|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fides non evacuetur.
Fides enim est fundamentum spiritualis aedificii. Sed fundamentum
immobile manet, quidquid superaedificetur. Ergo fides non evacuatur
adveniente gloria.
2. Praeterea, nihil expellitur nisi a suo contrario. Sed gloria
non est contraria fidei. Ergo adveniente gloria non evacuatur fides.
3. Praeterea, perfectum et imperfectum circa ea quae sunt diversa
specie, bene se compatiuntur in eodem, sicut quod homo habeat
perfectam geometriam, et imperfectam grammaticam. Sed visio gloriae
et fides sunt alterius speciei. Ergo visio gloriae non expellit
fidem.
4. Praeterea, opinio et scientia habent se sicut cognitio perfecta
et imperfecta; et similiter cognitio matutina et vespertina in
Angelis. Sed in hominibus manent simul scientia et opinio; et in
Angelis simul cognitio matutina et vespertina. Ergo fides manet cum
visione patriae.
1. Sed contra est quod apostolus dicit 1 Corinth. 13.
2. Praeterea, fides est non apparentium. Sed in patria nihil erit
non apparens eorum quorum est fides. Ergo ibi fides non erit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nec spes evacuetur. Quia sicut se habet
spes ad bona, ita se habet timor ad mala. Sed in damnatis semper
manebit timor servilis. Ergo et similiter in beatis manebit spes.
2. Praeterea, Eccli. 24, 29: qui edunt me adhuc esurient;
et loquitur de fruitione divinae sapientiae quae erit in patria. Sed
esuriens expectat aliquid in futurum. Ergo sancti expectabunt aliquid
in futurum etiam de praemio substantiali.
3. Praeterea, in fide quae evacuatur, invenitur aliquid commune
fidei et gloriae, scilicet visio. Sed non invenitur aliquid in spe
quod possit in patria esse: quia id quod est substantia spei, est
expectatio, quae non manebit in patria. Ergo videtur quod non
evacuetur spes.
1. Sed contra, Rom. 8, 24: quod videt quis quid sperat? Sed
sancti videbunt in patria quidquid expectaverunt. Ergo spes in eis non
erit.
2. Praeterea, spes est expectatio beatitudinis futurae. Sed
beatitudo in patria jam non erit futura. Ergo neque spes erit ibi.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod aliquid de substantia habitus fidei et
spei remanebit idem numero. Quia in omni mutatione oportet esse
aliquid commune utrique terminorum. Sed fides et spes mutantur in bona
gloriae. Ergo oportet quod aliquid de substantia habitus fidei et spei
maneat idem numero.
2. Praeterea, sicut caritas adveniens opponitur fidei informi non
secundum substantiam fidei, sed secundum informitatem; ita gloria
adveniens opponitur fidei non secundum substantiam visionis, sed
secundum imperfectionem tantum. Sed caritas adveniens tollit
informitatem et remanet idem habitus numero fidei quantum ad
substantiam, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 3, art.
4, quaestiunc. 1. Ergo et similiter gloria adveniens tollit tantum
imperfectionem, et dimittit eamdem substantiam habitus numero.
3. Praeterea, quando scientia imperfecta crescit in perfectam, non
tollitur substantia scientiae: similiter nec substantia corporis,
quando ex puero fit vir; sed manet idem homo. Sed apostolus
evacuationem fidei comparat perfectioni scientiae et aetatis. Ergo
substantia fidei manet eadem numero.
1. Sed contra, formae quando destruuntur, sicut ex nihilo totaliter
sunt, ita totaliter in nihilum tendunt. Sed fides et spes cum sint
habitus, formae quaedam sunt. Ergo cum adveniente gloria
destruantur, ut dicit apostolus, videtur quod nihil ipsarum maneat
secundum numerum idem.
2. Praeterea, impossibile est quod aliquid sit idem numero quod non
sit idem specie, sicut dicit philosophus de fide et opinione in 4
Topicor. Sed visio patriae et fides differunt specie multo plus quam
fides et opinio. Ergo visio fidei et patriae non est idem numero.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in fide est cognitio
quaedam et modus cognoscendi, quia cognoscit in speculo et in
aenigmate; modus autem imperfectionis est, et obscuritatem importat.
Unde cum gloria adveniens omnem imperfectionem et obscuritatem tollat,
tollet quidem modum fidei quantum ad modum cognoscendi, sed remanebit
cognitio eorum quorum est fides, non quidem jam aenigmatica, sed
clara.
Ad primum ergo dicendum, quod quantum ad id quod habet de cognitione,
fides est fundamentum, non quantum ad id quod habet de aenigmate; unde
quantum ad id quod est fundamentum, manebit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis gloriae visio non sit contraria
fidei quantum ad id quod habet de cognitione, est tamen sibi contraria
quantum ad id quod habet de aenigmate; et ex hac parte eam expellit.
Ad tertium dicendum, quod perfectio et imperfectio cognitionis circa
diversa bene se compatiuntur, sed non circa idem; et ideo aliquis
potest habere simul imperfectam cognitionem de his quae pertinent ad
unum, et perfectam de his quae pertinent ad aliud. Sed non est simile
in proposito; quia fides et visio gloriae est de eodem.
