|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo ex caritate magis
debeat diligere extraneos quam propinquos. Caritas enim, sicut et
amicitia, fundamentum habet honestum. Sed major honestas vel virtus
invenitur quandoque in extraneis quam propinquis. Ergo magis sunt
diligendi ex caritate extranei quam propinqui.
2. Praeterea, caritas facit conformitatem hominis ad Deum. Sed
Deus plus diligit extraneos nostros quam propinquos, si sunt
meliores. Ergo et nos magis eos diligere debemus.
3. Praeterea, effectus respondet affectui. Sed in aliquibus
debemus majorem affectum amoris ostendere ad extraneos quam ad
propinquos, sicut in collatione beneficiorum ecclesiasticorum, si
extranei meliores sint. Ergo magis sunt diligendi etiam ex affectu
quandoque extranei quam propinqui.
4. Praeterea, concordia in caritate importatur, et ex caritate
efficitur. Sed aliquando magis concordandum est extraneis quam
propinquis, sicut in bellis magis obediendum est duci exercitus quam
patri. Ergo magis sunt diligendi extranei quam propinqui.
5. Praeterea, illud quod est debitum praeponendum est ei quod non
est debitum. Sed reddere retributionem beneficiorum est debitum;
benefacere autem propinquis non est debitum quandoque. Ergo magis
benefaciendum est extraneis quam propinquis; et ita, ad minus quantum
ad effectum amicitiae, extranei propinquis proponendi sunt.
1. Sed contra, Galat. 6, 10: operemur bonum ad omnes, maxime
autem ad domesticos fidei. Ergo propinqui praeferendi sunt extraneis.
2. Praeterea, 1 Timoth. 5, 8, dicitur: qui suorum, et
maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli
deterior. Ergo magis habenda est cura propinquorum quam aliorum.
3. Praeterea, magis homo debet seipsum diligere quam alios. Ergo
quanto aliqui sunt sibi magis propinqui, magis debet eos diligere.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. praeced.
art., proximos diligimus, inquantum in eis bonum nostrum per
similitudinem invenitur, loquendo de amore benevolentiae. Haec autem
similitudo attenditur secundum quod cum eis communicamus: unde et
secundum diversas communicationes, diversas amicitias philosophus
distinguit. Est enim communicatio alia quidem naturalis, secundum
quod in naturali origine aliqui communicant; et in ista communicatione
fundatur amicitia patris et filii, et aliorum consanguineorum. Alia
vero communicatio est oeconomica, secundum quam homines sibi in
domesticis officiis communicant. Alia vero communicatio est politica,
secundum quam homines ad concives suos communicant. Quarta
communicatio est divina, secundum quam omnes homines communicant in uno
corpore Ecclesiae vel actu vel potentia; et haec est amicitia
caritatis, quae habetur ad omnes, etiam ad inimicos. Quia ergo
caritas benevolentiam importat, quae amicis bona optat, et operatur
bonum ad ipsos; ideo secundum unamquamque praedictarum amicitiarum
amandi sunt amici quantum ad bona pertinentia ad communicationem illam
super quam amicitia fundatur; unde ad patrem et consanguineos
amicabiliter nos habere debemus in eis quae ad conservationem naturae
pertinent; et ad domesticos in his quae ad dispensationem domus
pertinent; ad concives in his quae ad civilem vitam spectant, sicut
est simul conversari, et morari in operibus civilibus; ad omnes autem
homines in his quae ad Deum spectant, ut omnibus optemus vitam
aeternam, et operemur ad salutem ipsorum secundum modum nostrum.
Tamen, simpliciter loquendo, secundum illam amicitiam major debet
esse dilectio, quae magis accedit ad id quod magis diligendum est.
Maxime autem diligendus est Deus: et post hoc maxime debet homo
seipsum diligere, ut dictum est. Et quia ultima dictarum
amicitiarum, scilicet caritas, magis appropinquat ad dilectionem
Dei; ideo si ab illa priores amicitiae separentur, potior simpliciter
esset ipsa sine aliis, quam aliae sine ipsa. Non autem separantur
quantum ad aliquem qui in hac vita vivat; sed post mortem separantur ab
amicitia caritatis damnati. Unde plus debeo diligere hominem
Christianum quam patrem meum infidelem defunctum, simpliciter
loquendo; quamvis liceat secundum affectum naturalem in illud magis
ferri quod magis secundum naturam nobis conjunctum est. Prima amicitia
magis proxima est ei qua aliquis seipsum diligit, quam secunda; et
secunda quam tertia; et tertia simpliciter quam quarta tantum. Et
ideo Ambrosius (super illud Cantic. cap. 2: ordinavit in me
caritatem) hunc ordinem dilectionis ponit, ut primo diligantur
consanguinei, ad quos habetur prima amicitia: secundo domestici, ad
quos habetur secunda, quantum ad illos qui nobiscum in domo
conversantur; et tertia quantum ad illos qui nobis in civilibus et
honestis actibus familiares sunt: tertio inimici, ad quos solum quarta
amicitia habetur; et hoc intelligendum est simpliciter loquendo. Sed
secundum quid potest ordo iste mutari, ut scilicet magis amicabiliter
me habeam ad familiarem qui mihi convenit in operibus honestis quantum
ad societatem in istis, quam ad patrem qui in istis non communicat; et
sic est intelligendum de aliis.
Ad primum ergo dicendum, quod amicitia politica fundamentum habet
communicationem in honestis operibus in quibus simul aliqui
conversantur; sed amicitia naturalis habet fundamentum communicationem
naturalem; et haec communicatio propinquior est illi qua homo sibi
communicat. Unde sicut homo simpliciter se ipsum debet magis diligere
quo ad naturam, etiamsi malus sit, quam alium bonum; ita etiam
naturam patris sui magis diligere debet, simpliciter loquendo quam
alium bonum; non quidem inquantum malus, sed ad hoc ut bonus sit.
Ad secundum dicendum, quod in hoc Deo conformamur quod diligimus eos
magis qui nobiscum magis communicant, sicut et ipse eos qui secum magis
communicant, magis diligit: quamvis non sint iidem qui nobiscum et cum
eo magis communicant.
Ad tertium dicendum, quod in illis quae non pertinent ad
communicationem naturalem quam cum patre vel consanguineis habemus, non
oportet quod magis consanguineis benefaciamus, sed illis qui magis
conjuncti sunt nobis secundum illam communicationem ad quam illa bona
pertinent; et ideo beneficia ecclesiastica non sunt danda magis
consanguineis, sed eis qui magis sunt idonei ad regimen Ecclesiae:
quia illi, quantum ad hoc quod dispensatores divinorum sumus, magis
nobiscum communicant. Sed de patrimonio proprio, et de his quae homo
proprio et licito lucro acquirit, potest benefacere consanguineis
potius quam aliis, et debet, nisi ex alia parte sit aliquid quod
praeponderet, ut indigentia, vel utilitas.
Ad quartum patet solutio per jam dicta: quia ad unumquemque magis
amicabiliter nos debemus habere in eis quae ad communicationem illam
pertinent, secundum quod amicitia nobis junguntur.
Ad quintum dicendum, quod in his quae ad conservationem naturae
pertinent, magis sumus debitores parentibus, a quibus naturam
accepimus, quam aliquibus aliis; et consanguineis consequenter; et
ideo magis liberare debemus patrem a morte quam extraneum, etiam si
ille nos in casu simili liberasset. Sed in aliis beneficiis possumus
nos quandoque magis amicabiliter habere ad extraneos quam ad
propinquos.
|
|