|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liber vitae sit quid
creatum. Eccli. 24, 32: haec omnia liber vitae, Glossa: hoc
liber est vetus et novum testamentum. Hoc autem est quid creatum.
Ergo et liber vitae.
2. Praeterea, Apoc. 20, 12: alius liber est apertus, qui
est vitae; Glossa: Christus, qui tunc apparebit omnibus patens.
Sed non apparebit omnibus nisi secundum humanam naturam. Cum ergo
humana natura in Christo creata sit, videtur quod liber vitae sit quid
creatum.
3. Praeterea, liber, inquantum in eo Scriptura fit, est
receptivus extraneae impressionis. Sed res increata non suscipit
peregrinam impressionem. Ergo non est quid increatum, sed creatum.
4. Item, videtur quod sit proprium filii. Quia Psal. 39, 9:
in capite libri scriptum est de me: Glossa: in patre, qui est caput
nostrum. Sed illud in divinitate cujus caput est pater, est filius.
Ergo liber vitae est filius.
5. Item, videtur quod spiritus sanctus. Quia spiritui sancto
attribuitur vivificatio et in symbolo et Joan. 6, 64: spiritus
est qui vivificat. Ergo cum liber vitae ordinetur ad vitam, conveniet
spiritui sancto vel proprie, vel per appropriationem.
1. Sed contra, Augustinus, 20 de Civit. Dei: liber vitae est
praescientia Dei, quae falli non potest. Sed praescientia est quid
increatum essentiale et appropriabile filio. Ergo et liber vitae.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod liber vitae sit respectu Dei. Psal.
68: deleantur de libro viventium; Glossa: liber viventium est Dei
notitia. Sed Deus de se habet maxime notitiam. Ergo liber vitae est
respectu Dei.
2. Praeterea, ipse est fons vitae cujuslibet. Si ergo est
aliorum, quae habent vitam participative, multo amplius est sui
ipsius, qui habet vitam originaliter.
3. Item, videtur quod sit omnium creaturarum. Quia praescientia
est omnium. Sed liber vitae est divina praescientia, ut supra dictum
est. Ergo erit omnium.
4. Praeterea, Joan. 1, 3: quod factum est, in ipso vita
erat. Sed omnis creatura est facta. Ergo omnis creatura in libro
vitae scribitur.
5. Item, videtur quod sit etiam de malis. Luc. 10, super
illud: nomina vestra scripta sunt in caelis, dicit Glossa: sive
caelestia sive terrestria opera gesserit quis, per hoc quasi litteris
annotatus, apud Dei memoriam aeternaliter est affixus. Sed gerere
terrestria opera est malorum. Ergo cum nihil aliud sit liber vitae
quam reservatio divinae memoriae, videtur quod liber vitae sit etiam
malorum.
6. Item, liber vitae ordinatur ad vitam. Sed vita naturae est
communis bonis et malis; vita autem gratiae communis praescitis et
praedestinatis. Ergo liber vitae est malorum et bonorum, et
praedestinatorum et praescitorum.
1. Sed contra, illud dicitur esse scriptum in Deo quod habet
exemplar in ipso. Sed mala inquantum hujusmodi, non habent exemplar
in ipso. Ergo non sunt ibi scripta.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nihil quod sit ibi scriptum, debeat dici
inde deleri. Quia liber vitae est divina praedestinatio, ut dicit
Glossa Phil. 4. Sed a praedestinatione non dicitur aliquis
excidere. Ergo nec a libro vitae deleri.
2. Praeterea, liber in quo potest aliquid describi et deleri, est
mutabilis. Sed liber vitae est immutabilis, quia est quid increatum.
Ergo non potest aliquis inde deleri.
3. Praeterea, quod est secundum opinionem tantum, cum sit secundum
quid, non debet enuntiari simpliciter. Sed Glossa super illud
Psalm. 68: deleantur de libro viventium, dicit, hoc accipiendum
forte tantum secundum spem illorum qui se esse scriptos putabant. Ergo
videtur quod non debeat dici aliquem inde deleri.
1. Sed contra, Exod. 32, 33: qui peccaverit mihi, delebo
eum de libro meo. Sed multi peccant. Ergo multi delentur.
2. Praeterea, nullus simul est scriptus in libro vitae et damnatus.
Sed multi qui prius fuerunt scripti in libro vitae, postea damnantur,
sicut patet de discipulis Christi, quibus dictum est Lucae 10,
20: gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in libro vitae: ex
quibus tamen multi abierunt retrorsum, ut dicitur Joan. 6. Ergo
aliqui qui prius fuerunt ibi scripti, delentur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod liber vitae, de quo
nunc loquimur, metaphorice dicitur. Unde oportet quod ejus
significatio accipiatur secundum similitudinem libri materialis; de
cujus ratione videtur esse quod contineat figuras aliquas quasi
similitudines aliquas illorum qui per librum illum cognoscuntur; unde
et liber vitae dicitur, quia continet similitudines quibus potest
cognosci vita. Non est autem sufficienter liber vitae, quasi
perfectam cognitionem de vita faciens, nisi contineat similitudines de
vita cujuslibet in particulari; quia cognitio in universali est
imperfecta et in potentia. Sed habere hoc modo similitudines omnium
habentium vitam determinate, non est nisi divinae mentis, in qua sunt
exemplaria rerum omnium propria; et ideo liber vitae non est quid
creatum, sed est divina notitia de vita non solum in universali, sed
in particulari quantum ad omnes in quibus invenitur vita. Et quia
notitia est essentiale et appropriatum filio, ideo liber vitae
essentiale quiddam est in divinis, et filio appropriatur.
