|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non quaelibet caritas
possit resistere cuilibet tentationi. Sicut enim caritas obsistit
peccato, ita et ratio, ut supra dictum est. Sed non quaelibet ratio
potest tentationi resistere, sicut patet in incontinentibus, qui
habent rationem rectam, et vincuntur, ut dicit philosophus. Ergo non
quaelibet caritas potest tentationi cuilibet resistere.
2. Praeterea, major est difficultas in resistendo malo quam in
operando bonum simpliciter. Sed caritas minima non potest in quodlibet
bonum. Ergo nec potest cuilibet tentationi resistere.
3. Praeterea, in resistendo maximae tentationi est maximum meritum,
cum sit ibi maxima pugna quae coronam meretur. Sed minima caritas non
potest in maximum praemium. Ergo nec resistere maximae tentationi.
4. Praeterea, caritas imperfecta non resistit venialibus. Sed
major est impugnatio mortalium quam venialium. Ergo non resistit
maximae tentationi.
5. Praeterea, 1 Corinth. 10, 13: fidelis Deus, qui non
patietur vos tentari supra id quod potestis. Sed illi quibus
scribebatur, habebant gratiam, sicut patet in principio epistolae.
Ergo aliqua tentatio est supra posse habentis gratiam vel caritatem.
1. Sed contra, non potest evitari omne peccatum, nisi omni
tentationi resistatur. Sed minima caritas potest vitare omne
peccatum, cum etiam homo in puris naturalibus existens hoc potuisset.
Ergo caritas quaelibet potest omnem tentationem vincere.
2. Praeterea, plus diligit caritas legem Dei quam cupiditas millia
auri et argenti, ut dicit Glossa super Psalm. 118. Sed major
dilectio minori tentationi resistere potest. Ergo quaelibet caritas
resistere potest cuilibet tentationi.
3. Praeterea, nullus peccat in eo quod non potest vitare, ut
Augustinus dicit. Si ergo habens caritatem non posset cuilibet
tentationi resistere, videtur quod tentationi consentiens non
peccaret.
Respondeo dicendum, quod resistere tentationi dupliciter dicitur.
Uno modo ut quis a tentatione non vincatur; alio modo ut quis
tentationem vincat. Dicitur enim aliquis a tentatione vinci, quando a
proposito bono trahitur per tentationem in consensum peccati; sicut est
in incontinente qui habet rationem rectam, sed deducitur. Qui enim
non habet propositum bonum, ut intemperatus, sive luxuriosus, non
vincitur, quia libenter id agit. Vincit autem qui non solum a
tentatione superveniente in actum peccati non deducitur, sed etiam ex
magnitudine virtutis, quasi nihil tentationem parvipendit. Qui vero
difficultatem a tentatione patitur, sed non deducitur; resistit quidem
tentationi cum non consentit, sed non vincit, proprie loquendo.
Loquendo ergo primo modo de resistentia peccati, sic quaelibet caritas
potest resistere peccato propter liberum arbitrium liberatum a servitute
peccati, quamvis difficultatem patiatur propter tentationis impulsum.
Loquendo vero de tentatione secundo modo, sic caritas quae est parva
in principio tentationis, potest tentationibus resistere, quia in fine
tentationis fit magna, cum Deus pugnanti auxilium semper administret.
Si tamen ponatur quod semper parva maneret, non posset per modum
dictum tentationi resistere.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de incontinente et
habente caritatem: quia habens caritatem habet jam habitum virtutis,
quam non habet incontinens: et praeterea incontinens etiam non vincitur
quando non posset resistere, si vellet ratione recta quam habet uti,
ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit major difficultas laboris, non
tamen est major difficultas quae attenditur secundum excessum operis ad
potentiam; qua attenditur in virtutibus, ut dictum est.
Ad tertium potest dici, quod etiam minima caritas potest in magnum
meritum respectu praemii accidentalis, non autem respectu praemii
substantialis, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod venialibus etiam resistere posset, si
aliquis caritate contra venialium tentationem uteretur, non ut vitaret
omnia, sed quia potest singula vitare.
Ad quintum dicendum, quod apostolus loquitur quantum ad id quod homo
potest sustinere sine animi perturbatione; quod non potest nisi caritas
perfecta, ut in magnis tribulationibus aequanimitatem servet.
|
|