|
Postquam determinavit Magister de ordine caritatis respectu diversorum
diligendorum quantum ad quantitatem dilectionis, hic determinat ordinem
quantum ad efficaciam merendi. Dividitur autem haec pars in duas: in
prima prosequitur suam intentionem; in secunda movet quamdam
dubitationem ex dictis, ibi: illud vero quod sequitur, magis nos
movet. Prima in duas: in prima ponit quaestionem; in secunda
determinat eam, ibi: sed haec comparatio implicita est. Et circa hoc
tria facit: primo determinat quaestionem; secundo objicit in
contrarium, ibi: Augustinus tamen sentire videtur majus esse diligere
inimicum quam amicum; tertio solvit, ibi: quod si quis simpliciter
concedere noluerit (...) determinet ista secundum praemissam
intelligentiam. Illud vero quod sequitur, magis nos movet. Hic tria
facit: primo ponit dubitationem; secundo ponit quamdam falsam
solutionem, ibi: quidam quod hic dicitur, simpliciter tenere
volentes, illud praeceptum determinant; tertio ponit opinionem
propriam, ibi: sed melius est ut intelligatur omnibus illo mandato
praecipi cunctos diligere, etiam inimicos. Hic quaeruntur quinque:
1 utrum omnes diligere teneantur inimicos; 2 utrum teneantur eis
signa dilectionis exhibere; 3 quid majoris meriti sit, diligere
inimicum, vel diligere amicum; 4 quid sit majoris meriti, diligere
Deum, vel proximum; 5 utrum tota virtus merendi penes caritatem
consistat.
|
|