|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habens caritatem non
possit eam amittere. Omnis enim qui habet caritatem, est natus ex
Deo, quia caritas facit filios Dei. Sed omnis qui natus est ex
Deo, non peccat, ut dicitur 1 Joan. 3. Ergo omnis qui habet
caritatem non peccat; et ita caritas semel habita non potest amitti.
2. Praeterea, in quolibet habente caritatem est meritum vitae
aeternae: quia caritas est principium merendi, ut dictum est. Sed
injuste agitur cum aliquo, si non reddatur ei quod meruit, quia hoc
est ei debitum. Ergo cuilibet habenti aliquando caritatem dabitur vita
aeterna. Sed nulli dabitur vita aeterna nisi finaliter habeat
caritatem. Ergo quicumque habet caritatem, finaliter habebit eam; et
ita non potest ad minus finaliter amitti, ut videtur.
3. Praeterea, illud quod est fortissimum, non potest vinci a
debilissimo. Sed caritas est fortissima, quia est fortis ut mors, ut
dicitur Cant. ult.: peccatum autem est debilissimum, quia malum est
infirmum et pigrum, ut dicit Dionysius. Ergo caritas non potest per
peccatum expelli. Sed nullo alio modo potest amitti. Ergo caritas
semel habita amitti non potest.
4. Praeterea, radix omnis mali est cupiditas: 1 Tim. 6. Sed
caritas non compatitur secum cupiditatem, ad minus perfecta, ut dicit
Augustinus in Lib. 83 quaestionum. Ergo qui habet caritatem, non
potest incidere in aliquod malum; et ita non potest eam amittere.
5. Praeterea, si peccatum expellit caritatem, aut peccatum quod
est, aut peccatum quod non est. Sed non peccatum quod est, quia
illud caritatem non superat; nec illud quod non est, quia illud quod
non est, non potest agere. Ergo peccatum nullo modo expellit
caritatem.
6. Praeterea, illud quod est in minori parte, magis distat ab eo
quod est in pluribus, quam ab eo quod est ad utrumlibet. Sed ex eo
quod est ad utrumlibet, non potest aliquid procedere, ut dicit
Commentator in 2 Physic. Ergo multo minus ab eo quod est in minori
parte. Sed caritas quamvis non faciat necessitatem ad bonum ut semper
fiat, facit tamen inclinationem ut pluries fiat. Ergo non potest ille
qui habet caritatem, facere malum, ad quod se habet sicut in minori
parte; et ita non potest peccare, vel caritatem amittere.
7. Praeterea, amor caritatis est fortior quam amor naturalis. Sed
amor naturalis non amittitur per peccatum. Ergo nec amor caritatis.
8. Praeterea caritas est major fide; et utrumque est donum Dei.
Cum ergo fides non tollatur per peccatum mortale, videtur quod nec
caritas.
1. Sed contra, Apoc. 2, 4: habeo adversum te pauca, quia
caritatem primam reliquisti. Ergo caritas potest amitti.
2. Praeterea, in eo qui cadere non potest, non est necessaria
cautela. Sed stanti per caritatem necessaria est cautela; 1
Corinth. 10, 12: qui stat, videat ne cadat. Ergo caritas
potest amitti.
3. Praeterea, David caritatem prius habuit; alias non sibi
reddendam laetitiam salutarem peteret; et tamen peccavit, et caritatem
amisit, quam sibi restitui petit. Ergo caritas semel habita potest
amitti.
4. Praeterea, quicumque non potest peccare, habet liberum arbitrium
confirmatum. Sed non omnis qui habet caritatem, habet liberum
arbitrium confirmatum. Ergo aliquis habens caritatem potest peccare,
et ita caritatem amittere.
