|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordo dilectionis qui
modo est, non fuerit in Christo, nec in sanctis qui sunt in patria,
quantum ad dilectionem inimicorum. Quia inimici sanctorum, ad minus
post diem judicii non erunt nisi Daemones et damnati. Sed ad illos
non est habenda caritas, ut supra, dist. 28, art. 5, dictum
est. Ergo non diligent inimicos.
2. Praeterea, in eis erit summa conformitas voluntatum ad Deum.
Sed Deus inimicos sanctorum non diligit, sed odit. Ergo nec
Christus et beati suos inimicos diligent.
3. Praeterea, quicumque diligit aliquem ex caritate, vult ei bonum
vitae aeternae. Sed hoc Christus non voluit inimicis, nec beati:
quia si vellent, etiam fieret. Ergo non diligunt inimicos ex
caritate.
1. Sed contra, diligere inimicum ad perfectionem caritatis
pertinet. Sed in Christo et in beatis est perfectissima et amplissima
caritas. Ergo ipsi inimicos diligunt.
2. Praeterea, Christus ex caritate dilexit illos pro quibus mortuus
est; Joan. 15, 13: majorem hac dilectionem nemo habet ut animam
suam ponat quis pro amicis suis. Sed mortuus est pro inimicis; Rom.
5. Ergo dilexit inimicos; et eadem ratione beati.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in eis non sit ordo caritatis quantum ad
se et proximum, et propinquos et extraneos. Augustinus in libro de
vera religione: perfecta justitia est, ut plus potiora bona, et minus
minora diligamus. Sed in patria erit perfecta caritas. Ergo proximum
meliorem se plus diliget aliquis quam seipsum, et similiter extraneum
quam propinquum secundum carnem.
2. Praeterea, in patria erit perfecta conformitas humanae voluntatis
ad Deum. Sed Deus plus diligit meliorem. Ergo et quilibet plus
diliget meliorem quam seipsum.
3. Praeterea, ille plus diligitur cui majus bonum optatur. Sed
quilibet homo vult majus bonum meliori se quam sibi in patria: quia
unicuique vult bonum quod habet, nec appetit alicui quod non habet:
quia sic desiderium non esset quietatum. Ergo plus diligit meliorem se
quam seipsum.
1. Sed contra, gloria perficit naturam. Sed ordo iste est a natura
hominis progrediens, ut homo se plus altero diligat. Ergo et gloria
hunc ordinem non aufert.
2. Praeterea, si aliquis salutem suam negligeret pro salute
alterius, peccaret. Sed in patria non erit aliquid inordinatum.
Ergo homo ibi semper plus diliget salutem suam quam alterius; et ita
plus amabit se quam alterum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Quaeritur quem Christus plus dilexerit, Petrum vel
Joannem; et videtur quod Joannem. Joan. ultim. 20: vidit illum
discipulum quem diligebat Jesus, sequentem. Hoc autem non dicitur
quia illum tantum diligeret. Ergo propter eminentiam dilectionis ad
ipsum.
2. Praeterea, dilectio in qua affectus effectui, vel signis
dilectionis non respondet, est dilectio simulationis. Cum ergo
Christus majorem familiaritatem Joanni exhibuerit quam Petro, et
ejus dilectio nullo modo fuerit simulata; videtur quod Joannem plus
Petro dilexerit.