Ad primum ergo dicendum, quod vetus et novum testamentum dicitur liber
vitae, quasi faciens cognitionem de vita universali, et docens
praecepta quibus pervenitur ad vitam; non tamen facit notitiam de vita
uniuscujusque; et ideo aliquo modo potest dici liber vitae, sed non
secundum completam rationem.
Ad secundum dicendum, quod Christus secundum humanam naturam dicitur
liber vitae, quasi exemplar universale vitae, sed non quasi similitudo
particulariter faciens cognoscere vitam uniuscujusque.
Ad tertium dicendum, quod similitudines vel figurae istius libri non
sunt aliquid additum essentiae ejus: quia rationes exemplares, ut in
1 libro dictum est, sunt ipsa divina essentia; et ideo non oportet
quod recipiat peregrinas impressiones.
Ad quartum dicendum, quod pater dicitur caput libri, idest filii,
secundum quod liber appropriatur filio.
Ad quintum dicendum, quod quamvis vita approprietur spiritui sancto,
tamen notitia de vita appropriatur filio.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod liber vitae dicitur notitia
Dei. Quia autem liber proprie est illorum quorum notitiam facit per
figuras et similitudines existentes in libro; ideo illorum solum
notitia dici potest liber quae cognoscit Deus per similitudinem. Mala
autem non cognoscit Deus per similitudines existentes malorum in se,
sed cognoscuntur per modum privationis. Similiter etiam Deus seipsum
non cognoscit per similitudinem sui ipsius, sed per hoc quod sibi
secundum essentiam suam praesens est. Unde neque notitia quam habet de
seipso, neque notitia quam habet de malis, potest dici liber vitae,
nisi de malis poenae, inquantum sunt justa et bona, secundum quod
dicitur liber mortis. Vita autem inter bona computatur: unde oportet
quod liber vitae intelligatur respectu vitae quae in creaturis
invenitur. Et quamvis Deus habeat notitiam de vita naturae et gratiae
et gloriae (unde respectu cujuslibet dictarum vitarum posset dici Dei
notitia liber vitae); tamen perfecta ratio vitae non invenitur nisi in
vita gloriae, quae permixtionem mortis non patitur; et ideo liber
vitae secundum propriam sui acceptionem est notitia Dei quam habet de
vita gloriae uniuscujusque. Sic ergo differt liber vitae a scientia
Dei, quae est de temporalibus et aeternis; et a praescientia, quae
est de bonis et malis; et etiam a praedestinatione, quia
praedestinatio proprie de futuris est, et providentia directionem in
finem importat, cum sit propositum miserendi. Sed liber vitae
simplicem notitiam de vita importat, et non determinat aliquod tempus;
unde scripti in libro vitae dicuntur et qui vitam habent, et qui
habituri sunt.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod liber vitae, ut dictum est,
est notitia Dei de vita gloriae alicujus hominis. Res autem aliqua
dupliciter habet esse, scilicet in se et in sua causa: in se quidem
est simpliciter; in causa autem sua habet esse secundum quid. Causa
autem gloriae est gratia, sufficiens quantum in se est: unde qui habet
gratiam, habet jam vitam gloriae secundum quid. Cognitio ergo de vita
gloriae alicujus habetur a Deo dupliciter. Uno modo, inquantum Deus
scit ipsam vitam gloriae in isto esse, vel futuram esse simpliciter;
et tunc talis dicitur esse scriptus in libro vitae simpliciter, vel
adscriptus, ut quidam dicunt, ad similitudinem illorum qui
adscribuntur ad militiam, vel ad aliquod officium. Alio modo,
inquantum Deus scit vitam gloriae inesse isti, vel futuram esse in eo
in causa sua, quae est gratia; et talis dicitur secundum quid scriptus
in libro vitae, vel annotatus, ut quidam dicunt. Quia ergo non
potest esse ut scientia Dei fallatur, ideo quemcumque scit habiturum
vitam aeternam, habebit eam. Unde iste qui simpliciter scriptus est
vel adscriptus in libro vitae, non potest inde deleri. Sed quia
gratia, quae est causa gloriae in eo qui habet praesentem justitiam,
quando ipse a justitia per peccatum decidit, desinit esse gloriae causa
in eo; ideo notitia Dei de gratia istius non est ut de causa gloriae:
unde jam ista cognitio gratiae istius quam Deus habet, non pertinet ad
librum vitae gloriae: et secundum hoc dicitur deleri de libro vitae,
non aliqua mutatione in libro facta, sed in ipso ex parte cujus accidit
quod gratia non est jam causa gloriae; et dicitur Deus aliquem de
libro vitae delere, inquantum permittit eum a justitia excidere per
peccatum.
Ad primum igitur dicendum, quod praedestinatio importat directionem in
finem, quod non importat liber vitae, ut dictum est, et ideo non
potest dici praedestinatus ille qui habet praesentem justitiam tantum;
potest autem aliquo modo dici scriptus in libro vitae, ut dictum est.
Ad secundum patet solutio per id quod supra dictum est.
Ad tertium dicendum, quod Glossa illa loquitur de Scriptura qua
aliquis scriptus est in libro vitae simpliciter.
|
|