|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod pater non sit maxime
diligendus. Effectus enim affectui respondet, et ipsum demonstrat.
Sed magis ostendere debemus effectum amoris filiis quam patribus: non
enim filii debent parentibus thesaurizare, sed e converso, 2
Corinth., cap. 12. Ergo filii magis amandi sunt quam parentes.
2. Praeterea, caritatis ordo naturae ordini non repugnat, cum
caritas naturam non destruat, sed perficiat. Sed naturaliter homo
plus diligit filium quam patrem; sicut etiam naturaliter plus diligit
beneficiatum, quam e converso, inquantum relucet in eo suum bonum
magis, ut dicitur in 9 Ethic. Ergo et secundum caritatem filii
parentibus sunt magis amandi.
3. Praeterea, unusquisque debet seipsum plus diligere quam aliquem
alium post Deum. Sed uxorem debet homo diligere sicut seipsum, cum
sit unum corpus cum ea. Ergo debet uxorem magis quam alium aliquem
diligere.
4. Praeterea, magis debemus diligere eos qui nos magis diligunt.
Sed matres magis diligunt filios quam patres. Ergo et filii magis
debent diligere matres quam patres.
5. Praeterea, similitudo est causa amicitiae. Sed filiae magis
similantur matribus quam patribus. Ergo ad minus filiae debent plus
amare matres quam patres, et sorores quam fratres; et ita ordo qui in
littera ponitur, non est universalis.
6. Praeterea, fratres Petri sunt propinquiores patri ejus quam
filii sui. Si ergo pater esset super omnes alios diligendus, fratres
essent magis diligendi quam filii: cujus contrarium in littera
dicitur.
1. Sed contra, super omnia debemus diligere Deum. Sed amor quem
habemus ad patrem, magis similatur amori quem habemus ad Deum, qui
est pater noster. Ergo patrem super omnes alios magis debemus amare.
2. Praeterea, ille cui nunquam sufficienter potest retribui, maxime
est amandus. Sed, sicut dicit philosophus in 8 Ethic., nunquam
sufficienter possumus retribuere patribus, a quibus esse, nutrimentum
et disciplinam accepimus. Ergo maxime inter proximos debemus patrem
amare.
3. Praeterea, quanto major est amor, tanto firmior est. Sed amor
filii ad patrem est firmior quam e converso: quia filii non possunt
abnegare parentes, sicut possent patres filios abnegare, et eos
propter aliquod crimen accusare et expellere a se, ut dicitur 8
Ethic. Ergo magis diligendi sunt patres quam filii.
Respondeo dicendum, quod amicitia propinquorum, ut dictum est, in
corp. praeced. art., fundatur super communicatione naturali. Omnis
autem communicatio naturalis fundatur super originem, secundum quam est
pater et filius. Fratres enim dicuntur aliqui in hoc quod ab eodem
patre nascuntur, et sic deinceps. Unde tota amicitia propinquorum
fundatur super amicitia patris ad filium; et ideo haec amicitia est
major quam aliqua alia propinquorum. In hac autem amicitia quodammodo
filii praeponuntur parentibus, quodammodo parentes filiis, secundum
duplicem modum amoris. Amatur enim aliquid ut res distincta, sicut
amo hominem; et aliquid ut alterius existens, sicut amo manum meam,
vel aliud membrum, uno amore quo amo me ipsum. Loquendo ergo de amore
alicujus rei in se, sic magis amantur parentes quam filii; loquendo
autem de amore quo aliquid amatur in altero, sic filii magis diliguntur
quam parentes. Cujus ratio est, quia unumquodque tanto magis
diligitur, quanto nobis magis propinquum est. Propinquius autem est
aliquid alicui quod habet ordinem essentialem ad illum, quam quod
accidentaliter ad ipsum ordinatur. Causa autem essentialis est
effectui sicut genus speciei; sed effectus ad causam accidentaliter se
habet, quia sequitur esse ejus sicut species ad genus, nisi effectus
sit aliquid causae; quia sic effectus comparabitur ad causam per modum
partis integralis, quae est actu et essentialiter in toto; secundum
autem quod est aliquid causae, non est distinctum ab ea, sed est unum
cum ipsa. Considerando ergo patrem et filium ut sunt quaedam personae
in se distinctae, sic pater magis amatur, cum sit causa, quam
filius, qui est effectus. Sed quia filius est quaedam res patris, et
non e converso; ideo diligitur filius alia dilectione, inquantum res
patris est, ut membrum diligentis ipsius. Unde philosophus dicit,
quod illud quod est ex aliquo genitum, est propinquius, sicut
membrum, puta pes vel dens. Et quia hoc modo quasi una dilectione
diligitur cum illa qua aliquid seipsum diligit; ideo secundum hoc
filius magis quam pater diligitur. Et secundum hanc viam assignat
philosophus tres rationes quare filii magis diliguntur parentibus.
