|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit supra
omnia diligendus ex caritate. Quia, sicut dicit Dionysius, amor est
unitiva virtus. Sed magis est sibi unusquisque unitus quam Deo.
Ergo magis ex caritate debet se diligere quam Deum.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod unicuique est amabile quod
est sibi bonum. Sed quidquid diligit propter hoc quod est sibi bonum,
propter seipsum diligit homo. Ergo quidquid diligit propter seipsum
diligit. Ergo se magis diligit omnibus quae diligit; et ita non
diligit Deum supra omnia.
3. Praeterea, philosophus dicit, quod amicabilia quae sunt ad
alterum, veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. Sed primum in
quolibet genere est potissimum. Ergo amor quem quisque habet ad
seipsum, est potior amore quem habet ad alterum; et ita quisque plus
seipsum quam Deum diligit secundum naturam: et ita etiam secundum
caritatem, cum gratia naturam non destruat.
4. Praeterea, sicut dicit Gregorius, probatio dilectionis est
exhibitio operis. Sed tantum quisque facit pro gratia conservanda,
sive beatitudine creata habenda, quantum pro Deo. Ergo tantum
diligit quis gratiam, vel beatitudinem creatam, quantum Deum. Sed
dilectio qua dicimur diligere virtutem, vel aliquod accidens, refertur
ad ipsum subjectum accidentis, cui desideratur illud accidens. Ergo
tantum quisque diligit se habens caritatem, quantum Deum.
5. Praeterea, tantum quisque diligit proximum quantum diligit Deum
in proximo vel in seipso: quia Deus non est melior in se quam
ubicumque est. Ergo tantum quisque diligit seipsum vel proximum
quantum diligit Deum: et ita non diligitur Deus ex caritate super
omnia.
1. Sed contra, finis magis diligendus est his quae sunt ad finem.
Sed Deus est finis omnium diligibilium ex caritate. Ergo ipse est
maxime diligendus.
2. Praeterea, unicuique est diligibile proprium bonum, secundum
philosophum. Sed Deus est majus bonum quam aliquid aliud, et est
proprium magis alicui quam aliquid aliud: quia est magis intimum animae
quam etiam ipsa sibi, ut dicitur in libro de spiritu et anima. Ergo
Deus super omnia diligendus est.
3. Praeterea, quod est causa aliorum in unoquoque genere, maximum
est in genere illo, ut dicitur in 2 Metaph. Sed Deus est causa et
ratio quare omnia ex caritate diligantur, quia divina bonitas est per
se objectum caritatis. Ergo magis diligendus est Deus quam aliquid
aliud.
Respondeo dicendum, quod cum objectum amoris sit bonum, dupliciter
aliquis tendere potest in bonum alicujus rei. Uno modo ita quod bonum
illius rei ad alterum referat, sicut quod bonum unius rei optet
alteri, si non habet; vel complaceat sibi, si habet: sicut amat quis
vinum, in quantum dulcedinem vini peroptat, et in hoc gaudet quod ea
fruitur, non quod vinum ipsam habet; et hic amor vocatur a quibusdam
amor concupiscentiae. Amor autem iste non terminatur ad rem quae
dicitur amari, sed reflectitur ad rem illam cui optatur bonum illius
rei. Alio modo amor fertur in bonum alicujus rei ita quod ad rem ipsam
terminatur, inquantum bonum quod habet, complacet quod habeat, et
bonum quod non habet optatur ei; et hic est amor benevolentiae, qui
est principium amicitiae, ut dicit philosophus. Unde gradus caritatis
secundum hunc modum amoris attendendi sunt, quia caritas amicitiam
includit, ut supra, dist. 27, quaest. 2, art. 1, corp.,
dictum est. Bonum autem illud unusquisque maxime vult salvari quod est
sibi magis placens: quia hoc est appetitui informato per amorem magis
conforme; hoc est autem suum bonum. Unde secundum quod bonum alicujus
rei est vel aestimatur magis bonum ipsius amantis, hoc amans magis
salvari vult in ipsa re amata. Bonum autem ipsius amantis magis
invenitur ubi perfectius est; et ideo, quia pars quaelibet imperfecta
est in seipsa, perfectionem autem habet in suo toto; ideo etiam
naturali amore pars plus tendit ad conservationem sui totius quam sui
ipsius. Unde etiam naturaliter animal opponit brachium ad defensionem
capitis, ex quo pendet salus totius. Et inde est etiam quod
particulares homines seipsos morti exponunt pro conservatione
communitatis, cujus ipsi sunt pars. Quia ergo bonum nostrum in Deo
perfectum est, sicut in causa universali prima et perfecta bonorum,
ideo bonum in ipso esse magis naturaliter complacet quam in nobis
ipsis; et ideo etiam amore amicitiae naturaliter Deus ab homine plus
seipso diligitur. Et quia caritas naturam perficit, ideo etiam
secundum caritatem Deum supra seipsum homo diligit, et super omnia
alia particularia bona. Caritas autem supra naturalem dilectionem
ipsius addit quamdam associationem in vita gratiae, ut supra dictum
est. Quidam autem dicunt, quod aliquis naturaliter amore
concupiscentiae Deum plus seipso diligit, inquantum divinum bonum est
sibi delectabilius; sed amore amicitiae plus seipsum naturaliter quam
Deum diligit, dum plus se vult esse et vivere et habere aliqua bona
quam Deum; sed caritas ad hoc naturam elevat ut etiam per amicitiam
aliquis plus Deum diligat quam seipsum. Sed prima opinio probabilior
est: quia inclinatio naturae hominis inquantum est homo, nunquam
contradicit inclinationi virtutis, sed est ei conformis.
Ad primum igitur dicendum, quod amor non est unio ipsarum rerum
essentialiter, sed affectuum. Non autem est inconveniens, ut illud
quod est minus conjunctum secundum rem, sit magis conjunctum secundum
affectum, dum plerumque ea quae realiter nobis conjuncta sunt, nobis
displiceant, et ab affectu maxime discordent. Sed amor ad rerum
unionem inducit, quantum possibile est; et ideo amor divinus facit
hominem, secundum quod possibile est, non sua vita, sed Dei,
vivere, sicut apostolus dicit Gal. 11, 20: vivo ego, jam non
ego, vivit vero in me Christus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis unicuique sit amabile quod sibi est
bonum, non tamen oportet quod propter hoc sicut propter finem ametur,
quia est sibi bonum; cum etiam amicitia non retorqueat ad seipsum bonum
quod ad alterum optat: diligimus enim amicos, etiam si nihil nobis
debeat inde fieri.
Ad tertium dicendum, quod amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt
ex amicabilibus quae sunt ad seipsum, non sicut ex causa finali, sed
sicut ex eo quod est prius in via generationis. Quia sicut quilibet
sibi prius est notus quam alter, et quam Deus; ita etiam dilectio
quam quisque habet ad seipsum, est prior ea dilectione quam habet ad
alterum, in via generationis.
Ad quartum dicendum, quod opera nostra, proprie loquendo, non
proportionantur affectioni qua Deum in seipso diligimus, quia ex
nostris operibus nihil ei accrescit vel accrescere potest. Sed si
esset possibile quod ex nostris operibus aliquid ei accresceret, habens
caritatem multo plura faceret propter beatitudinem ei conservandam quam
propter eam sibi adipiscendam.
Ad quintum dicendum, quod Deus ubique aequaliter diligitur; tamen
divinum bonum in isto esse, non est tantum amabile sicut ipsum esse in
Deo: quia non aeque perfecte in omnibus est.
|
|