|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo ex caritate non
debeat seipsum magis quam proximum diligere. Illud enim propter quod
aliud relinquitur, magis amatur. Sed caritas facit hominem seipsum
relinquere quodammodo, et amato inhaerere: quia Dionysius dicit,
quod amor ponit hominem extra se, et collocat eum in amato. Ergo plus
amat amicum quam se.
2. Praeterea, Deum magis quam nos ipsos diligimus, inquantum bonum
nostrum perfectius in eo quam in nobis invenitur. Sed similiter
perfectius invenitur in aliquo proximorum quam in nobis: quia bona quae
nos habemus, perfectius habent. Ergo debemus magis proximum quam nos
ipsos diligere.
3. Praeterea, illud quod aliquis maxime in seipso diligit, est
vivere, et esse. Sed caritas facit ponere vitam corporalem pro
fratribus: quidam enim gentiles pro amore amicorum se morti exposuerunt
sine aliqua spe vitae aeternae. Ergo amicitia et caritas facit magis
diligere proximum quam seipsum.
4. Praeterea, illos magis diligimus quorum bona magis optamus, et
mala magis vitamus. Sed, sicut dicit philosophus in 9 Ethicor.,
in tristitia amicos tarde vocandum, ad eorum autem tristitias prompte
eundum; in laetitiis autem e converso, quia eos prompte vocandum,
difficulter ad eorum laetitiam se ingerendum. Ergo caritas facit magis
amare proximos quam seipsos.
5. Praeterea, beneficentia est effectus caritatis. Sed magis
laudantur qui sunt benefici ad amicos quam qui sunt benefici ad
seipsos. Ergo caritas facit magis amare proximos quam seipsum.
6. Praeterea, amicitia facit hominem gaudere de conversatione cum
amicis. Sed homo magis delectatur de conversatione ad amicos quam de
conversatione sui ad seipsum. Ergo plus amicos et proximos quam
seipsum diligit.
1. Sed contra, quanto quis amat salutem alicujus, tanto vitat
peccatum ejus. Sed homo magis debet vitare peccatum suum quam peccatum
alterius. Ergo magis debet amare vitam suam quam salutem alterius.
2. Praeterea, misericordia ex amore causatur. Sed homo debet
incipere misereri a seipso, secundum quod dicit Augustinus. Ergo et
a seipso debet incipere amorem.
3. Praeterea, illud quod est naturale, vehementius est quam illud
quod est voluntarium tantum. Sed amor sui est ex inclinatione
naturae; amor autem aliorum est ex voluntate rationis tantum. Ergo ex
caritate homo plus seipsum quam alios diligit.
Respondeo dicendum, quod sicut aliquid invenitur perfectius in causa
perfecta in universali quam in effectu particulari; ita aliquid
perfectius invenitur in re quam in sui similitudine; unde cum bonum
proprium alicujus inveniatur in Deo sicut in causa universali, in se
autem sicut in effectu, in proximo autem sicut in similitudine; sicut
Deum plus quam seipsum diligere debet benevolentiae dilectione, ita
etiam plus se quam proximum. Sed sciendum, quod cum in homine sit
duplex natura, scilicet interior, videlicet rationis, quae dicitur
homo interior; et exterior, scilicet natura sensualis, quae dicitur
homo exterior: plus homo debet diligere se quantum ad naturam
interiorem quam quantum ad naturam exteriorem; et ideo ea quae sunt
bona naturae interioris, plus debet optare quam ea quae sunt bona sibi
secundum naturam exteriorem. Omnia autem opera virtutis sunt sibi bona
secundum interiorem naturam, inter quae etiam sunt illa quae quis ad
amicum operatur; et ideo plura bona exteriora sunt impendenda amicis
quam nobis ipsis, inquantum consistit in hoc bonum virtutis, quod est
nostrum maximum bonum; sed de bonis spiritualibus semper plus nobis
quam amicis impendere debemus et velle, et similiter etiam de malis
vitandis.
Ad primum ergo dicendum, quod in amore amatum, ut amatum, potius est
quam amans ut amans. Sed quia, ut amans est etiam amatum a seipso;
ideo potius potest esse in amore, inquantum est amatum, quam amatum
extrinsecum, et magis collocatur in ipso affectus amantis quam in
exteriori amato.
Ad secundum dicendum, quod quamvis bonum quod ego habeo, possit in
proximo perfectius inveniri quam in meipso, tamen in me semper
invenitur perfectius ut proprium: quia bonum quod est in ipso, non est
meum nisi per similitudinem. Bonum autem quod est in Deo, est meum
etiam secundum causam.
Ad tertium dicendum, quod tradere seipsum morti propter amicum, est
perfectissimus actus virtutis; unde hunc actum magis appetit virtuosus
quam vitam propriam corporalem. Unde quod aliquis vitam propriam
corporalem propter amicum ponit, non contingit ex hoc quod aliquis plus
amicum quam seipsum diligat; sed quia in se plus diligit quis bonum
virtutis quam bonum corporale.
Ad quartum dicendum, quod in hoc ipso quod homo non vult esse onerosus
amico, tristitias suas communicando eidem, sed magis beneficus et
delectabilis, secundum virtutem operatur; et ita spirituale bonum plus
sibi quam amico tribuit.
Ad quintum dicendum, quod de bonis spiritualibus magis nobis
impendimus quam amicis; de corporalibus autem magis amicis quam nobis,
ratione jam dicta in corp.
Ad sextum dicendum, quod conversatio cum amicis est nobis
delectabilis, inquantum cognoscimus bonum ipsorum, quod nobis quasi
nostrum complacet. Et quia per visum melius cognoscuntur res quam per
alium sensum; ideo amici magis se videre desiderant; et quia magis
potest homo cognoscere quae sunt alterius quam quae propria, ideo magis
delectatur in conversando ad amicum quam etiam ad seipsum: quamvis
virtuosus ad seipsum delectabiliter conversetur, inquantum in seipso
considerat memoriam, et propositum, et spem bonorum, quae ei
delectationem ingerunt, ut dicitur in 9 Ethic.
|
|