
3. Praeterea, ordinare rationis est, cujus est conferre. Sed
caritas non est in ratione, sed in voluntate, quae non est vis
collativa. Ergo in caritate non est ordo.
4. Praeterea, ordo distinctionem requirit. Sed caritas est magis
unitiva inter alias virtutes. Cum ergo in aliis virtutibus non
assignetur ordo, neque in caritate assignari debet.
5. Praeterea, omne illud quod pertinet ad actum virtutis sicut
circumstantia quaedam necessaria, cadit sub praecepto. Sed ordo
dilectionis non cadit sub praecepto: quia ex quo impendo alicui quod
debeo, lex non prohibet quin illi cui non teneor plus impendam. Ergo
ordo dilectionis non est circumstantia debita in caritate.
1. Sed contra, sicut Dionysius dicit, malum hominis est contra
bonum rationis esse. Sed malum hominis est contra virtutem esse.
Ergo in qualibet virtute oportet bonum rationis esse. Sed bonum
rationis est quod homo faciat ordinate unumquodque quod facit. Cum
ergo caritas sit virtus, oportet quod ordinem habeat.
2. Praeterea, actus virtutum variatur secundum exigentiam
objectorum. Sed objectum caritatis, quod est bonum, ordinem habet,
cum quoddam sit melius altero. Ergo et caritas debet ordinem habere.
3. Praeterea, ubicumque unum est propter alterum, ibi est aliquis
ordo. Sed caritas diligit aliquid propter alterum, sicut omnia
propter Deum. Ergo caritas ordinem habet.
Respondeo dicendum, quod in quolibet actu virtutis oportet esse
modum: quia non est justus aliquis, nisi justa juste faciat. Modus
autem in actu virtutis est ex commensuratione potentiae ad objectum, ut
ab eodem a quo speciem habet, mensuram recipiat. Objectum autem
caritatis bonum est hoc modo quod bonum simpliciter, ut dicit
philosophus, est amabile simpliciter: unicuique autem proprium bonum.
Unde cum in hoc contingat esse magnam diversitatem, et gradus
diversos, secundum quod unum est altero melius vel magis propinquum,
oportet quod etiam et actus dilectionis ordinem habeat, ad hoc quod sit
virtuosus.
Ad primum ergo dicendum, quod in amore potest accipi duplex gradus.
Unus diligibilis ad diligibile; et de hoc gradu loquimur: alius
gradus diligentis ad diligibile; et de hoc loquitur Bernardus. Hunc
tamen gradum quodammodo scit amor, quodammodo nescit. Scit quidem
quantum ad exteriorem effectum, quia non eadem superioribus et
aequalibus impendit; sed nescit quantum ad affectum, inquantum unit
amantem amato; et interdum aliquid de affectu in effectu relucet, ut
scilicet ad superiores nos magis confidenter habeamus, et ad inferiores
magis socialiter.
Ad secundum dicendum, quod amicitia non consistit in aequalitate
aequiparantiae solum: quia potest esse ad superiores, inferiores, et
aequales: sed consistit in aequalitate proportionis; quae quidem
aequalitas diversitatem non refugit quantitatis; sicut eadem
proportio, scilicet sesquialtera, est trium ad duo, et sex ad
quatuor, quamvis inaequalis sit quantitatis excessus.
Ad tertium dicendum, quod actus rationis dilectionem praecedit.
Priora autem aliquid sui in posterioribus relinquunt, et ordo quem
facit ratio in dilectione invenitur, ut dilectio sit ordinata; non
quod ipsa ordinem faciat, sed quia in ordinata bona per rationem
accepta ordinate tendit.
Ad quartum dicendum, quod aliae virtutes ordinant hominem in seipso,
sicut fides, temperantia et hujusmodi: justitia vero ordinat ad
alium, secundum quod aequatur ei quantum ad res circa quas est
justitia; sed caritas ordinat ad alium secundum quod unit per affectum
quantum ad ipsum; et ideo proprium objectum caritatis est ipsa
rationalis natura, ad quam caritas habenda est, in qua plurimi gradus
inveniuntur: et ideo magis assignatur ordo in caritate quam in aliqua
alia virtute.
Ad quintum dicendum, quod in uno genere non potest esse nisi unum
summum; et ideo si diligo aliquid quasi ultimum finem, non possum
Deum diligere quasi ultimum finem. Ex hoc ergo ipso quod alterum quod
est minus diligendum, aequiparo in dilectione ei quod diligendum est
magis, non totum dilectionis quod debeo, impendo ei quod magis
diligendum est; et similiter etiam patet in aliis. Unde caritatis
ordo est in praecepto; et peccat qui praepostere agit, ut in littera
dicitur.
|
|