1. Sed contra, Proverb. 8, 17: ego diligentes me diligo.
Sed plus dilexit Petrus, ut patet Joan. ultim. Ergo et plus
diligebatur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod inimici Christi
possunt accipi dupliciter; vel quantum ad finalem exitum, sicut
damnati, vel in actu, vel in praevisione divina; vel quantum ad
praesentem statum tantum, sicut Paulus tunc erat. Quantum ergo ad
primos inimicos est eadem ratio dilectionis in Christo quae in nobis ad
illos quos scimus damnatos; quia naturam ipsorum diligimus, et
considerata natura tantum eis vitam aeternam vellemus; sed considerata
justitia divina et eorum meritis, eis hoc non volumus, quia justitiam
divinam plus diligimus quam eorum naturam. Et prima voluntas est
voluntas antecedens, secunda est voluntas consequens; et ita Christus
diligebat inimicos qui erant damnati vel damnandi, volens eis bonum
voluntate antecedente, quae non semper impletur, sed non consequente,
sicut nec Deus. Et eadem ratio est de aliis beatis quantum ad illos
qui actu sunt damnati. Sed de damnandis forte nesciunt de omnibus qui
sunt. Sed quantum ad alios inimicos, secundum praesentem statum
tantum diligebat, et ad eos bona operabatur, quia pro eis mortem
subiit.
Et per hoc patet responsio ad objecta.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam dicunt, quod in patria erit Deus omnia in omnibus, et mens
tota in Deo quiescens, totam rationem dilectionis habebit in Deum;
et ideo Deum super omnia diliget, et alios tanto plus quanto erunt
Deo proximiores, etiam alios plus quam se, si sunt meliores. Sed
illud non videtur rationabiliter dictum: quia unusquisque tantum amabit
Deo frui, quantum diliget Deum; unde cum Deum super omnia diliget,
super omnia volet Deo frui; et ideo frui Deo plus optabit sibi quam
alii. Unde videtur quod magis se quam alium diliget. Praeterea,
affectus dilectionis non quiescit in aliquo, nisi in proprio objecto.
Sicut autem proprium objectum amoris est bonum, ita proprium subjectum
amoris istius hominis est bonum istius; unde et Deum summe diliget,
inquantum est summum bonum suum. Unde non oportet quod tanto aliquem
plus diligat quanto est simpliciter Deo proximior, sed quanto est Deo
proximior, inquantum est bonum suum; et ideo videtur probabilius quod
alii dicunt, quod quilibet ibi plus diliget se quam proximum. Sed de
comparatione propinquorum ad extraneos credo quod simpliciter loquendo,
plus unusquisque diliget extraneum meliorem quam consanguineum minus
bonum: quia plus attenditur ordo dilectionis quantum ad proximitatem ad
Deum quam quantum ad proximitatem ad seipsum, quamvis utrumque oportet
quod attendatur. Unde de aequaliter bonis plus diligit proximiorem,
sed de inaequalibus diligit meliorem.
Ad primum ergo dicendum, quod intelligendum est quod plus diligit
magis bona quae etiam sibi sunt magis bona, sicut bona spiritualia quam
corporalia.
Ad secundum dicendum, quod in hoc ipso voluntas nostra voluntati
divinae conformabitur quod sequetur motum naturaliter sibi impositum a
Deo.
Ad tertium dicendum, quod voluntate consequente vult majus bonum
alteri quam sibi, sibi autem intensius; sed voluntate antecedente vult
sibi majus. Sed hoc non impedit quietem desiderii: quia haec voluntas
non est voluntas simpliciter, sed conditionata, vel velleitas
quaedam, ut quidam dicunt.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicitur, Petrus plus
dilexit Christum dilectione quae ab ipso in membra diffunditur; sed
Joannes plus dilexit dilectione quae in Christo sistit; et ideo
Petro dominus commisit curam membrorum; Joanni autem curam matris,
quae ad personam ejus specialius spectabat. Unde et Petrus a Christo
plus diligebatur quantum ad affectum interiorem, quia donum majoris
caritatis erat ei tunc collatum. Sed Joannes magis diligebatur
quantum ad signa exterioris familiaritatis; et hoc propter quatuor
causas. Primo, quia per Joannem significatur vita contemplativa quae
familiariorem habet Deum, quamvis activa sit fructuosior, quae
significatur in Petro. Secundo propter aetatem, quia juvenis erat.
Tertio propter castitatem. Quarto propter ingenitam mansuetudinem.
Et per hoc patet solutio ad objecta: quia uterque plus diligebat, et
quodammodo plus diligebatur.
|
|