|
Quaestiuncula 1
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur isti gradus caritatis. Quia perfectio caritatis
consistit in hoc quod Deus ex toto corde diligatur. Sed hoc non est
possibile in via, ut supra dictum est, distinct. 27, quaest. 3,
art. 2. Ergo caritas in via non potest esse perfecta.
2. Praeterea, illud quod est semper in augeri, non potest esse
perfectum. Sed caritas, quamdiu in hac vita sumus, semper potest
augeri, ut in 1 Lib., dist. 17, quaest. 1, art. 1,
corp., dictum est. Ergo non potest esse perfecta.
3. Praeterea, in quolibet motu possunt accipi infinita media inter
primum et ultimum. Sed caritas incipiens est quasi principium motus;
terminus autem perfectio caritatis est. Ergo possunt infiniti gradus
assignari.
4. Praeterea, quando incipit, etiam est proficiens. Ergo non
debet distingui proficiens ab incipiente.
1. Sed contra, vita spiritualis similatur vitae naturali. Sed in
profectu naturalis vitae assignantur determinati gradus aetatum. Ergo
et in caritate, secundum quam est spiritualis vita animae, debent
determinati gradus assignari.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod omnes teneantur ad caritatem perfectam.
Quia stare in via Dei, ut dicit Bernardus, retrocedere est. Sed
omnis qui procedit in via Dei, ad perfectionem tendit. Ergo omnes
tenentur ad perfectionem caritatis tendere.
2. Praeterea, quilibet tenetur magis diligere proximum quam corpus
proprium. Sed ponere vitam corporalem pro fratribus est perfectae
caritatis. Ergo quilibet tenetur ad perfectam caritatem.
3. Praeterea, illi qui negaverunt Deum propter timorem mortis, a
peccato non excusantur. Sed non peccassent nisi tenerentur ad hoc.
Ergo quilibet tenetur ad moriendum pro Christo, quod est perfectae
caritatis.
4. Praeterea, philosophus dicit in 8 Ethic., quod in honoribus
qui sunt ad parentes et ad Deum, non possumus reddere aequivalens;
sed justitia attenditur in hoc quod reddit illis quod potest. Sed ad
opus justitiae omnes tenentur. Ergo quilibet debet pro Deo facere
totum quod potest. Potest autem ad opera perfectionis se extendere.
Ergo tenetur ad illa.
1. Sed contra, quilibet peccat omittens id ad quod tenetur. Si
ergo omnes tenentur ad perfectam caritatem, omnes imperfecti
damnarentur; quod falsum est.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod habentes caritatem perfectam teneantur ad
omnia quae sunt perfectionis. Quia, sicut dicit Gregorius, cum
crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum; et Luc. 10, 1,
dicitur: cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sed ei qui habet
perfectam caritatem, plus committitur. Ergo et plus tenetur secundum
exigentiam doni accepti; et ita videtur quod teneatur ad ea quae
perfectionis sunt.
2. Praeterea, sicut se habet imperfectus ad communia, ita se habet
perfectus ad ea quae perfectionis sunt. Sed imperfectus tenetur ad
communia. Ergo et perfectus ad ea quae perfectionis sunt.
3. Praeterea, apostolus tenebatur ad evangelizandum (quia dicit 1
Corinth. 9, 16: si non evangelizavero, vae mihi est; necessitas
enim mihi incumbit), quod est perfectionis; non nisi quia habebat
perfectam caritatem. Ergo illi qui habent perfectam caritatem,
tenentur ad ea quae perfectionis sunt.
1. Sed contra, quanto aliquis plus habet de caritate, plus habet de
libertate: quia ubi spiritus domini, ibi libertas; 2 Corinth. 3,
17. Sed perfectam caritatem habens, potissime habet libertatem.
Ergo minus habet de obligatione. Ergo obligatus est ad minora quam
alii.
2. Praeterea, perfectionis est lingua non offendere et peccata
venialia vitare. Sed hoc nullus facit, nec etiam apostoli. Ergo
perfecti non obligantur ad ea quae perfectionis sunt.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in augmento
corporali distinguuntur diversae aetates secundum diversos effectus
notabiles in quos natura proficit, quos prius exercere non poterat;
ita etiam in augmento spirituali assignantur gradus diversi caritatis
secundum aliquos notabiles effectus quos in habente caritatem caritas
relinquit. Primus ergo effectus caritatis est ut homo a peccato
discedat; et ideo mens caritatem habentis in primis circa hoc maxime
occupatur ut a peccatis praeteritis emundetur, et a futuris
praecaveat; et quantum ad hunc effectum dicitur caritas incipiens.
Secundus effectus est ut jam fiduciam de liberatione peccatorum habens
ad bonum adipiscendum se extendat; et quantum ad hunc effectum dicitur
caritas proficiens: non quin in aliis statibus proficiat, sed quia in
hoc statu praecipua cura est de adipiscendis bonis, dum homo semper ad
perfectionem anhelat. Tertius effectus est ut homo jam ad ipsa bona
quasi connutritus, quodammodo sibi naturalia habeat ipsa, et in eis
quiescat et delectetur: et hoc ad perfectam caritatem pertinet.
Status autem medius duo habet: unum secundum quod comparatur ad primum
statum, quia roboratur contra mala, de quibus caritas incipiens
sollicita est; aliud quod nutritur, secundum quod tendit in statum
tertium, semper magis ac magis bona quasi sibi incorporando.
