|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scientia quam modo
habemus, totaliter tolletur; 1 Corinth. 13, 8: scientia
destruetur. Sed accidens quod destruitur, totaliter tollitur. Ergo
scientia totaliter tolletur.
2. Praeterea, fides est magis spiritualis quam scientia. Sed fides
tolletur. Ergo et scientia.
3. Praeterea, consideratio scientiae est de delectabilibus maxime.
Si ergo scientia hic acquisita remanet, aliquis magnus clericus plus
habebit de gaudio quam aliqua vetula, quae erit majoris caritatis;
quod esse videtur impossibile.
4. Praeterea, illi qui sunt in patria, cognoscunt omnia quorum
scientiam habuerunt, et multo plura et melius, in verbo. Si ergo
scientia non est nisi ad cognoscendum, frustra in eis praeterita
scientia remaneret.
5. Praeterea, habitus ordinatur ad actum. Ergo ubi actus non
remanet, neque habitus remanere potest, quia frustra remaneret. Sed
actus scientiae qui modo est, non remanebit in patria: quia
consideratio scientiarum est in intelligendo cum phantasmate, non solum
in accipiendo scientiam, sed etiam in considerando ea quae aliquis jam
didicit; unde laeso organo imaginationis, impeditur operatio
intellectus etiam in aliis quae prius sciebat. Ergo nec scientia
remanebit.
6. Praeterea, scientiae quam nunc habemus, consideratio est
collativa. Sed iste modus conferendi non erit in patria: quia tunc
sequeretur quod esset ibi studium et disputatio, quod est absurdum.
Ergo scientia hic acquisita non remanebit in patria.
1. Sed contra, Magister in prima distinctione secundi libri dixit,
et philosophi etiam plures dicunt, quod anima posita est in corpore,
ut scientiis perficiatur. Sed frustra poneretur ad hoc, nisi post
corpus ei scientia remaneret. Ergo scientia remanebit.
2. Praeterea, constat quod illi qui sunt in Inferno, aliquid
cognoscunt esse de his quae prius cognoverunt, sicut patet de divite,
qui suorum memoriam habebat. Sed eis non addetur alia cognitio quam
hic habuerunt. Ergo prior scientia in eis remanebit.
3. Praeterea, si scientia destruatur cum corpore, erit bonum
temporale; et ita studium scientiae computabitur inter sollicitudines
rerum temporalium; quod videtur absurdum.
Respondeo dicendum, quod in scientia quam modo habemus, est tria
considerare: scilicet habitum, actum, et modum agendi. Modus autem
agendi est ut intelligat cum phantasmate: quia in statu viae verum est
quod dicit philosophus in 3 de anima, quod nequaquam sine phantasmate
intelligeret anima non solum quantum ad acquirendam scientiam, sed
etiam quo ad considerationem eorum quae quis jam scit: quia phantasmata
se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum. Actus autem
scientiae proprius est ut cognoscat conclusiones, resolvendo eas ad
principia prima per se nota. Habitus autem est quaedam qualitas
hominem habilitans ad hunc actum. Modus autem intelligendi praedictus
accidit humanae animae ex duobus. Uno modo ex hoc quod anima humana
est ultima secundum naturae ordinem in gradibus intellectus; unde se
habet intellectus ejus possibilis ad omnia intelligibilia, sicut se
habet materia prima ad omnes formas sensibiles; et propter hoc non
potest in actum exire prius quam recipiat rerum species, quod fit per
sensum et imaginationem. Alio modo ex hoc quod est forma corporis;
unde oportet quod operatio ejus sit operatio totius hominis; et ideo
communicat ibi corpus non sicut instrumentum per quod operetur, sed
sicut repraesentans objectum, scilicet phantasma; et inde contingit
quod anima non potest intelligere sine phantasmate etiam ea quae prius
novit. In anima ergo separata a corpore remanebit natura animae, sed
non remanebit unio ad corpus in actu; et ideo ea considerata in natura
sua tantum, non indigebit phantasmatibus quantum ad considerationem
eorum quae prius scivit, sed solum quantum ad considerationem eorum
quae de novo debet scire; et ideo ea quae prius scivit, poterit
considerare non quidem utendo phantasmate, sed ex habitu scientiae
prius habito. Ea vero quae ante nescivit, non poterit scire, nisi
quatenus ex his quae scit, elici possunt, vel inquantum aliae species
ei divinitus infunduntur. Dicere enim, quod secundum id quod modo
anima habet in natura sua, non possit intelligere sine corpore aliquo
modo, est valde familiare illis qui ponunt animam cum corpore
deficere: quia, ut dicitur in 1 de anima, si nulla operationum quas
habet, potest esse sine corpore, nec ipsa sine corpore esse posset,
cum operatio naturalis consequatur naturam. In actu autem scientiae
praedicta duo considerantur; scilicet motus inquisitionis et rationis
discurrentis; et terminus, scilicet certitudo, quae habetur de
conclusionibus, secundum quod jam sunt reductae in prima principia.
Motus autem ille imperfectionis est quantum ad necessitatem
discurrendi, ut causetur certitudo; et ideo in beatis non remanebit
actus scientiae quantum ad necessitatem motus, sed quantum ad
certitudinem tantum. Et ideo videtur dicendum, secundum quod quidam
dicunt, quod in patria, quantum ad animas separatas, erit alius modus
intelligendi, quia sine phantasmate considerabunt; sed post
resurrectionem poterit esse uterque modus, inquantum anima non
subjacebit corpori, sed ex toto ei dominabitur. Actus autem
mutabitur, quia remanebit quantum ad terminum, sed non quantum ad
discursum in sanctis. In damnatis autem non est remotum quin etiam
collationis necessitas remaneat; et ideo remanet habitus scientiae
quantum ad substantiam. Dicere enim, quod habitus remaneat, et actus
nullo modo, videtur absurdum: quia habitus nihil est aliud quam
habilitas ad actum.
Ad primum ergo dicendum, quod destruetur scientia quantum ad modum,
et quantum ad actum mutabitur; sed quantum ad habitum remanebit, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum, quod modus imperfectionis est essentialis
fidei, et de ratione ejus; sed modus cognoscendi per phantasmata non
est de ratione scientiae, sed accidit ei ex conditione subjecti.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens quod ille qui habet
minorem caritatem, habeat plus de gaudio quantum ad aliquem actum; cum
tamen habeat minus gaudium de Deo, quod est praemium essentiale.
Ad quartum dicendum, quod cognoscere aliquid pluribus modis non est
frustra; sicut etiam Christus habuit scientiam naturalem eorum quae in
verbo cognoscebat.
Ad quintum dicendum, quod ille modus cognoscendi accidit scientiae ex
statu ejus in quo est: non enim phantasma est objectum propinquum et
proprium intellectus, cum sit intelligibile in potentia, non in actu;
sed species intellecta est per se objectum ejus.
Ad sextum dicendum, quod non erit actus scientiae quantum ad
discursum, sed quantum ad terminum certitudinis. Et praeterea non
oporteret ibi esse studium vel disputationem quantum ad bonos, quia
omnium illorum quae considerare vellent, in verbo cognitionem possent
accipere, vel per illuminationem superiorum habere. Damnatis autem
non vacabit disputare poenarum pondere pressis.
|
|