|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes teneantur ad
ostendendum signa amicitiae inimicis. Signa enim amicitiae sunt
praecipue beneficia ad amicos. Sed homo tenetur benefacere inimicis:
Proverb. 25, 21: si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Ergo
tenetur ostendere signa amicitiae ad inimicos.
2. Praeterea, Ecclesia orat pro inimicis, ut patet per Glossam,
Matth. 5, et in collecta: pietate tua, ubi dicit: amicis et
inimicis nostris veram caritatem largire. Sed oratio est praecipuum
beneficium quod alicui impendi potest. Cum ergo actus Ecclesiae
cuilibet membro Ecclesiae conveniat, videtur quod quilibet qui est
membrum Ecclesiae, teneatur inimicis beneficus esse.
3. Praeterea, nullus debet habere simulatam dilectionem. Sed
dilectio quae non ostendit se in opere, non est vera dilectio: quia
probatio dilectionis est exhibitio operis, ut Gregorius dicit; et 1
Joan. 3, 18, dicitur: non diligamus lingua et verbo, sed opere
et veritate. Ergo cum quilibet debeat inimicum diligere, quilibet
tenetur opera dilectionis ad illum extendere.
4. Praeterea, simul, Matth. 5, praecipitur diligere inimicos,
et benefacere eis. Ergo eadem ratione homines obligantur ad utrumque.
Sed ad primum omnes tenentur. Ergo et ad secundum.
5. Praeterea, abnegare homini signa familiaritatis, et sua
beneficia, quaedam vindicta est. Sed homo tenetur non se vindicare,
sicut patet Rom. 12, 18: non vosmetipsos vindicantes. Ergo
tenetur non subtrahere sua beneficia inimicos.
6. Sed contra, Matth. 5, dicit Glossa, quod benefacere
inimicis et orare pro eis, est cumulus perfectionis. Sed ad illa quae
sunt perfectionis, non omnes tenentur. Ergo neque ad praestandum
inimicis beneficia.
7. Praeterea, in veteri lege frequenter filiis Israel praeceptum
fuit ut persequerentur hostes suos, et non inirent cum eis foedus.
Ergo non tenebantur benefacere eis; ergo nec modo.
8. Praeterea, videmus quod etiam modo Ecclesia indicit bella contra
tyrannos et infideles. Ergo licet inimicis mala facere: multo igitur
minus non oportet eis benefacere.
Respondeo dicendum, quod effectus caritatis debet affectui
respondere; unde secundum quod tenetur quis affectum caritatis ad
inimicum habere, ita et effectum ad eum extendere. Caritas autem, ut
dictum est dist. 28, art. 4, respicit bona gratiae, quae sunt
communia omnibus viventibus vel actu vel potentia; et ideo est
communior vel latior quam aliqua alia amicitia, quae ad pauciores se
extendit, inquantum fundatur super communicatione aliqua quae non ad
omnes est. In omnibus autem illud quod est commune vehementius est;
sed illud quod est proprium, plura complectitur actu; et perfectio
communis est in hoc quod se extendit ad illa quae complectitur
proprium, ut genus perficitur per additionem differentiae: sicut esse
vehementius inhaeret quam vivere, et tamen vivere aliquid complectitur
actu quod esse non habet nisi in potentia; unde perfectio esse est
secundum quod se extendit ad vitam. Sic ergo caritas vehementius optat
alicui bona gratiae, circa quae est principaliter, quam aliqua alia
amicitia bona correspondentia illi amicitiae; tamen non est de
necessitate caritatis, sed de perfectione, quod ad illa bona se
extendat. Et ideo quilibet ex necessitate tenetur odienti se optare
bona aeterna, non autem bona temporalia; sed hoc est de perfectione
caritatis ut etiam ad ista se extendat. Sed quia remotio mali
praecedit ordine generationis adeptionem boni, ideo affectus nulli
optat aliquod bonum cui aliquod malum, inquantum est malum, optat.
Unde quamvis sit de perfectione caritatis ut bona temporalia optemus
inimicis; tamen est de necessitate salutis ut mala eis non optemus,
vel optemus non inquantum mala, sed per accidens, ut prius dictum
est. Et similiter est de effectu: quia cooperari in his quae sunt ad
vitam aeternam pro loco, tempore, et modo suo, tenetur homo etiam
inimico, saltem orando in communi, ut eum a suis orationibus non
excludat, quamvis forte specialem mentionem de eo non faciat; sicut
nec oportet quod de omnibus ad quos caritatem habet, specialem
orationem faciat, sed communem. In aliis autem bonis non tenetur ei
cooperari, nisi necessitas incumbat; sed est de perfectione
caritatis. Sed tenetur non facere ei malum, nisi inquantum est
impedimentum majoris mali, vel promotivum majoris boni, ut justitiae,
vel alicujus hujusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod beneficia amicabilia procedunt ex
liberatione, non ex debito. Necessitas autem facit omnia communia;
et ideo in necessitate subveniendum est etiam inimicis. Sed hic est
magis effectus justitiae quam amicitiae.
Ad secundum dicendum, quod oratio est de his bonis quae pertinent ad
communicationem spiritualis vitae, quae caritas principaliter
attendit; et ideo non est simile de hoc et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod non est simulata dilectio, quando tantum
exhibetur in opere, quantum habetur in affectu.
Ad quartum dicendum, quod illa duo aequali passu currunt, ut dictum
est.
Ad quintum dicendum, quod negare homini signa familiaritatis quando
necessitas expeteret, esset vindicta; vel etiam quando veniam
peteret; vel quando se ille qui hostis habetur ad familiaritatem
ingereret, si habeatur praesumptio quod non simulate, vel irrisorie
facit: quia tunc diligit, et inter amicos deputandus est. Sed quod
aliquis ultro se ad familiaritatem inimico ingerat, hoc perfectionis
est.
Ad sextum dicendum, quod Glossa loquitur de illo beneficio quod
sequitur caritatem perfectam, secundum quod procedit in illa quae sunt
aliarum specialium amicitiarum.
Ad septimum dicendum, quod praeceptum fuit antiquis ut persequerentur
hostes, et cum eis foedus non inirent, inquantum per eorum amicitiam
in idolatriam pertrahebantur, et inquantum erant executores divinae
justitiae ex praecepto ejus qui auctoritatem habebat; non autem ita
quod ex vindicta facerent.
Et similiter dicendum ad octavum, quod Ecclesia hoc modo movet bella
adversus iniquos, vel ut justitiam faciat, vel ut majus malum evitet,
aut majus bonum inducat.
|
|