|
Postquam determinavit Magister de caritate, hic determinat de ejus
duratione. Dividitur autem in partes duas: in prima parte determinat
de duratione caritatis quantum ad suam essentiam; in secunda de
duratione ejus quantum ad ordinem ejus, ostendens qualis in Christo
fuerit, et in beatis futurus sit, ibi: nunc autem superest
investigare si Christus, secundum quod homo, ordinem diligendi
praescriptum servaverit. Prima in duas: in prima determinat de
duratione caritatis; in secunda de duratione aliorum habituum, ibi:
advertendum etiam est et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit
opinionem falsam quorumdam, qui dixerunt caritatem non posse amitti,
et rationes opinionis illius; secundo objicit in contrarium, ibi:
quos ratio vincit, et auctoritas; tertio solvit rationes in contrarium
inductas, ibi: quod vero apostolus ait, caritas nunquam excidit, pro
illis nullatenus facit. Hic est duplex quaestio. Prima de
evacuatione caritatis per peccatum. Secunda de evacuatione ejus per
gloriam. Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum caritas semel
habita possit amitti; 2 utrum aliquis possit de libro vitae deleri;
3 utrum minima caritas possit cuilibet tentationi resistere; 4 de
quantitate caritatis in resurgente.
|
|