Prima est quia filii sunt sicut membrum patris; unde aliquis diligit
filium sicut seipsum. Secundo, quia patres sciunt magis aliquos esse
suos filios quam e converso. Tertio, quia bonum patris in filio
refulget, sicut bonum causae in effectu; unde naturaliter quilibet
artifex diligit opera sua sicut filios. Sed quia amor quo diligitur
aliquid in seipso, magis habet de ratione benevolentiae, quae est
principium amicitiae et radix; ideo amicitia magis habetur ad patrem
quam ad filium, et caritas similiter, quamvis aliquo modo amor sit
magis ad filium. Quidam autem dicunt, quod magis amantur filii
affectu naturali, sed patres affectu caritatis. Sed hoc non placet
mihi: quia nihil naturalium inordinatum est: esset autem inclinatio
inordinata, si inclinaret in diligendum magis quod minus diligendum
est. Unde caritas ordinem naturae non mutat, sed perficit.
Praeterea in quibusdam homo magis inclinatur naturaliter ad amorem
patris quam ad amorem filii; sicut homo facilius expellit a se filium
quam patrem, quem non expellit nisi propter abundantem malitiam, ut
philosophus dicit in 8 Ethic. Similiter etiam quaedam animalia
inclinantur magis ad parentes quam ad filios inclinatione naturali in
quibusdam, sicut narrat Basilius in Hexameron, Lib. 8, de
ciconiis, quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimenta
ministrant, et in volatu supportant. Unde constat quod etiam secundum
naturalem inclinationem et secundum caritatem distinctione opus est.
Ad primum ergo dicendum, quod pater causa est filii; causae autem est
influere in causatum, et non e converso. Unde amor naturalis ad
filium attenditur secundum inclinationem naturalem affectus ad
benefaciendum sibi; sed amor filii ad patrem attenditur secundum
inclinationem naturalem ad subjiciendum se ei; et haec inclinatio non
est minor quam prima, immo major. Unde majorem malitiam oportet
advenire ad hoc quod homo avertatur ab ista inclinatione quam a prima.
Quamvis autem aliquo in casu pater sit inferior filio, inquantum
indiget auxilio ejus; hoc tamen non convenit patri inquantum pater
est: quia inquantum pater est, semper est superior et causa. Et quia
natura semper inclinat ad illud quod semper est et per se, non ad illud
quod accidit in casu; ideo non est tanta inclinatio naturalis ad
benefaciendum patri sicut ad benefaciendum filio. Sed hanc
inclinationem facit ratio, quae in hominibus supplet illud ad quod
natura non sufficiebat. In aliis autem animalibus, in quibus hoc
frequenter contingit, quod patres propter senectutem indigent filiorum
auxilio, quia rationem non habent, indidit natura inclinationem filiis
ut patribus providerent, sicut e converso, ut dictum est de ciconiis.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de amore filii,
secundum quod diligitur ut bonum patris: sic enim beneficiatum
naturaliter plus diligitur quam beneficians, inquantum est factura
benefacientis, quia relucet in eo opus suum.
Ad tertium dicendum, quod uxor in actum generationis assumitur; unde
videtur in eodem gradu ponenda esse, quantum ad amorem benevolentiae,
cum filiis.
Ad quartum dicendum, quod matres naturaliter plus diligunt filios quam
patres propter tres rationes. Primo, quia magis laborant in eorum
generatione, unde ponunt magis ibi de suo. Secundo, quia magis
sciunt quod sunt sui filii quam patres. Tertio, quia statim natos
secum tenent et nutriunt; non autem patres: sicut et consanguineos cum
quibus conversati sumus, magis diligimus, quia amicitiae naturali
adjungitur amicitia socialis: et hoc totum redit ad hoc quod plus de
suo ponit mater in filio quam pater. Sed plus de eo quod est filii,
ponitur a patre quam a matre, quia pater dat formam, et mater dat
materiam; et ideo naturaliter homo plus diligit patrem, et
consanguineos ex parte patris, quam ex parte matris.
Ad quintum dicendum, quod filia in his quae ad perfectionem
pertinent, quae ipsa magis in se diligit, plus similatur patri quam
matri; sed in his quae pertinent ad defectus plus similatur matri quam
patri, et hoc non est dilectionis ratio; et ideo etiam homo plus
diligit naturaliter fratres quam sorores, inquantum perfectius
imitantur patrem quam sorores.
Ad sextum dicendum, quod quamvis fratres sint propinquiores patri,
tamen filii sunt propinquiores nobis. Nos autem debemus nosipsos magis
diligere quam patres; et ideo magis filios quam fratres diligimus.
|
|