Ad quartum dicendum, quod opinio et scientia, quamvis sint de eodem,
non tamen secundum idem medium, sed secundum diversa; et ideo possunt
esse simul; sed fides et visio patriae sunt de eodem, et secundum idem
medium: quia fides assentit veritati primae propter se, et similiter
visio gloriae; et ideo perfectio unius non patitur imperfectionem
alterius. Cognitio autem matutina et vespertina quamvis sint de eodem
secundum rem, non tamen sunt de eodem secundum idem esse; quia
cognitio matutina est de re secundum quod habet esse in verbo; cognitio
autem vespertina de re secundum quod habet esse in propria natura; et
ideo non est simile.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod de habitibus oportet ex actibus
judicium sumere. Est autem duplex actus; scilicet actus qui est actus
imperfecti inquantum hujusmodi, sicut motus; et actus qui est actus
perfecti inquantum hujusmodi, sicut operatio consequens formam.
Contingit autem quandoque quod actus perfecti inveniantur in imperfecto
secundum quod jam participat aliquid de perfectione, sicut aliquid de
actu albi est in pallido. Quando ergo imperfectum ad perfectionem
venit, actus qui est ejus inquantum habet aliquid de perfectione in
quam tendebat, manet quantum ad id quod est substantia actus, sed
tollitur quantum ad id quod erat de imperfectione actus; sicut loquela
balbutientis pueri tollitur, quando venit ad perfectam aetatem,
quantum ad id quod imperfectionis erat in ipso; manet autem quidquid
erat de perfectione et de substantia loquelae. Sed motus qui est actus
imperfecti, quando pervenitur ad terminum motus, non manet quantum ad
aliquid substantiae actus, sed quantum ad radicem, secundum quam motus
inerat, quae erat proportio quaedam et ordo imperfecti ad
perfectionem. Cognitio autem, inquantum hujusmodi, importat actum
perfecti; et ideo cognitio quae habetur in statu imperfectionis, manet
quantum ad id quod cognitionis est, imperfectione sublata. Spes autem
inquantum tendit in arduum quod est nondum habitum, et futurum
expectatum, est sicut actus imperfecti, cum sit quasi quidam motus;
et ideo cum ad perfectum venerit, non manet id quod expectationis aut
spei est; sed hoc tantum in quo haec expectatio radicabatur, scilicet
ordo et proportio ipsius hominis ad illa jam habita, quorum, dum non
habebantur, erat spes; et ideo non ponitur aliquid speciale succedens
spei, sed tentio sive comprehensio beatitudinis, quae dicit ordinem
hominis ad Deum jam habitum, cujus non habiti erat spes; unde ordo
iste communis est utrobique; et quantum ad hunc ordinem spes manet,
sed quantum ad naturam actus sui transit.
Ad primum igitur dicendum, quod illi qui erunt in poenis, cum sint
remoti a participatione aeternitatis, erunt semper in motu et
successione; et propter hoc poterit esse timor futuri mali. Sed illi
qui erunt in patria, erunt maxime quantum ad praemium substantiale in
participatione aeternitatis; et ideo secundum hoc non erit in eis
aliquid de praemio futuri, sed totum simul habent; unde non remanet in
eis spes.
Ad secundum dicendum, quod illa fames non importat expectationem
futuri, sed aufert fastidium jam habiti. Unde respectu praemii
substantialis non erit ibi expectatio, sed fruitio plena: sed respectu
aliquorum accidentalium, vel etiam stolae corporis, poterit ibi esse
expectatio, sed non spes, ut supra, 26 dist., quaest. 2, art.
1, quaestiunc. 2, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod etiam in spe invenitur aliquid quod manet in
patria, scilicet ordo et proportio ad expectatum bonum. Sed iste ordo
erit perfectus in patria, in via autem imperfectus propter absentiam
ejus ad quod est.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ablatio alicujus quod est de
substantia rei, inducit corruptionem rei illius; non autem sublatio
alicujus quod se habet accidentaliter ad rem illam. Imperfectio autem
illa quam tollit gloria a fide, est substantia fidei, et ad speciem
ejus pertinens: quod patet ex hoc quod accipitur secundum rationem
objecti, a quo fides speciem recipit. Obscuritas enim, quam aenigma
importat, ad genus cognitionis pertinet. Et ideo oportet quod,
remota ista imperfectione, substantia et species fidei destruantur,
sicut si ab asino removeatur sua irrationabilitas. Quia autem fides
forma quaedam est accidentalis simplex, non composita ex materia et
forma; ideo ipsa destructa non remanet aliquid fidei idem numero, sed
idem genere; sicut patet quod quando ex albo fit nigrum, vel e
converso, manet id quod coloris est, non idem numero color, sed idem
genere; sed manet eadem lux numero cum est perfecta et imperfecta;
quia illa imperfectio vel perfectio non pertinet ad speciem lucis, sed
accidentalis est. Et similiter est dicendum de spe, in qua etiam quod
dictum est, magis apparet.
Ad primum ergo dicendum, quod commune quod manet in mutatione, idem
numero est subjectum, sed idem genere manet in natura generis; et ita
in hac transmutatione manet eadem numero anima; sed visio vel cognitio
idem genere.
Ad secundum dicendum, quod informitas illa non est de pertinentibus ad
speciem fidei, sicut imperfectio aenigmatica; et ideo non est simile.
Et similiter dicendum ad tertium.
|
|