|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod meritum non consistat in
caritate principaliter. Gratia enim dicitur esse principium merendi.
Sed caritas non est idem quod gratia. Ergo non consistit meritum
principaliter penes caritatem.
2. Praeterea, actus est meritorius per ordinem ad finem, sicut et
laudabilis. Sed cujuslibet virtutis est facere actum laudabilem.
Ergo et facere actum meritorium; et ita videtur quod meritum non
consistat penes caritatem.
3. Praeterea, nullus meretur nisi justificatus. Sed fidei est
justificare, ut patet Rom. 5. Ergo apud ipsam praecipue est virtus
meritoria.
4. Praeterea, illud quod facit ad diminutionem meriti, non videtur
esse radix merendi. Sed caritas facit diminutionem meriti, quia facit
omnia facilia non solum inquantum est habitus, sed etiam inquantum est
amor, ut ex praedictis patet. Cum ergo difficultas faciat ad
meritum, videtur quod caritas non sit radix merendi.
5. Praeterea, si caritas esset radix merendi, ubicumque esset
aequalis caritas, esset aequale meritum. Sed aliquando aliquis habens
parvam caritatem, facit aliquem actum in quo magis meretur quam ille
qui habet magnam caritatem in aliquo parvo actu quem facit. Ergo
caritas non est radix merendi.
1. Sed contra, illud videtur esse radix merendi sine quo nullum
meritum valet. Sed caritas est hujusmodi, ut patet 1 Corinth.
13. Ergo caritas est radix merendi.
2. Praeterea, illud videtur esse radix merendi quod opponitur omni
demerito. Sed caritas est hujusmodi. Ergo ipsa est radix merendi.
3. Praeterea, ex hoc meremur quod Deo conjungimur. Sed hoc facit
caritas. Ergo ipsa est radix merendi.
Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 18, art. 2, dictum
est, meritum proprie dicitur quod aliquis exhibet ad hoc quod faciat
aliquid suum, quod est praemium meriti. Unde ad meritum requiruntur
duo principaliter. Unum est quod sit exhibitum, et non extortum. Et
quia nihil potest exhiberi nisi quod in potestate exhibentis est, ideo
requiritur quod sit voluntarium, quia voluntas facit nos esse dominos
nostrorum actuum. Aliud requiritur ut hoc quod exhibetur, sit
sufficiens ad faciendum suum illud quod exhibetur. Et ex utraque parte
principalitas merendi est ex caritate. Ipsa enim est in voluntate,
sicut in subjecto, ipsam perficiens quantum ad primum actum ejus, et
principalem: et iterum cum sit amor Dei, facit amatum ipsum, quod
est proemium, esse suum, inquantum unit ei; et ideo principalitas
meriti est in caritate, in aliis autem secundum quod caritate
informantur.
Ad primum ergo dicendum, quod gratia facit meritum sicut principium
remotum constituens nos in esse spirituali, sine quo non possumus
mereri aliquod spirituale; sed caritas est sicut principium proximum.
Ad secundum dicendum, quod fides non justificat nisi per caritatem sit
formata. Ideo autem specialiter fidei attribuitur justificatio, quia
primum in quo distinguitur justus ab injusto, est actus fidei, sicut
primum in quo distinguitur vivum a non vivo, est actus nutritivae
potentiae; et ideo dicitur vivere secundum illam potentiam, et sentire
secundum tactum, qui est primus sensuum, ut dicitur 2 de anima.
Ad tertium dicendum, quod actus aliarum virtutum non sunt meritorii
nisi inquantum sunt informati caritate; sicut nec actus virtutum sunt
laudabiles nisi inquantum sunt voluntarii.
Ad quartum dicendum, quod difficultas non facit ad meritum, nisi
forte dimissionis poenae per modum cujusdam commutationis; sed ad
meritum quod ordinatur ad consecutionem boni, ad quod proprie ordinem
habet, non facit, nisi secundum quod exigitur major conatus, qui est
secundum majorem inclinationem voluntatis in illud. Et quia habitus et
amor ex hoc faciunt facilitatem, quia faciunt majorem inclinationem
voluntatis; ideo talis facilitas non diminuit rationem meriti.
Ad quintum dicendum, quod habitus virtutum quamvis inclinent
voluntatem, tamen non cogunt: et ideo potest esse quod habitum majorem
habens, quandoque minorem intensionem inducit in actu, sicut etiam
quandoque nullam: et tunc actus ex majori caritate procedens minus
intensus, est magis meritorius respectu praemii accidentalis, quod
respicit ipsum actum; sed minus respectu praemii essentialis, quod
respicit capacitatem, quae est ex habitu caritatis.
|
|