|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non possit in dilectione
Dei haberi respectus ad aliquam mercedem. Quia Joan. 10,
mercenarius vituperatur. Sed mercenarius dicitur qui mercedem
quaerit. Ergo dilectio Dei ex caritate non admittit respectum
mercedis.
2. Praeterea, Augustinus dicit: Deo licet sine praemio serviri
non possit, tamen sine intuitu praemii serviendum est. Sed praemium
nihil aliud est quam merces laboris. Ergo sine respectu mercedis Deo
serviendum est.
3. Praeterea, amicitia civilis quamvis habeat multas dilectiones et
utilitates, tamen ad eas non respicit, sed supra honestum fundatur.
Sed amicitia caritatis magis est honesta quam amicitia civilis. Ergo
nec ipsa ad aliquam utilitatem respicit.
4. Praeterea, merces est finis eorum quae propter mercedem fiunt.
Sed finis diligitur magis quam ea quae sunt ad finem. Si ergo Deus
propter aliquam mercedem diligeretur, aliquid aliud magis diligeretur
Deo; quod est contra rationem caritatis.
5. Praeterea, sicut per caritatem homo adipiscitur praemium, ita
etiam fugit poenam. Sed caritas expellit timorem poenae, maxime si
sit perfecta. Ergo videtur quod etiam excludit intuitum mercedis.
1. Sed contra, sicut dicitur in Glossa Matth. 1, spes generat
caritatem. Sed spes est expectatio mercedis. Ergo caritas potest
esse cum intuitu mercedis.
2. Praeterea, Hebr. 11, dicitur de sanctis patribus, quod
aspiciebant in remunerationem. Sed constat quod ipsi diligebant Deum
ex caritate. Ergo dilectio Dei ex caritate compatitur intuitum
mercedis.
3. Praeterea, amicorum est quod quaerant invicem perfrui. Sed
nihil aliud est merces nostra quam perfrui Deo, videndo ipsum. Ergo
caritas non solum non excludit, sed etiam facit habere oculum ad
mercedem.
Respondeo dicendum, quod merces proprie dicitur praemium quod quis ex
labore vel aliquo opere meretur. Praemium autem est quod alicui in
bonum ejus redditur; unde merces, inquantum hujusmodi, importat
aliquid referibile per amorem ad id cui merces redditur: mercedem enim
aliquis propter seipsum amat. Non tamen est de ratione mercedis quod
sit intentionis finis: quia plerumque aliquis mercedem ex opere non
quaerit, cui merces datur. Ea autem quae propter se aliquis diligit,
vel sunt perfectiones illius formaliter, sicut sanitas, virtus,
operatio, dilectio, et hujusmodi; vel sunt effectiva vel conservativa
horum, aut contrariorum prohibitiva. Unde si aliquis amat aliquid
extra se propter seipsum, illud potest dici merces, inquantum ex eo
aliquid in ipso relinquitur vel conservatur. Sed, sicut supra dictum
est, de ratione amicitiae est quod amicus sui gratia diligatur; unde
amicus non habet in amicitia rationem mercedis, proprie loquendo,
quamvis ea quae ex amico in nobis fiunt, rationem mercedis habere
possint, sicut delectationes, et utilitates quas ex ipso amans
consequitur, ratione quarum ipse amicus merces dicitur quasi
causaliter, sicut dicitur Deus merces nostra ratione eorum quae ex
ipso in nobis sunt. Patet ergo quod ponere mercedem aliquam finem
amoris ex parte amati, est contra rationem amicitiae. Unde caritas
per hunc modum oculum ad mercedem habere non potest: hoc enim esset
Deum non ponere ultimum finem, sed bona quae ex ipso consequitur.
Sed ponere mercedem esse finem amoris ex parte amantis, non tamen
ultimum, prout scilicet ipse amor est quaedam operatio amantis, non
est contra rationem amicitiae: quia ipsa amoris operatio cum sit
quoddam accidens, non dicitur amari nisi propter suum subjectum, ut ex
dictis patet: et inter ea quae propter se aliquis diligit, potest esse
ordo, salva amicitia; unde et ipsam operationem amoris possum amare,
non obstante amicitia, propter aliquid aliud. Erit tamen contra
rationem virtutis, si virtutis operatio propter aliquid aliud virtute
inferius, cujusmodi sunt temporalia bona, diligatur. Patet ergo quod
habens caritatem non potest habere oculum ad mercedem, ut ponat aliquid
quodcumque finem amati, scilicet Dei (hoc enim esset contra rationem
caritatis, ut est amicitia quaedam), nec iterum ut ponat aliquod
bonum temporale finem ipsius amoris; quia hoc est contra rationem
caritatis, ut est virtus: potest tamen habere oculum ad mercedem, ut
ponat beatitudinem creatam finem amoris, non autem finem amati: hoc
enim neque est contra rationem amicitiae, neque contra rationem
virtutis, cum beatitudo virtutum sit finis.
Ad primum ergo dicendum, quod mercenarius ibi dicitur qui opus
spirituale propter mercedem temporalem exercet.
Ad secundum dicendum, quod sine intuitu praemii serviendum est, ita
quod praemium non ponatur finis ejus quod amatur et cui servitur, sed
quod ponatur finis ipsius servitii vel amoris.
Ad tertium dicendum, quod amicitia non respicit delectationes et
utilitates amicorum quasi finem, propter quem amicus amat.
Ad quartum patet solutio per ea quae dicta sunt in corp.
Ad quintum dicendum, quod bonum de quo est spes, magis est consonum
amori quam malum de quo est timor; et ideo quamvis perfecta caritas
foras mittat timorem poenae, non tamen oportet quod foras mittat
intuitum mercedis.
|
|