|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ordo caritatis non sit
attendendus secundum affectum, sed secundum effectum tantum. Sicut
enim prima veritas, cui innititur fides, est una in omnibus; ita
summa bonitas, cui innititur caritas, una est. Sed fides aequaliter
certa est de omnibus quae ex fide creduntur. Ergo et caritas
aequaliter afficitur ad omnia quae ex caritate diligit.
2. Praeterea, actus mensuratur secundum rationem objecti. Sed
quamvis plura sint quae ex caritate diliguntur, tamen in omnibus est
una ratio dilectionis, scilicet divina bonitas, quae est objectum
caritatis. Ergo ad omnia quae ex caritate diliguntur est aequalis
affectio.
3. Praeterea, quanto aliquis ad alterum magis afficitur, tanto
majus bonum ei desiderat. Sed omnibus quae ex caritate diligimus,
idem bonum optamus, vel de habito complacet nobis, scilicet vita
aeterna. Ergo aequali affectione omnes diliguntur.
4. Praeterea, ordo caritatis est in praecepto. Non autem est in
praecepto quantum ad affectum: quia dum exhibeam unicuique quod sibi
debeo, etiam si sine affectu faciam, non sum reus praecepti. Ergo
ordo caritatis non attenditur secundum affectum tantum.
5. Praeterea, ubi est major affectus, est etiam majus meritum:
quia meritum secundum radicem caritatis mensuratur. Sed non magis
meretur homo in dilectione propinquorum quam aliorum, vel etiam sui
ipsius quam aliorum. Ergo ordo amoris non est accipiendus secundum
affectum.
1. Sed contra, Gregorius dicit, quod probatio dilectionis est
exhibitio operis. Si ergo secundum effectum est ordo, oportet quod
etiam sit secundum affectum.
2. Praeterea, bonum est objectum caritatis quantum ad affectum.
Sed ordo caritatis, ut dictum est, art. praec. in corp.,
attenditur secundum diversitatem bonorum. Ergo caritas habet ordinem
non solum secundum effectum, sed etiam secundum affectum.
3. Praeterea, sicut caritas principaliter respicit affectum, ita
beneficentia respicit effectum. Si ergo ordo esset solum secundum
effectum, non esset haec ordinatio caritatis, sed solum
beneficentiae; quod est contra auctoritatem canticorum in littera
inductam.
Respondeo dicendum, quod effectus exterior non pertinet ad caritatem
nisi inquantum ex affectu procedit, in quo primo est caritatis actus.
Unde si esset ordo in effectu tantum attendendus, ordo ille nullo modo
ad caritatem pertineret, sed ad alias virtutes magis, sicut ad
liberalitatem vel misericordiam. Unde cum caritas ordinata
perhibeatur, oportet quod ordo in affectu observetur, et ex affectu in
effectum procedat: non hoc modo quod ei qui plus ex affectu diligitur,
magis in effectu impendatur; sed quod homo sit paratus magis
impendere, si necesse foret: quia quandoque qui diliguntur, nostris
auxiliis non indigent. Et hoc etiam patet per simile in natura: quia
unicuique rei naturali tantum inditum est a creatore de amore naturali
erga aliquid, quantum necessarium est ut effectum circa id exhibeat;
et similiter secundum gradum qui necesse est ut observetur in effectu,
ordo affectus lege divina imperatur.
Ad primum ergo dicendum, quod objectum fidei non est veritas prima
secundum quod est in re existens tantum, sed secundum quod est nobis
divinitus annuntiata; quia fides ex auditu est; et ideo quia omnia
quae sunt fidei, annuntiata sunt nobis eodem modo, ideo aequalis
certitudo de eis habetur. Sed caritatis objectum est bonum, secundum
quod est in rebus; et ideo cum in diversis rebus divina bonitas
inveniatur, oportet quod diversimode affectio nostra in illa transeat.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit eadem ratio communis diligendi
in omnibus, tamen illa ratio non aequaliter participatur in singulis;
et ideo nec aequalis affectio eis debetur.
Ad tertium dicendum, quod intensio actus, praecipue in actibus animae
(quae non necessario secundum totum suum posse agit sicut naturalia)
non mensuratur ad quantitatem objecti tantum, sed ad efficaciam
agentis, et conatum in agendo; unde non melius videt qui majorem rem
intuetur, sed qui clarius videt; ideo etiam non oportet quod
aequaliter afficiar ad illud cui aequale bonum desidero.
Ad quartum dicendum, quod ille qui impendit quod debet alicui sine
affectu, quamvis non sit reus praecepti quod est de actu justitiae,
est tamen reus praecepti quod est de caritate; unde Rom. 1, sic
vitium reputatur sine affectione esse.
Ad quintum dicendum, quod de quantitate meriti diligibilium diversorum
quaestio erit in sequenti dist., et ideo ibi reservetur.
|
|