|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod diligere proximum sit
magis meritorium quam diligere Deum. Naturalibus enim non meremur.
Sed diligere Deum est naturale: quia amor summi boni omnibus
naturaliter inest, ut dicit Dionysius. Ergo diligere Deum est minus
meritorium quam diligere proximum, quod non est adeo naturale.
2. Praeterea, illud quod est fructuosius, videtur esse magis
meritorium. Sed ea quae pertinent ad vitam activam, sunt magis
laboriosa et fructuosa quam ea quae pertinent ad contemplativam. Ergo
sunt magis meritoria. Sed dilectio proximi pertinet ad vitam activam,
dilectio autem Dei ad contemplativam. Ergo est magis meritorium
proximum diligere quam diligere Deum.
3. Praeterea, sicut diligere inimicum ponitur in ultimo gradu, ita
diligere Deum ponitur in primo gradu caritatis. Sed diligere inimicum
est magis meritorium quam diligere amicum. Ergo eadem ratione diligere
proximum quam diligere Deum.
4. Praeterea, illud quod praesupponit aliud et non convertitur,
videtur esse perfectius. Sed dilectio proximi praesupponit dilectionem
Dei, quia est ratio diligendi proximum. Ergo dilectio proximi est
magis meritoria quam dilectio Dei.
5. Praeterea, actus in quo exigitur major conatus, oportet quod sit
magis meritorius. Sed major conatus exigitur ad diligendum inimicum
quam ad diligendum Deum. Ergo dilectio proximi, ad minus quantum ad
dilectionem inimicorum, est magis meritoria quam dilectio Dei.
1. Sed contra, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed
dilectio proximi non est meritoria nisi inquantum ordinatur ad Deum
actu vel habitu. Ergo dilectio Dei est magis meritoria.
2. Praeterea, quanto caritas est magis intensa, magis erit
meritoria. Sed intensius diligit caritas Deum quam proximum. Ergo
in hoc magis meretur.
3. Praeterea, quaelibet virtus efficacius operatur circa objectum
suum, quanto est sibi magis proprium, et per se. Sed objectum per se
caritatis est Deus, proximus autem non nisi consequenter; sicut
magnitudo visus consequenter, color per se. Ergo cum mereri sit
effectus caritatis, videtur quod sicut visus melius cognoscit colorem
quam magnitudinem (quia circa colorem non decipitur, sicut circa
magnitudinem); ita caritas magis mereatur in dilectione Dei quam in
dilectione proximi.
4. Praeterea, quod est difficilius, videtur esse magis meritorium.
Sed diligere Deum videtur difficilius quam diligere proximum; dicitur
enim 1 Joan. 4, 20: qui proximum quem videt, non diligit;
Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Ergo dilectio Dei est
magis meritoria quam dilectio proximi.
Respondeo dicendum, quod dilectio Dei est causa et ratio dilectionis
proximi; unde dilectio Dei includitur virtute in dilectione proximi
sicut causa in effectu, et dilectio proximi includitur in dilectione
Dei sicut effectus in causa potestate. Nihilominus tamen alius est
motus dilectionis qui terminatur in proximum et qui sistit in Deo,
sicut alius actus est quo considerantur principia et conclusiones,
quamvis praedicto modo mutuo se includant. Comparando ergo hos duos
motus ex duabus partibus, ut supra dictum est, invenimus dilectionem
Dei potiorem quam dilectionem proximi, scilicet et quantum ad
objectum, quod est competentius dilectioni, et quantum ad voluntatem,
quae intensius et promptius afficitur in Deum quam in proximum; et
ideo motus dilectionis in Deum est melior et magis meritorius quam
motus dilectionis in proximum, nisi dilectio proximi procedat ex majore
dilectione Dei, quam sit dilectio quae fertur in Deum immediate in
aliquo actu: quod quidem aliquando contingit, sed non semper: quia
minima dilectio caritatis in Deum sufficit ut extendat affectum in
proximum.
Ad primum ergo dicendum, quod illa quae sunt pure naturalia, non sunt
meritoria; sed illa quae procedunt ex natura perfecta caritate et
gratia, sunt meritoria, nec natura rationem meriti diminuit, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum, quod supposito quod actus activae vitae sit
magis meritorius quam actus contemplativae, quod forte non est verum,
ut infra, dist. 35, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 2,
dicetur, non oportet quod dilectio proximi sit magis meritoria quam
dilectio Dei: quia dilectio Dei est principium eorum quae ad utramque
vitam pertinent, ut dictum est. Vel aliter dicendum, quod dilectio
Dei et proximi, quantum ad actum interiorem, pertinet ad vitam
contemplativam; unde Gregorius dicit super Ezech. quod contemplativa
vita insistit dilectioni Dei et proximi; sed quantum ad actus
exteriores utraque ad vitam activam pertinet; quamvis hujusmodi actus
in proximos extendatur, quia Deus operum nostrorum non eget.
Ad tertium dicendum, quod dilectio inimici non erat magis meritoria
nisi inquantum procedebat ex fortiori virtute; quae fortitudo
attendebatur secundum quod voluntas intensius Deo adhaerebat; unde non
sequitur quod dilectio proximi sit magis meritoria, nisi magis etiam
Deus diligeretur.
Ad quartum dicendum, quod dilectio proximi praesupponit dilectionem
Dei, non sicut perfectius minus perfectum, sicut erat in aliis
gradibus, sed sicut effectus causam; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod ille conatus voluntatis non est nisi ex hoc
quod vehementius ad Deum afficitur, ut dictum est prius: quia nullus
conatur ad aliquid, nisi secundum desiderium finis.
Hoc autem quod in contrarium objicitur, quod diligere Deum est
difficilius, intelligendum est non de dilectione naturali, qua omnia
ipsum amant, sed de dilectione gratuita. Et haec etiam dicitur
difficilior, non quasi laboriosior, cum sit dulcior, sed quia magis
vires naturae excedit, quia est in altius objectum.
|
|