Respondeo dicendum, quod opinio ponentium caritatem non posse amitti
propter suam firmitatem, est similis opinioni Socratis, qui posuit,
quod habens scientiam non potest peccare, propter nobilitatem et
certitudinem scientiae, ut dicit philosophus in 8 Ethicor.: et ideo
utriusque est similis et probatio et improbatio, et probationis
solutio. Utraque enim potissime per experientiam improbatur; probatur
autem per firmitatem scientiae et caritatis. Solvit autem philosophus
praedictam probationem de scientia per hoc quod scientia principaliter
in universali consistit, operationes autem circa singularia sunt. Et
ideo concupiscentia, quae in particulare bonum tendit, nisi
reprimatur, deductionem scientiae universalis ad particulare impedit,
considerationem scientiae in particulari operabili absorbens, et
rationem, ita ut quamvis incontinens in fervore concupiscentiae
constitutus universale recte consideret, et non tantum habitu teneat
(ut quod omnis fornicatio fugienda est), tamen quando ad hoc
particulare descenditur per concupiscentiam, habitu rationis rectae
ligato, in actum rectae considerationis circa particulare homo prodire
non potest. Similiter etiam caritas principaliter est circa bonum
aeternum; unde facit universalem conceptionem haberi, quia nihil
contra Deum faciendum est; sed quando ad particulare descenditur,
tentatio aliqua inclinationem praedictam caritatis absorbet, ut dictum
est de scientia. Sed quia caritas vehementius diligit Deum quam
aliqua concupiscentia diligat aliquod commutabile bonum; si aliquis
affectum quem habet ad Deum, ad opus particulare extenderet, ut ad
regulam operis, nunquam incideret in peccatum. Sed quia in potestate
nostra est uti caritatis actu, vel non uti, cum caritas voluntatem non
cogat; ideo affectio commutabilis boni praevalet, et inducit
peccatum. Et propter hoc patet quod omne peccatum est ex errore, et
ex contemptu negligentiae. Unde Boetius dicit: talia tibi
contuleramus arma, quae nisi prior abjecisses, invicta te firmitate
tuerentur. Sic ergo homo in peccatum lapsus caritatem amittit: quia
per peccatum a Deo dividitur, cum sibi alium finem constituat, cum
non possint duo esse fines ultimi. Unde cum caritas habeat causam
conjunctam ad Deum, statim amittitur unico actu; et hoc invenitur in
omnibus accidentibus quae habent causam extra subjectum: quia nihil
potest permanere separatum a sua causa essentiali, sicut patet de
lumine. Secus autem est de habitibus qui habent causam in subjecto:
quia illi totaliter non destruuntur per unum actum peccati.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligendum est, si velit uti
gratia; per quod filius Dei est: per eam enim potest peccato
resistere.
Ad secundum dicendum, quod quidam dixerunt, quod caritas nunquam
meretur, nisi finalis. Sed hoc falsum est; quia caritas finalis non
potest dici nisi quae est in ultimo termino vitae; et tunc forte homo
nihil meretur, sed dormit. Unde dicendum, quod quolibet actu
caritatis meretur vitam aeternam, et efficit eam sibi debitam. Sed
quando peccat, jam efficitur quodammodo alius, ut philosophus dicit 9
Ethic., quia transmutatur ab eo quod erat sibi conveniens secundum
naturam, in id quod est praeter naturam; et ideo non oportet quod ei
reddatur; sicut etiam id quod est debitum reddi sano, non redditur
furioso.
Ad tertium dicendum, quod non est ex defectu caritatis quod a peccato
vincatur, sed ex defectu habentis caritatem, quia caritate non
utitur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod cupiditas quamvis non sit in actu in eo qui
habet caritatem, tamen est in radice, et potest caritatem impedire ne
in actum prorumpat; et quando non impeditur, tunc germinat, et
caritatem expellit.
Ad quintum dicendum, quod in eodem instanti in quo peccatum advenit,
caritas expellitur; et sicut illud est primum instans in quo peccatum
esse incipit, ita illud est primum in quo caritas non esse incipit,
sicut patet in naturalibus de duabus formis contrariis.
Ad sextum dicendum, quod illud quod est ad utrumlibet, inquantum ex
alia causa intrinseca movetur, sic determinatur ad alterum, et sic
potest ab eo effectus procedere. Unde quando non est determinatum
totaliter ab aliquo uno, potest etiam determinari ad oppositum; et sic
ab eo quod est in paucioribus respectu ipsius jam determinati per
primum, potest contrarium accidere ut in paucioribus propter aliud
determinans quod est contrarium illi determinanti ut in pluribus; et
sic est in proposito: quia sicut caritas, quantum est in se, ut in
pluribus inclinat ad bonum, ita affectio sensibilis inclinat ad
delectabile sensui, et ab hoc sicut ex quodam habitu inclinatur
voluntas ad peccatum.
Ad septimum dicendum, quod amor naturalis est secundum voluntatem
totaliter determinatam ad unum; non autem sic est de amore caritatis,
nisi in illis qui jam confirmati sunt.
Ad octavum dicendum, quod per peccatum non totaliter separatur homo a
Deo, quia sic esse desineret; sed quantum ad ultimam et perfectam
conjunctionem quam facit caritas. Et ideo non oportet quod fides per
peccatum tollatur, sicut caritas; sicut per interpositionem nubis aer
radios solis amittit, non tamen omnimodam claritatem, sicut quae est
ex reverberatione, qualis etiam apparet ubi non sunt radii solis.
|
|