|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas viae
evacuetur. 1 Corinth. 13, 10: cum venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est. Sed caritas est ex parte: quia illud
praeceptum: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, non
totaliter impletur in via, ut supra dictum est, dist. 23, quaest.
3, art. 4. Ergo caritas evacuabitur.
2. Praeterea, destructa causa destruitur effectus. Sed fides
generat caritatem, sicut dicitur Matth. 1, in Glossa. Cum ergo
fides evacuetur, et caritas evacuabitur.
3. Praeterea, sicut fides est aenigmatica, ita et caritas; quia
caritas movet affectum in id quod non per speciem videtur. Sed fides
quae est aenigmatica, evacuabitur. Ergo et caritas.
4. Praeterea, motus cessat cum perventum fuerit ad terminum. Sed
caritas est quidam motus mentis in Deum. Ergo cum ad terminum
pervenietur, caritas cessabit.
5. Praeterea, ea quae sunt unius rationis, unum in alterum potest
proficere, si differant secundum perfectum et imperfectum. Sed
caritas viae quamvis possit crescere, nunquam tamen potest pervenire ad
modum caritatis patriae. Ergo caritas viae et patriae non sunt unius
speciei; et ita videtur quod caritas evacuetur.
1. Sed contra, 1 Corinth. 13, 8: caritas nunquam excidit.
2. Praeterea, praesentia amati non tollit amorem, sed auget.
Caritas autem est amor Dei. Ergo quando Deum praesentem videbimus,
non tolletur caritas, sed magis augebitur.
Respondeo dicendum, quod amor secundum rationem suae speciei non
importat aliquid imperfectionis, sed magis perfectionem, inquantum
importat terminationem affectus, et quamdam informationem in re amata;
unde gloria adveniens nihil de his quae ad speciem caritatis pertinent,
tollet; et ideo caritas non destruetur.
Ad primum ergo dicendum, quod illa imperfectio est accidentalis
caritati; et ideo ea remota, nihilominus caritas eadem numero
remanebit.
Ad secundum dicendum, quod fides est causa caritatis ratione
cognitionis; cognitio autem manebit, ut dictum est, art. praeced.
quaestiunc. 2.
Ad tertium dicendum, quod aenigma est essentiale fidei, quia pertinet
ad rationem proprii objecti; sed est accidentale caritati; et ideo non
est similis ratio.
Ad quartum dicendum, quod amare non dicit motum qui sit actus
imperfecti, sed qui est actus perfecti, sicut sentire et intelligere,
ut dicit philosophus in 3 de anima; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod caritas viae manens in via, non
potest pervenire ad perfectionem caritatis patriae, est propter statum
viatoris, et non quantum ad id quod est de ratione caritatis,
inquantum viator non possidet perfecte quod amat.
|
|