Similiter etiam perfecta caritas duos habet gradus. Unus est secundum
quod in bonis communibus quasi jam secura conquiescit; et secundum hoc
dicitur perfecta: alius secundum quod ad quaelibet difficilia manum
mittit; et secundum hoc dicitur perfectissima; vel perfecta quantum ad
statum viae, perfectissima quantum ad statum patriae.
Ad primum ergo dicendum, quod praeceptum illud quodammodo servatur in
via quantum ad perfectionem viae, quodammodo in patria quantum ad
perfectionem patriae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis caritas semper augeatur quantum ad
intensionem circa eosdem effectus; non tamen augetur ut addantur ei
aliqui notabiles effectus qui prius non fuerunt.
Ad tertium dicendum, quod quamvis possint accipi infinita media, non
tamen habent notabilem diversitatem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis incipiens proficiat, magis tamen
occupatur mens ejus circa remotionem malorum quam circa profectum in
bona; et ideo non dicitur proficiens quantum ad statum, quia moralia
denominantur a fine.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantitatis caritatis
dupliciter potest attendi. Uno modo secundum intensionem caritatis;
alio modo secundum objecta: sicut est etiam de quantitate cujuslibet
virtutis vel moralis vel naturalis: et secundum hoc etiam potest
attendi duplex perfectio caritatis: una secundum intensionem, scilicet
ut perfecte diligat; alia secundum objecta vel effectus, ut perfecta
faciat. Unaquaeque autem harum perfectionum potest dupliciter attendi
in caritate. Habet enim perfectionem quantum ad esse suum, secundum
quod est perfecta in specie sua: et haec est perfectio sufficientiae,
et ad hanc omnes tenemur, sicut ad caritatem: quia caritas habet
quantitatem determinatam utroque modo, citra quam non porrigitur; et
in hoc stat perfectio essentialis ipsius. Habet etiam perfectionem
quantum ad bene esse; et in hac perfectione distinguendum est: quia ad
perfectionem quae est per intensionem tenetur tendere, quamvis non
teneatur eam habere: sed ad perfectionem quae est secundum objecta non
tenetur simpliciter quis neque tendere, neque eam habere; sed tenetur
eam non contemnere, nec contra eam se obfirmare. Et ratio est, quia
praemium essentiale, ad quod tendere tenemur, mensuratur secundum
intensionem caritatis, non secundum magnitudinem factorum: quia Deus
magis pensat ex quanto quam quantum fiat. Sed tamen tenetur in casu ad
aliqua opera perfectionis operibus similia, ut dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod intelligitur de profectu qui est
secundum intensionem, in quem debet homo semper conari.
Ad secundum dicendum, quod cum scimus fratrem posse liberari per
mortem corporis a morte animae sine periculo animae nostrae; tunc
tradere animam pro fratribus non est perfectionis, sed necessitatis:
alias autem est perfectionis.
Et similiter dicendum ad tertium quod perfectionis est quod homo
persecutionibus se offerat, quando incumbit periculum fidei; sed quod
comprehensus non neget, hoc necessitatis est.
Ad quartum dicendum, quod in illis quae non sunt determinata ad unum,
non potest tota potentia obligari ad aliquid unum; quia periret ratio
contingentiae, secundum quam aliquid deficere potest in minori parte.
Cum ergo homines in statu isto non habeant liberum arbitrium
determinatum, non exigitur quod totum posse expendatur in servitium
Dei: hoc enim erit in patria, quando jam defectus incidere non
poterit: sed sufficit quod nihil de posse nostro contra Deum
expendamus, et illa quae nobis determinata sunt faciamus; alias
periret ratio nostri status. Unde sicut Deus non exigit a nobis
quantum ipse dedit nobis, quia non possumus; ita non exigit a nobis
quantum possumus, quia hoc esset contra rationem nostri status.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod habens caritatem perfectam
potest intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad perfectionem
caritatis quae est penes objecta; sicut dicuntur perfecti illi quibus
competit opera perfectionis facere vel ex voto, sicut religiosis, vel
ex officio, sicut praelatis; et sic ex debito non tenentur tales
perfecti ad quae alii non teneantur, nisi ad illa quae voverunt, vel
quae officio suo sunt annexa; unde nec praelati nec religiosi tenentur
ad omnia consilia. Alio modo quantum ad perfectionem caritatis quae
est secundum intensionem, sicut aliquis saecularis laicus fervens in
caritate; et talis non obligatur ad opera perfectionis nisi sicut
alii; sed obligatur ad intensius Deum diligendum pro bonis acceptis;
et ad hoc ex habitu caritatis perfecto inclinatur.
Ad primum ergo dicendum, quod tenetur ad plus et perfectius agendum,
sed non ad opera alia facienda ex commisso; quamvis alius forte plus
teneatur ex dimisso. Sed commissum multo majus est quam dimissum:
quia bonum est magis bonum quam malum sit malum. Tamen ille qui est
debitor ex dimisso, tenetur ad aliqua ad quae iste non tenetur, sicut
ad satisfaciendum.
Ad secundam dicendum, quod illa ratio falsum supponit, nisi
intelligatur de perfectis qui voverunt aliqua perfectionis opera, ad
quae tenentur prae aliis.
Ad tertium dicendum, quod Paulo competebat hoc propter officium
praelationis. Sciendum tamen, quod ratio facta ad oppositum, minus
concludit: quia perfecti non minus tenentur, sed minus ex debito
moventur: quia amor magis eos quam debitum movet, etiam in his quae
debent; et quantum ad hoc dicitur major in eis esse libertas.
|
|