|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnes teneantur ad
diligendum inimicos. Matth. 5: diligite inimicos vestros; dicit
Glossa: hoc perfectorum est. Sed ad ea quae sunt perfectionis non
omnes tenentur, ut supra dictum est. Ergo non tenentur omnes inimicos
diligere.
2. Praeterea, non tenentur ad plura homines in nova lege quam in
veteri, ut patet Matth. 14, ubi super illud: acceptis quinque
panibus etc., dicit Glossa: non alia quam quae scripta erant
praedicat, sed legem et prophetas gravia esse demonstrat. Sed in
veteri lege non tenebantur homines ad diligendum inimicos; Matth.
5, 43: dictum est antiquis: diliges amicum tuum, et odio habebis
inimicum tuum. Ergo non tenemur ad dilectionem inimicorum.
3. Praeterea, natura non inclinat in aliquid contrarium caritati.
Sed omnis natura inclinat in detestationem contrarii. Cum ergo
inimicus, inquantum hujusmodi, sit contrarius nobis, videtur quod non
teneamur ex caritate inimicos diligere.
4. Praeterea, illos quibus optamus, et de quorum malis gaudemus,
non diligimus. Sed licet optare mala inimicis, et de eorum malis
gaudere; unde in Scriptura sacra frequenter ponuntur imprecationes
contra inimicos; et in consolationem fidelium inducitur hostium
destructio. Ergo non tenemur inimicos diligere.
5. Praeterea, caritas facit voluntatem hominis voluntati divinae
conformari. Sed Deus odit aliquos, sicut dicitur Malach. 1, 2:
Esau odio habui. Ergo licet inimicos odio habere.
6. Praeterea, hoc videtur expresse in Psalm. 138, 22:
perfecto odio oderam illos. Sed omnis perfectio ex caritate est.
Ergo caritas facit inimicos odire, non solum quod non faciat eos
diligere.
1. Sed contra, Levit. 19, 18: non quaeras ultionem, nec
memor eris injuriae civium tuorum.
2. Praeterea, Prov. 24, 17: si ceciderit inimicus tuus, ne
gaudeas.
3. Praeterea, caritas attendit in homine imaginem Dei, secundum
quam possibiles sunt ad communicandum nobiscum in vita gratiae, ut
supra dictum est. Sed hoc invenitur in inimicis. Ergo tenemur
diligere inimicos ex caritate.
Respondeo dicendum, quod secundum hoc tenemur aliquem diligere
secundum quod nobiscum aliquam communicationem habet. Inimicus autem
noster habet quamdam nobiscum communicationem in natura, secundum quam
est possibilis ad communicandum nobiscum in divina vita; et ideo in his
quae pertinent ad naturam suam et ad gratiam habendam, debemus eum
diligere; sed inimicitiam suam quam adversus nos habet, non debemus
diligere: quia secundum eam nobiscum non communicat, nec etiam sibi
ipsi, sed magis contrariatur; sicut etiam de aliis peccatis dictum
est.
Ad primum ergo dicendum, quod diligere inimicos quantum ad ostensionem
signorum benevolentiae, hoc perfectionis est, et ad hoc non omnes
tenentur; sed quod homo inimico suo optet gratiam Dei et vitam
aeternam, quod specialiter caritas respicit, hoc necessitatis est.
Ad secundum dicendum, quod in veteri lege etiam homines tenebantur ad
dilectionem inimicorum, sicut patet per auctoritatem Levitici
inductam. Unde quod dicitur: odio habebis inimicum tuum, non est ex
lege sumptum, quia nusquam hoc in littera invenitur; sed est additum
ex prava interpretatione Judaeorum, qui ex quo praecipiebatur dilectio
proximi, concludebant quod inimici essent odiendi. Additum autem est
consilium in nova lege de ostensione signorum benevolentiae ad
inimicum.
Ad tertium dicendum, quod natura inclinat ad odiendum inimicum, non
inquantum est similis secundum convenientiam in natura, aut in
perceptibilitate gratiae, sed inquantum est dissimilis. Hoc autem
contingit, inquantum est inimicitias exercens, quod summopere nobis
displicere debet.
Ad quartum dicendum, quod caritas attendit ad quaedam bona per se,
scilicet ad bona gratiae; ad quaedam autem per accidens, inquantum ad
ista ordinantur. Bona autem temporalia, quae per accidens caritas
attendit, et ex consequenti, possunt se invicem in diversis impedire:
quia prosperitas unius inducit adversitatem alterius. Unde quia
caritas ordinem habet, et plus debet diligere quisque se quam alium,
et propinquos quam extraneos, et amicos quam inimicos, et bonum
commune multorum quam bonum privatum unius; potest aliquis salva
caritate optare malum temporale alicui, et gaudere si contingit; non
inquantum est malum illius, sed inquantum est impedimentum malorum
alterius quem plus tenetur diligere, vel communitatis, aut
Ecclesiae. Similiter de malo etiam ejus qui in malum temporale
incidit, secundum quod per malum poenae impeditur frequenter malum
culpae ejus. Sed bona gratiae mutuo se non impediunt: quia
spiritualia bona a pluribus integre possideri possunt; et ideo quantum
ad hoc, nullus salva caritate potest malum alteri optare, vel de malo
gaudere; nisi inquantum in malo culpae vel damnationis alicujus relucet
bonum divinae justitiae, quod plus tenetur diligere quam aliquem
hominem. Sed hoc non est per se de malo gaudere, sed de bono quod
adjunctum est malo.
Ad quintum dicendum, quod Deus etiam non vult malum alicujus,
loquendo de malo culpae; sed permittit, et haec permissio bona est.
Malum autem poenae, cujus ipse est auctor, vult non inquantum malum,
quia non delectatur in poenis, sed inquantum justum.
Ad sextum dicendum, quod non oderat eos perfecto odio, nisi inquantum
Deo inimici erant; hoc autem est inquantum peccabant; unde non
odiebat in eis quos perfecto odio oderat, nisi peccatum.
|
|