|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod majoris meriti sit
diligere inimicum quam amicum. Matth. 5, 46, dominus dicit: si
dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Sed
meritum dicitur respectu mercedis. Ergo majoris meriti est diligere
inimicum quam amicum.
2. Praeterea, illud quod est perfectionis, est majoris meriti:
quia caritas perfecta plus meretur quam imperfecta. Sed diligere
inimicum est caritatis perfectae, diligere autem amicum non. Ergo
diligere inimicum est majoris meriti.
3. Praeterea, ubi major est difficultas, ibi majus meritum: quia
magis pertinet ad virtutem quae est circa difficile. Sed diligere
inimicum est difficilius quam diligere amicum. Ergo est majoris
meriti.
4. Praeterea, secundum Gregorium, servitia tanto sunt magis
accepta, quanto minus debita. Sed minus est debitum diligere inimicum
quam diligere amicum. Ergo magis Deo acceptum et magis meritorium.
5. Praeterea, virtus merendi est ex gratia. Sed ad dilectionem
inimicorum movet tantum gratia, ad dilectionem amicorum movet simul
natura cum gratia. Ergo magis est meritorium diligere inimicum quam
diligere amicum.
6. Sed contra, quanto aliquis actus est magis bonus, tanto est
magis meritorius. Sed melius est diligere amicum quam inimicum, quia
est actus magis cadens supra debitam materiam. Ergo melius est
diligere amicum quam inimicum.
7. Praeterea, minus bonum dimittendum est pro magis bono, si
necessitas incumbit. Sed dilectio inimicorum dimittenda esset magis
quam dilectio amicorum; quod patet ex effectu qui affectui
proportionatur: quia quando non possumus amicis et inimicis in extrema
necessitate existentibus subvenire, tenemur magis subvenire amicis quam
inimicis. Ergo diligere amicum est magis bonum quam diligere
inimicum.
8. Praeterea, illud quod est commune et primum, melius est quam
illud quod superadditur; sicut esse melius est quam vivere, si sine
esse consideretur; ut dicit Dionysius. Sed diligere amicum est
commune et primum fundamentum caritatis, cui superadditur dilectio
inimicorum. Ergo diligere amicum est melius et magis meritorium quam
diligere inimicum.
Respondeo dicendum, quod praedicta comparatio dilectionum potest
intelligi dupliciter, scilicet quantum ad actus, et quantum ad
habitus. Si quantum ad actus, sciendum est, quod quando quaeritur de
duobus actibus quis sit melior et magis meritorius, oportet quod
quaestio intelligatur de illis per se loquendo secundum genus suum.
Contingit enim quod illud quod secundum genus est minus bonum vel
meritorium, aliquo adveniente efficiatur magis bonum vel meritorium,
sicut parvum opus ex magna caritate factum magis est meritorium quam
magnum ex parva. Bonitas autem actus ad duo mensuratur, ex quibus
bonitatem recipit; scilicet ex termino vel objecto, et ex principio,
quod est voluntas. Ex termino autem habet speciem bonitatis, sed ex
voluntate habet rationem merendi; quia secundum hoc est in potestate
facientis quod ex voluntate procedit. Si ergo comparemus dilectionem
amici et inimici quantum ad terminos sive objecta; cum objectum magis
competens dilectioni sit amicus quam inimicus; sic melius est diligere
amicum quam inimicum. Si vero comparemus duas dilectiones praedictas
ad principium, quod est voluntas; sic ubi est major conatus
voluntatis, ibi oportet esse majus meritum: quia quanto est major
conatus voluntatis, tanto est ferventior voluntas de fine, propter
quem attentat illud, quod secundum se sibi est magis repugnans;
quamvis sit magis remissa quandoque circa id ad quod magis conatur.
Meritum autem consistit ex hoc quod voluntas ad finem afficitur. Et
ideo si comparemus actus talium dilectionum, dilectio inimici est magis
meritoria, inquantum hujusmodi: quia secundum quod hujusmodi, exigit
majorem conatum et majorem fervorem circa finem, quamvis dilectio amici
sit magis intensa circa objectum; sed dilectio amici est melior quantum
ad bonitatem essentialem quae consequitur speciem actus, quia actus
specificatur ex objecto. Si autem comparentur praedictae dilectiones
quantum ad habitus, sic oportet quod vel intelligatur de dilectione
inimicorum quae est necessitatis; et sic nulla est comparatio, quia
idem habitus est aequalis respectu utriusque; vel de dilectione
inimicorum quae est perfectionis; et sic dilectio inimicorum includit
dilectionem amicorum, et non e converso; et sic dilectio inimicorum
melior est.
Ad primum ergo dicendum, quod dilectio qua tantum amici diliguntur,
non procedit ex gratia; et ideo non potest esse meritoria, nec
mercedem habere: sed tamen si actus dilectionis qua amicos diligimus,
sit gratia informatus, meritorius est, et mercedem habet.
Ad secundum dicendum, quod diligere inimicum non omnibus modis
perfectionis est; sed inquantum perfectionis est, efficitur magis
meritorium, secundum quod exigit majorem conatum.
Ad tertium dicendum, quod difficultas non facit ad meritum nisi
inquantum facit majorem inclinationem et conatum voluntatis in aliquid.
Ad quartum dicendum, quod debitum non diminuit rationem meriti nisi
quatenus diminuit rationem voluntarii, secundum quod quamdam
necessitatem importat. Sed si voluntarie debitum reddatur,
nihilominus ibi erit tantum meriti quantum est ibi de ratione
voluntarii.
Ad quintum dicendum, quod natura non est contraria gratiae: unde
admixtio naturae ad gratiam non facit remissionem in effectibus
gratiae, quae causatur ex permixtione contrarii.
Ad sextum dicendum, quod actus habet bonitatem ex objecto et ex fine:
et bonitas quae est ex objecto, est materialis respectu illius quae est
ex fine, quam voluntas attendit: et penes istam potius consistit
meritum.
Ad septimum dicendum, quod in illis quae se habent secundum additionem
unius ad alterum, est consequentia in contrario, non consequentia in
ipso; sicut patet in homine et animali; sicut enim se habet homo ad
animal, ita se habet non animal ad non homo. Unde quia conatus qui
est in dilectione inimicorum, se habet ex additione ad illum qui est in
dilectione amicorum; ideo sicut diligere inimicum est meriti, secundum
quod est major conatus, ita dimittere dilectionem amicorum est magis
malum.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procedit de bonitate quam actus
habet ex propria ratione suae speciei, quae est ex objecto.
|
|